Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
LIBRI
Poesim ab otiosis, et futilibus nugis, quae natiuam illius nobilitatem nimiùm quantùm infamant, ad sublimiora reuocandam, humanaeque felicitati profutura argumenta: idque adeo in praesentibus libellis nos agere, Socratis exemplum sequentes, qui Philosophiam primus à curiosâ rerum physicarum indagine ad vtiliorem morum, vitaeque disciplinam traduxit. Cum igitur in superiori libro aduersùs impendentium Malorum formidinem opportuna remedia attulerimus; ea iam tradituros, quibus Sapiens instructus vel praesentium Malorum tristitiam lenire, et in quâuis Fortunae acerbitate tranquillum animi statum valeat tueri: quae multò tum excellentior, tum operosior sit fortitudo, quàm absentes, et remotos tantummodò casus citra perturbationem prospicere. Cauendum igitur ante omnia esse plurimorum stultissimum morem, qui, peruerso quodam miseriae veluti ambitu, suis calamitatibus fauent, easque tum assiduè respiciunt; tum in atrociorem sibi speciem conantur effingere. Immo contra pro virili enitendum, ab infortunijs suis, quàm longissimè liceat, mentem auertere, deque ijs potiùs cogitare, quae inflicti vulneris dolorem imminuant. Afferuntur iam communia solatia, quibus cuiuslibet Mali mitigari acerbitas possit: primumque adeo illud, vt cogitemus, quaecunque nos premunt Aduersa, perpetuas vitae leges, et naturalia humanae conditionis onera esse. Quocirca praeter rationem de iacturis siue rei, siue sobolis homines queri: perinde quasi non vtramque hac acceperint lege, vt scirent, posse sibi aliquando subduci: aut quasi mirum censeri vlli debeat, et a Naturae consuetudine abhorrens, mutabilia, atque incerta deficere. Quin eodem hoc ex fonte alterum solatij genus emanat, nempe societas dolentium: cum similibus fatis, vtpote ordinarijs vitae vectigalibus, vniuersum latè prematur hominum genus. Neque inferioris solùm ordinis, atque loci Mortales, sed vel ij, quos benignior Fortuna in summo humanarum rerum fastigio constituit, sceptris, et imperijs superbos: quorum conditio adeo communes mortalitatis aerumnas non exit; vt alijs etiam proprijs, et grauioribus pateat. Afferuntur recentia exempla, primumque Mahometti Turcarum Imperatoris, ciuili Suorum seditione in custodiam è solio detrusi.
Necnon alterum Serenissimi Britanniae Regis Iacobi, rebellibus Populi furijs paterno nuper ex imperio emigrare compulsi. Licet tantum Heroem sua potiùs ornet calamitas, magnanimae pretium Virtutis: interque singularia recenseri mereatur diuinae Prouidentiae exempla, Fortunam illi obijcientis vincendam, vt vel in ipsam, quae regnorum arbitra vulgò appellatur, suos porrigat fasces, perque aduersorum experimenta, secundis digniorem se probet.
Cum igitur nemo vnus Mortalium ab aerumnis intactus occurrat; quàm superbum, iniustumque, et pudoris expertem dicemus, qui communem omnium sortem se queratur subire?
Memorabilis Democriti ars, qua hoc idem argumentum Dario Regi, amissam vxorem impotentiùs dolenti, proposuit.
Neque quisquam obijciat, nonnullos reperiri, aduersi cuiuslibet casùs ignaros. Nam, vt verum id esse admittatur; et tam pauci huiusmodi occurrunt; vt inter prodigia potiùs, quàm exempla, mereantur referri; et, nisi mors matura prospexerit; corruptam ipsi quoque, nemini non paratis in longiori curriculo offensionibus, qua in praesentia superbiunt, felicitatem dolebunt.
Probatur id plurium exemplis, quos, prosperrimo diu cursu prouectos, longior vita in extremum miseriarum praeceps deduxit.
Quid, quòd, si ritè perspicimus, non nostras duntaxat, sed longè etiam nostris grauiores aerumnas in plurimis passim Mortalium intueri licebit?
Vt profectò gratulandum sit iustiùs,
quòd à peculiari plurimorum sarcinâ nos immunes Sors fecerit; quàm expostulandum, quòd communia omnium onera subire compulerit.
verò alteram, et quae arripientes nil laedat.
Neque obstat, quòd seueriùs aliquando de hominibus consulat: cum patris erga filios amor non in blanditijs solummodo; sed saepe, ac plùs etiam in durioribus imperijs eluceat.
Neque item, quòd vtilitas saepe nulla cernatur, cuius gratiâ haec, aut illa de nobis decernat. Satis quippe ad omnia pacatissimè excipienda esse potest, illius benignitatem, ac sapientiam exploratam habere, quae, Medici peritissimi instar, opem ferre vel remedij rationem ignorantibus nouit.
Quamquam neque nos ipsos omnis Aduersorum ratio, et vtilitas latet. Cur enim meritorum, virtutisque incrementa, quae inde animus capit, non et nobis amplissima tam gloriosos labores perferendi merces: et iustissima Deo eosdem imponendi sint ratio?
Sacer amoris iustissimi ardor, quo voluntas impulsa supremo Regnatori, et Parenti se omnino moderandam, quàque libeat ducendam permittit.
Et quidem haec diuinae voluntatis nota, quibuslibet in euentis ritè obseruata, nedum Mala vt moderatè feramus; sed vt nihil etiam, quod subire compellimur, malum, atque noxium ducamus, persuadet. Si quis tamen adhuc mentis infirmior vel ea, quae summi Parentis arbitratu acciderint, tristia pergit, et lugenda censere; at aliâ certè ratione solari se facilè potest, perpendens nimirum, quàm citò humana quaeuis tum Bona, tum Mala soleant deficere, et oppositis locum concedere.
Cuius rei testimonio esse possunt cum Fortunae vicissitudines, quibus Gaium Marium per prospera, atque aduersa iactatum accepimus;
tum aliae haud prorsus dissimiles, quarum varietatem et in plurimis passim videmus, et in nobis saepe experimur.
ad sedandos tum animi, tum corporis morbos aptissima.
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.