Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Primum. Ex ipsis, de Regno Dalmatiae et Croatiae
nomine, auctore Ioanne Lucio vulgatis exemplaribus /Libro 2. capite 8./ legitur.
Duces Croatorum detracto Francorum iugo, cum nullum superiorem cognovisse reperiantur, a suis Croatis Reges nuncupatos, eos, qui universam Regionem possederunt, quam, sub eorundem Francorum quoque Imperio, Regnum Croatorum dictam, ex privilegio Terpimiri et Annalibus Francorum constat. At quamvis Cresimirum maiorem in primo Regem non vocet Petrus, prout in secundo Patrem et Avum:
satis est, quod Cresimiro filio Regi praepositus, Cresimirus maior, subintellecto Regio
nomine, appelletur. Cresimirum eundem maiorem, eoque antiquiores Reges fuisse, dignoscitur
ex sensu antiqui registri Privilegiorum monacorum Sancti Chrisogoni Iadrensis Anno Dominicae Incarnationis 1067.
conscripti, quae sunt; Hanc ipsam denique terram his ipsis terminis terminatam, sine infestatione quorumlibet hominum servis Dei perpetuo possidendam, hoc modo antiquitus in nostro iam dicto Monasterio ferunt fuisse datam, quod Rex quidam Croatorum veniens votum reddere Deo, ad Ecclesiam praefatam petentibus servis Dei pro suo remedio animae donavit eam; quod factum pronepos eius, praedictus Rex nostris quoque stabilivit diebus.
quod clare innuit Cresimirum maiorem fuisse Regem, et li quidam, ipsum ex
pluribus anterioribus aliquem subintelligit. Quod vero Dircislavum primum titulum Regium ab Imperatore Constantinopolitano consecutum, argui posse,
ex Archidiaconi verbis, asserat: illius verba ad proprium, non autoris sensum
interpretatur. ubi namque Archidiaconus /Capite 13./ dicit; ab isto Dircislavo caeteri Reges Dalmatiae et Croatiae appellati sunt; id
est Croatiae, et Dalmatiae Romanae uti Provinciae titulo assumpto, fors coepit
Dircislavus; cum anteriores eo Reges solo Croatiae vel Croatorum Regio titulo contenti
fuissent: quin et post ipsum Cresimirus Patritius et Chroatorum Rex tantum scribi et nuncupari voluit. tum etiam quod primus
Dircislavus, et ab eo caeteri successores eius Reges, recipiebant Regiae dignitatis insignia ab Imperatoribus Constintanopolitanis et dicebantur eorum Eparchi sive Patritii.
/Archidiaconus ibidem/. Habebant namque ex successione suae originis patrum et proavorum dominium Regni Dalmatiae et Croatiae.
Primo enim /Cedrenus Anno 1019./
subacta Bulgaria, Imperatori se dedidit contermina Chrobatorum gens et eius Principes fratres duo, quibus Imperator honores, ac opes amplas tribuit, solus adhuc Imperium detrectabat Sermo, Sermii Dominus, Nestongi frater.
Francorum quidem in Occidentali Croatorum Regni parte imperium vetustius erat: Carolus
enim, Magnus appellatus, circa Annum Christi 800, /Eginhardus/
in utramque Pannoniam et in altera Danubii parte Daciam, Histriam et Liburniam atque Dalmatiam, exceptis maritimis Civitatibus, dominium
extenderat; quod tamen posteris suis tenendum neque testamento reliquit; qui Ludovico
Galliam, Carolo Germaniam, Pipino Italiam /Testamento Caroli Magni/ legavit:
de Dalmatia ne verbum quidem, sed neque Pannonias nominat
/Ioannes Lucius, operis citati libro 1. capite 15./. Quod Francorum in Croatia Occidentali
sive Alba imperium breve fuisse probat etiam Porphirogenitus Imperator qui /Capite 30./
ait; Ad aliquot vero annos Dalmatiae Chrobati Francis subiciebantur, quemadmodum et antea in ipsorum terra; tanta autem crudelitate utebantur Franci, ut lactantes adhuc pueros occidentes, canibus obicerent, quae res cum intolerabilis Chrobatis esset, facto desidio, Principes, quos ex ipsis habebant, interemerunt, unde magnus contra eos exercitus movit e Francia, et post septem annorum bellum, aegre tandem superiores facti Chrobati, omnes Francos, eorumque Principem Cotzilin e medio sustulerunt, et exinde liberi ac sui iuris, sacrum baptisma a pontifice Romano petierunt misique Episcopi ipsos baptizarunt, Principatum tenente Porino, sive
Borna. Quos tamen Liburniae Croatos Procopius proprie /De Bello Gothico/
haud Francorum sub potestate
fuisse testis est. Primis quippe temporibus, iidem hi nostri Chrobati,
/Porphirogenitus ibidem/
qui Illyricum Pannoniamque tenuerunt, habebant et ipsi Principem supremum; qui ad Chrobatiae
veteris tantum Principem (id est Francorum
Imperatorem) amicitiae ergo, legationem mittebat. Habuit igitur
Croatia proprios Principes et Reges, continua procul dubio serie post Ostrivojum; in qua
non satis adimpleta, scriptorum defectus causandus est. Terrestres enim
/Ioannes Lucius operis citati libro 2. capite 1./
Croatorum res gestae a nullo Latinorum scriptorum traduntur, et a Graecis quaedam exilia.
Ipsi autem Crovati, ut armis semper plurimum, ita minimum litteris dediti fuere. sicuti
apparet ex Contractu Fratris Gregorii Episcopi Traguriensis cum Communitate loci illius
celebrato, recentioribus saeculis, videlicet Anno Domini 1280. in quo ex undecim Canonicis
pro consensu et testimonio ibi existentibus quattuor aliena manu, de scripturae nescitia,
subscriptos esse fatentur /Idem, Memorie di Trau libro 3. capite 7. pagina 139./. Si haec
in regione Croatiae maritima, ut magis culta, in Civitate Dalmatica et a Romanis Ioanni
Lucio habitata, atque inter Clerum Scripturae sacrae dogmata docentem. quae non inter
vasta montium iuga litterarum apud Slavos Romanarum ignorantia? Sic, ut in tempore ab
exteris, de rebus Croatiae, non bene observato, ita etiam in nominibus apud Graecos et
Latinos scriptores exoticis, error tanto facilius accidere potuit, quo minus, ad illa
describenda, horum paucitas litterarum sufficiat. Quia insuper /Ioannes
Lucius libro 2. capite 8./
Graeci Slava nomina saepe vel mutarunt, vel alia iisdem addiderunt; ut de Cresimiro, dicto Petro, et Zvonimiro dicto Demetrio, ex eorum Privilegiis, et de Serviae Principe Boisthlabo ex Cedreno constat;
eosdemque Graecos
/Idem in notis ad Diocleatem nota 17./
inflexione sua Uroscium, Velsin et Bolusen nominasse;
qui etiam /Idem ibi nota 26./
Volcus dicunt,
quod Slavi Vuk, Vuksan, Vukac: ac quem Regem Dobroslavum Diocleas, Cedrenus Graeco more Stephanum, Curopalata Vladislavum vocavit. Eodem
etiam modo Veneti Scriptores in Slavicorum nominum proprietate discrepant;
Ducem enim sive Regem Mislaum, Veneti Mium vocant, ab Archidiacono Tamislavum
/Idem
libro 1. capite 1./ dictum. Atque ideo, quod Slava sive Illyrica nomina cum relatis a Niceta,
aut altero quopiam Graeco, Franconiove, aut Italo scriptore non conveniant
/Idem ibi in notis ad Diocleatem/, propria
sententia, non est, quod miretur Lucius. Nec mirum, quod Slavis inimicae, ab iis oppressae
aut vexatae nationes, uti Graeci, supremos illorum Principes regio titulo non honorarint:
et vel maxime apud quas eo iam tempore a Constantinopolitanis Imperatoribus aut a Romanis
Pontificibus Coronam et insignia regalia accipere consuetum extitit. Hinc alii Duces, alii
Principes Croatorum vocant. uti Porphirogenitus Cresemerem Principem appellat, qui se
tamen Regem Croatorum scribebat, ut ex eius Privilegiis satis constat:
eosque a suis Croatis Reges nuncupatos, et Regionem, quam sub eorundem Francorum quoque Imperio, possederunt, Regnum Croatorum dictam,
idem
Lucius /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 2. capite 8./ observavit. Quin et Francorum
Imperatorem alibi Regem, Principem alibi Porphirogenitus nuncupat. Iidem tamen Croatorum
Reges alios Duces et Principes sub se habebant. Regnum quippe Croatorum
/Idem ibi/
Danubium usque protensum fuisse, ex privilegio Tirpimiri Ducis constat, cuius Regni partem inter Dravum, et Savum sitam, Branslavonem Ducem in potestate habuisse tempore eodem, quo Mucimirus erat Dux Meridionalis Croatiae, ex eiusdem privilegio patet;
quem ipsum Tirpimirum Diocleas et Archidiaconus probe Regem appellant: horumque in
reliquos Croatorum Reges fidem autoritatemque validat Dandulus, his verbis;
Mortuo Tirpimiro Rege Croatorum, inter filios Mucinurum et Surignam, cupiditate regnandi orta contentio, schisma magnum generavit; Mucinurius tamen praevalens, plurimis in rebellione positis Regnum obtinuit. Dixi
Reges Croatiae, alios Duces et Principes sub se habuisse; Iupanos quippe
/Idem in Notis ad Diocleatem nota 20./
Rassiae constituebant Reges Croatiae.
Et /Ibidem ad notam 20/
Stephanus Knez Bosnae, id est Comes, a Bodino Croatorum Rege constitutus fuisse legitur. Imo
Bodinum filium Michaëlis, Croatiae
Regis, Regem Bulgaris a patre datum,
Curopalata scripsit, et Ioannes Lucius /In
iisdem notis ad finem/ refert.
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
|