Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

4.
Non procul inde, urbi Petrae subiecta patebat
Planities frugum sterilis, nisi pauca recisis,
Quod spectata procul, properata mapalia ramis
Gramineo pasci signabant flore bidentes.
Caetera campus habet nulli mansuetus aratro:
Rarae herbae tellus, plantarum degener, unam
Si palmam excipias, sabulo quae surgere felix,
Factura haud numerum, si, expers ne graminis esset,
Altera non eodem crevisset in aequore coniux.
Huc tulit errantem, simul hic sub frondibus altis
Iosippum obscurus subigit consistere vesper.
Hospitium tunc palma dabat, quae fusa per orbem
Frangebat nimiam foliis pendentibus aethram.
Haec etenim tantus melius tegeretur ut hospes,
Vertice curvato celsas demisit in imum
Atque solo tenus, hospitii pro pariete frondes
Et faciles carpi dabat ad solacia fructus.
Hoc plantae gratam sese formantis in aedem
Obsequium, iam prodigiis assueta iugalis
Virginitas, mirata nihil servire quod optet
Authori natura suo matrisque papillas
Torquentem puerum Numen quod stipes adoret.
Laeta videt tectoque velut sub frondibus illis
Hospita consedit tutos sortita penates.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.