Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Valde ergo varia Anantapodota reperiuntur in sacris Literis, quae tamen ab attento et intelligente lectore non difficulter subintelligi queunt. ut 1 Timoth. 1, Apostolus mox post salvationem dicit: Sicut te iussi manere Ephesi, et quibusdam praecipere non diversa aut aliena docere. Unde mox digreditur ad abusum et verum usum legis, et denique summam Evangelii docendi, nusquam autem adiicit: Ita et nunc praecipio, ut illic maneas, et istud meum praeceptum de reprimendis seductoribus exequaris: quod tamen reddendum membrum poterat statim initio posuisse, sed facile per se subintelligi potuit. Aliqui tamen putant esse ibi longum Hyperbaton, aut potius περιβολην , qua Apostolus suo discipulo in memoriam reducit totum illud suum mandatum initio ei propositum, ita ut tandem sub finem capitis reddat alterum sui sermonis membrum illis: Hoc mandatum depono apud te fili, etc. Ubi redditio facta quidem est, sed non convenientibus verbis. Nam illud initium, Sicut rogavi, requirit correspondens, Ita et nunc rogo, 2 Thess. 2, incipit docere, quando videatur venturus Christus ad iudicium dicens: Nemo vos seducat, quia nisi venerit defectio prius. Unde digreditur ad descriptionem illius horrendae defectionis et eius autoris, qualisque ac quantus seductor sit futurus Antichristus. Cuius rei copia ita cum prorsus occupat ac abducit, ut ei quasi non vacet de membro redditionis cogitare. Reddendum precedentibus erat, Non veniet Christus: quod ipse non facit. Verum id erat facile subintelligere etiam ex praecedentibus Sic et Rom. 1, putant aliqui esse Anantapodoton in illis verbis, Et sicut non probaverunt, ut Deum agnoscerent, tradidit eos Deus in mentem reprobam. Censent enim deesse voculam applicativam Ita. Verum hoc ad Eclipsin et defectus referri posset. Aliqua Anantapodota possent etiam ad Aposiopesin referri.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.