Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

SVMMA

--> siue fabulâ Nucis, quae fertilitatem, qua olim gloriabatur, serò tandem, vt noxiam, deuouit. Succedunt postremò eâdem ab radice, pullulantes animorum teterrimae pestes, arrogantia, vecordia, crudelitas, communisque iuris impatiens, et nihil sibi vetitum ferens libido. Haec autem omnis Fortunae indulgentis malignitas à contrario luculentiùs ostenditur: compositâ cum infelicibus praesentis aeui diuitijs, innocentiâ et securitate, quae veteris aureae aetatis pauperiem beauit. Quâ occasione indignatus Socrates, rem adeo noxiam tantâ in admiratione, et honore apud homines esse, obiurgat eorum stultitiam, qui, in ferendo de rerum bonitate, vel malitiâ iudicio, multitudinis potiùs opinionem, quàm rationis ductum sequuntur. Neque verò sola pretij magnitudo, vt hactenus euictum est; sed altera quoque Bonorum felicitatem constituentium nota, certa nimirum dominij proprietas, in fortuitis possessionibus deest: vt ex eo planissimè euincitur, quòd illas retinere pro arbitratu minimè possumus, sed, vel intuiti, toties amittimus. Hinc adeo, ceu ritè probatum, colligitur, fortunatos homines, quantâcunque in externarum opum affluentiâ, maximâ laborare domesticae pacis inopiâ, vtpote quae nonnisi praestantissimis, maximèque certis innititur Bonis. Haec igitur Bona, contemptis fortuitis, Euthymiae studioso quaerenda, immo, vt veriùs loquamur, fruenda, cum vltrò se ingerant, intraque animum ipsum nascantur, nec alio, quàm nostrae voluntatis, emenda sint pretio.

-- 241 --

Vade retro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.