Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Talis est illa utilis observatio in descriptione temporis, resurrectionis Domini, cum Matthaeus dicit, Mariam venisse in extremo sabbati, cum iam illucesceret in primam diem sabbati, aut hebdomadae. Describit enim matutinum tempus, cum prius sabbatum desinere, et novi primae diei diluculum lucescere inciperet. Dicitur enim id ratione Romanae consuetudinis, qui ab ortu solis usque in alterum ortum, diem terminabant. Qui vero hoc secundum Hebraicam consuetudinem intelligunt, de vespertino tempore ultimi sabbati, non possunt hunc Evangelistam cum aliis bene concordare, praeterquam

-- 1102 --

339 quod vocem Lucescere violentius torquent. Hebraei enim solebant ab uno vespere in aliud diem terminare. Sic idem Evangelista cap. 26 dicit, Romano more Apostolos prima die azymorum interrogasse Dominum, ubi sibi vellet parari pascha: cum prima dies azymorum vespere illius diei inciperet more Hebraeo, cum etiam Dominus comedit pascha. Sed quia more Romano, ut modo dixi, illa vespera, quae revera azymos dies inchoabat, ad praecedentem diem artificialem adiungebatur: ideo illa etiam dies aut lux vocatur prima azymorum, cum revera antecederet azymum tempus. Nam azymo tempore non parare, sed iam plane paratos esse oportebat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.