Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

37.
Hic iterum mirata parens, miratus Ioseph,
Artubus humanis praesens testantia Numen
Prodigia et populo coram, queis proditur infans
Esse Deus, signis haerent; tacitaque revolvunt
Mente, modis puerum quantis iam praedicat aether.
Quos simul affatus Simeon sic ora resolvit:
“Felices quibus est tantae data copia lucis
Et constans oculorum isto de sole voluptas
Atque animorum ardor: felicia viscera proli
Digna reperta tuae, ô mater semperque beata
Digna Deum nutrire parens!” Dein pandit eidem
Talia praesagus Simeon: “En parvulus iste,
Iste tuus, genetrix, infans dabit esse ruinis
Plenam Israëlis plebem, sed quo auspice multi
Horum inter casus fato meliore resurgent.
Hunc velut expositam iaculis fodientia metam
Tela petent: illum probris et morsibus illum
Et linguae iaculis plebs inconsulta lacesset.
Inde tuo, durae velut si cuspidis ictu
Saucia membra gemant, luctu commota fatisces,
Ut pateant multorum animi tacitasque revelent
Edita de matre et nato suffragia[ERROR: no reftable :]854 suffragia : suffragie mentes.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.