Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

36.
Triste gemens Simeon gemino quod pressa doleret
Infelix Iudaea iugo, quam propria labes
Et vitium, externa tum maiestate Latinus
Saxorum cultor stansque in cervice premebat
Impius Ascalides, poterat cui esse salutis
Unica spes, veniens humano in corpore Numen.
Integer hoc vitae mystes fideique probatis
Moribus insignis, votis deducere caelo.
Assiduus, meruit pridem succedere grandi
Promisso, quo non fallax, sua sciverat isto
Numinis aspectu praeiturus funera, vates.
Ipse idem Mariam sacra ad nymphaea ferentes
Cum templi superare gradus trimaeque puellae
Cerneret augustam effigiem, prospexit eodem
Lumine, divinae formam vultusque parentis.
Unde Ioachimum patrem sortitus amicum
Atque Annam sermone frequens, dum fata sinebant,
(Nam fatis cessisse, senex deflevit utrumque)
Multa super natae donis, super indole, multa
Scitatus, propriae fidei incrementa parabat.
Attamen ignarus, tantus quo tempore princeps
Gentibus ad lumen praesens veniret Idumae
Ad libertatem, Simeon, studiosus avorum
Scrutator vatum, stare hunc in limine sensit.
Iam siquidem Iudam summis sine fascibus esse
Vidit et Hebraeas stringi a raptore secures;
Iam prope Chaldaeae scriptas super aggere ripae
Hebdomadas numero compleri et cedere novit,
Ut veniens quaecumque sibi lux credita talis
Iam fuerit, nati quae proderet ora Tonantis.
Ac veluti Massylus eques, ubi strenua, vinclis
Libera, circumquaque latrans et odora canum vis
Dente minax tutas inter nemora avia cogit
Ad iaculum prodire feras; ubi tacta moveri
In saltu virgulta videt strepitumque propinquae
Arboris advertit fugientes cominus apros
Ire putat iaculumque parat, venabula torquet
Et necdum visâ numerat iam vulnera praedâ –
Haud aliter Simeon venturi proxima regis
Signa videns votis flagrat dum prodeat ultro
Caelestis soboles et amantis praeda Prophetae.
Ex Ephrataea visus tandem iste tenellus
Rhinoceros, factus perfecto flore pudici
Praeda sinus prodire specu temploque videri
Luce palam: quem conspiciens complectitur ulnis
Longaevus Simeon suspiratumque tot annis,
Extremo senio tenus, inter bracchia Numen
Sustinet et dulci puerum sic voce salutat:
“Expectata diu venisti caelica tandem,
O soboles! Famulumque sines lethale resolvi
Nunc me, nate, tuum pacemque datura tuorum
Verborum stat plena fides, pupilla salutem
Praesentem dum sera videt clareque tuetur
Lumen ut illius cunctis se flamma revelet
Gentibus Hebraeaeque ingens sit gloria plebis.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.