Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SVMMA

--> vilia paruique pretij illa sint, per comparationem cum praestantioribus multò diuitijs, quas Natura nemini Mortalium non fruendas exposuit. Affertur Aduersariorum responsio, contendentium Bona Fortune, esto interiora communibus naturae diuitijs; pretio tamen ijs antestare, vtpote ad proprium vnius domini fructum spectantia. Cui responsioni dupliciter obuiam itur: primò, quia nihil inde amplificatur possessae rei fructus, immo clariùs elucet, quàm sit angustus et tenuis, cum ad plures simul nequeat pertingere. Secundo, quia falsò iactatur, fortuitorum Bonorum fructum à dominis solummodò percipi: cum magna illius pars ad populum etiam pertineat: vt liquidô apparet in vestium, villarumque magnificentiâ, et caeteris de hoc genere quibuslibet Bonis, externam solummodo in speciem paratis. Neque rursus respondeant, praeter huiusmodi pompam, ac speciem, qua populus ex aequo fruatur, superesse alios in Fortunae opulentiâ pulcherrimos, et proprios Diuitum fructus, honorem nimirum, et voluptatum cuiusquemodi copiam. Nam, ad voluptates quòd attinet, si de naturalibus, puta cibi, atque somni, loquamur; negatur ampliores eas fortunatis hominibus, quàm pauperrimo cuique suppetere. Patet id in cibo, atque potu, quorum suauitas ex vtentium potiùs naturali indigentiâ, et syncerâ habitudine; quàm ex saporum delectu, sumptuosisque apparatibus profluit. Nec minùs in somno, quem non stragulorum

-- 239 --

opulentia, et mollities, sed corporis lassitudo, et securitas mentis conciliat. Si verò de alijs voluptatibus superuacuis, aut etiam inhonestis, turpibusque sit sermo; esto illis diuites largiùs circumfluant. Nihil id certè ad commendandas diuitias; ad infamandas plurimùm valet. At, qui Fortunae copijs excellunt, vulgi pariter admiratione, atque honore praeminent. Quid tum? Nihil hoc honore inanius, et sapienti expetendum minùs: cum nullo accipientis merito nixus, ex solâ deferentium stultitiâ originem trahat. Additur ex abundanti, Fortunae munera non modò non ingentium Bonorum; sed neque Bonorum nomen mereri: quin veriùs Malis esse accensenda: vtpote quae plus noceant, quàm prosint. Operae igitur pretium fore, damnorum ex ijs profluentium grauitatem perpendere, cum fructuum tenuitas iam ex dictis abundè constiterit. Morbi primò se obijciunt, ab immoderato voluptatum vsu, qui opum copiam plerunque comitatur, manantes. Sequuntur insidiae, nunquam ijs non timendae, qui magna penes se necis suae praemia habent: adeo ut ne coniunctissimis quidem tuto ausint se credere, quin eos saepe infestissimos omnium experiantur. Nec eòdem non pertinent luctuosa tot vrbium excidia, quas infelix opulentia luxu eneruatas facilem hosti praedam obiecit: cum contra Scythas inopia sua ab hostium incursionibus tutissimos seruet. Declarantur vberiùs modò dicta exemplo,

-- 240 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.