Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod vero hactenus dixi de illustratione sacrarum Literarum ex natura caeli, aeris, conditione locorum et rerum, in illis existentium, ac moribus hominum, et denique locorum situ: ita ad totas sacras Literas accommodandum intelligo, ut non negem aliquando earum scriptores in suis loquutionibus etiam ad aliquas externas res, locos moresve respexisse: praesertim autem Exodum ad Aegyptum aut Arabiam: Ezechielem et Danielem ad Babyloniam, et scripta Apostolica ad Graecas rationes consuetudinesve, cum qua gente iam plurimum versabantur, et ad quam eiusque vicinas scribebant: sicut Evangelistae etiam aliqua Latina vocabula usurpant, ut Praetorium, Custodia, Spiculator, Centurio, Census, Denarius, Miliare, et alia.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.