Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
18.
Laeti ibant omnes; necdum apparebat Eoa Parte poli, roseo perfusas lumine coniux Tithoni reserare fores, cum moenia pastor Nota videt, sed quod nullus sibi nocte pateret Ingressus, clausis errant per compita portis. Dumque ibi pastorum vario se tramite turba Divideret, flammam attoniti videre micantem (Vel caeli fax una fuit, vel flammifer Ales) Incultam signare specum. Quo lumine moti Conveniunt unaque domum quam visa notabat Lampas, laeti adeunt omnesque patentibus antris Succedunt. Ibi Iosippum cum coniuge nixum Genua vident pignus votis caeleste colentes. Iosippi matrisque fidem cultumque secuti Pastores, humili promunt sua poplite curvi Obsequia et prona puerum cervice salutant Et caeli regem, et Dominum Israƫlis adorant. Pastorum vero prudens sub corde volutat Obsequium Genetrix et nescia profluat unde Credulitas peregrina, stupet fideique requirit Rure satae authorem. Verum testantibus astris Una omnes didicisse ferunt, natale puelli Principium: pannos humiles, praesepe, locumque Desertosque lares subitoque volantia iussos Ad notam vertisse, aiunt, vestigia Bethlem.
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.