Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

19.
Mirante astrorum studium curamque parente,
Quod sua non solitis iam prodere viscera signis
Inciperent orbique datam vulgare salutem,
Munera de calathis promunt corbesque resignant
Vimineos: pecorum fructus, agrestia dona,
Balantumque duplex matris raptum uberibus par
More humiles servos, gestusque imitante clientum,
Miranti tribuunt matri. Tum vocibus istis
Cunctorum senior sequitur data munera pastor:
“Magna parens, alia neque enim te voce referre
Fas mihi, quae tantam terris enixa salutem,
Augustas inter maior celebrabere matres!
Haec dona tibi damus: pecorum ne despice parvos
Fetus agrestesque dapes. Nisi bruma rigeret,
Plura tulissemus ruralibus edita ramis
Germina: ferventi nobis est uva racemo
Praecoqua et apricis sunt fraga frequentia clivis,
Sunt cerasa et pomi species insigne rubentis;
Multa coronatum sunt mala gerentia florem
Et succum inclusis dulcem stillantia granis:
Hos aliosque tibi matrum dignissima fructus
Ferre vetabat hiems, nobis neque poma molestae
Quae fuerant brumae plus commendata supersunt.
Quod ferimus, genetrix, metiri nolo pusillis
Obsequium donis; etenim si pectora spectas,
Magna damus, quia tota damus. Tu protege nostras,
Mater, oves; nam magna tibi de prole potestas
Imperiumque venit: te nostra Palilia posthac
Laeta ovium fetu, votis et carmine dicent.
At tu, parve infans (ad quem sua lumina torquens
Rettulit haec Aegon) terris mutare superbas
Astrorum dignate faces, ne despice vilem
Obsequii cultum, cum quo tibi nostra sacramus
Aeternum corda; et magnum te dicere Pana
Propitium pecori volumus, pecorumque magistris.
Tu vero (Iosippo humilis fari incipit Aegon)
Et pueri et matris fortunatissime custos,
Cui utriusque potens praesto fluit impete magno
Gratia, sidus eris nobis illustre, salubri
Pestiferas radio pellens ab ovilibus auras.
Ne pecori noceat scabies, ne Sirius herbis,
Haec tua erit virtus tuaque ista potentia Ioseph;
Nam memini, genetrix isto[ERROR: no reftable :]518 isto : iste te nomine dixit.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.