Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

47.
Mater erat Dorcas, simili sibi pignora sexu
Terna tulit primis pacti quae coniugis annis.
Hannus erat coniux, agri ditissimus Hannus,
Laeta cui tandem sobolem connixa gemellam
Dorcas, utrumque marem primumque vocavit Abelum.
Alter erat Samuel, sed quem legalè cruentus
Occidit culter puerumque a lege gementem
Praeputii dolor extinxit; maestaeque remansit
Dorcadi tunc solus spes posteritatis Abelus.
Iam Phaeton bissena anni compleverat astra
Crescenti puero, sed qui ne cresceret ultra,
Obfuit Herodes. Illo mandante satelles
Irruit in matrem pignusque quod ipsa reductâ
Parte domus, conata feras eludere leges,
Abdiderat, proferre iubet. Negat illa recentem
Esse sibi puerum; sed semen inutile ferro
Femineum ostentat Dorcas: pro stirpe virili
Tercentum vocat ore deos, Martemque Iovemque
Neptunumque Thetinque Chaosque Erebumque profundum
Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae,
Si Gradivigenis forsan venerata Latinis,
Terreret Calabros iurata potentia vernas.
His tamen intrepidis, crines effusa vocatos
Testatur moritura Deos et veste recincta
Pectora nuda manu pulsat: per conscia veri
Sidera perque ipsum Capitoli immobile saxum
Tarpeiosque lares tortorum immite furentum
Flectere corda parat genetrix, cumulata sed illic
Mille parum cautis, periuria matribus obsunt.
Fit iurata fides regalis vilibus irae
Mancipiis suspecta magis, violentior unde
Ad secreta ruit quaerenda cubilia miles.
Dorcas ut advertit saevos propiore ministros
Iam latebris instare loco, ne forte tumultu
Territus in proprium, quem tunc sopor altus habebat,
Discrimen ploraret Abel, orare severos
Blanda fuit, vacuo prolis discedere tecto
Carnifices pretiumque dabat non vile. Sed illi
Nec prece nec pretio moti. Mucrone furentes
Qualibet occultam sobolem scitantur ab umbra.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.