Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

48.
Compactus tabulis paries fuit ultimus unus
Integer et nullo sectus discrimine portae,
Cui superesse domûs potuit pars nulla videri.
Parva tamen retro fuerat secreta locandis
Area servandisque opibus, quas abdere vellent,
Atque una patuit tabula locus ille refixa.
Hoc latebris apto spatio celavit Abelum
Dorcas. Effugisset Abel hac arte cruentum
Mucronem, strepitu victo nisi limina somno
Clamore implesset, seque ad sua fata parasset.
Et licet insonti puero comes addita nutrix,
Fida quidem custos mollisque ministra soporis,
Securi tamen atque aliquid crudele vereri
Ignari infantis, sollers quantumlibet omnes
Ire per illecebras, nequiit suspendere fletum.
Tunc rabidus miles puerum qua flere notavit
Parte furit, sobolem poscit tabulasque refigit,
Inventum rapuit. Veluti si mitia campi
Gramina tondentem mollem lupus involet agnum,
Sic teneram pueri rabies petit effera praedam.
Cuspide mox raptum iugulat, dein pectus acerbo
Transadigit versare perito viscera ferro.
Ut simul et pueri gemitum vocemque supremam
Excepit genetrix, subito labefacta dolore
Lapsa solo est, iam certa mori. Miserabilis Hannus,
Et dubius sua quo vertat valitura parentis
Auxilia, ut sobolem genitor, dum Dorcada fidus
Ingeminat coniux, fatum complevit uterque.
Ense puer cecidit, periit sine cuspide mater:
Hanc animi dolor, hunc regnandi insana cupido,
Hanc mentis pietas, illum perversa tyranni
Sustulit ambitio. Tanta pietate parentis
Exitus infelix; tanta impietate triumphat
Filius: hanc melior rapuit, felicior istum
Causa, recens nato quod sit data victima Verbo.
Hannus utrumque una maestus collegit in urna;
Unum utroque etiam signavit nomine marmor.
Hic Dorcas genetrix et Abelus filius, ambo
Exanimes a morte iacent: ruit illa dolore,
Hic ferro; duplexque dolor patrisque virique
Mollius hoc saxum quam sit dolor ipse, paravit.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.