Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Emphasis est magna quaedam vis vocis, cum multo significantior est, quam prima specie videtur: quod in sacris fit primum inde, quia vocabula ipsarum sunt valde emphatica et ponderosa: ut Psal. 9. Pone eis doctorem, ut sciant gentes, quod homines sunt. In voce Homines magna vis est. omnem enim miseriam dixeris, cum hominem dixeris. Sic Gen. 1, In principio creavit Deus caelum et terram, ubi singulae voces maximam vim obtinent. Nam et Principium indicat nihil adhuc tunc rerum fuisse: et Creare, significat, ex nihilo res summa omnipotentia producere: et denique tum Deus, tum Caelum ac Terra significantissima vocabula sunt. Alias ratione compositionis et sententiae necesse est vocabula in maiore quadam emphasi accipere: ut, Hodie genuite. Psal. 51, Peccatum meum contra me est semper. et Palmo 22, Ipsi autem aspexerunt, et contemplati sunt. Hac nocte auferetur anima tua a te. Sic omnia vocabula ad Deum translata ab hominibus emphaticotera sunt. Tale est illud Psal. 51, Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Dicetur forte aliquid de hac re in Capite de stylo sacrarum Literarum: et dictum etiam est in singularum vocum explicatione.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.