Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Icon, imago est, cum vel describitur aliquid accuratius, vel adhibita conspicuae rei similitudine, veluti imago quaedam ante oculos pingitur. Sic Psalmus 19 Christum in sua functione per solem in caelo currentem, per sponsum de thalamo egredientem, et per gigantem properantem, pingit, et alius Psalmus Deum per gigantem subito ex nondum bene digesta crapula excitatum, ac in hostes suos crudeliter ruentem depingit. Tale est quod Ioannes inquit, Vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti, plenum gratia et veritate: et quod Paulus et Apocalypsis Ecclesiam sub specie elegantissimae et ornatissimae sponsae obviam Christo sponso producit: sicut et Psalmus 45 facit. Sic Matth. 22 pii in Angelicae vitae specie in altera vita collocantur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.