Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tu quoque fac simile: sic ars deluditur arte. Simile prorsus est Marc. 6, Quicunque non receperint vos nec audierint: egressi inde excutite pulverem, etc. Qui simulat, deludatur a te vicissim simulatione benevolentiae. Est igitur Anacoluthon, cum vel verba, vel etiam sensus apte principio orationis non respondet. Aliquando enim sensus redditur prorsus diversa oratione aut verbis; ut non nisi ab attento lectore animadverti

-- 1017 --

254 queat redditum esse membrum, quod praecedentia requirebant. Rom. 8, Quod enim erat impossibile legi, in quo erat infirma per carnem, Deus misso filio suo in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis compleatur in nobis, etc. Dicendum erat: Quod erat impossibile legi ob defectum humanarum virium in obediendo, ut videlicet aboleret peccatum, et suum ius obtineret, aut flagitatam iustitiam consequeretur: hoc Deus misso filio suo incarnato praestitit, abolendo peccatum, et persolvendo iustitiam legi debitam, seu legem implendo. Deest igitur in membro reddito: Hoc praestitit Deus hac ratione, nempe mittendo filium suum, vel potius adest quidem redditum membrum, sed aliis verbis expressum, quam quae tum perspicuitas, tum et praecedens oratio desiderasset. Nam illud quod erat legi impossibile, omnino requirebat correspondentia verba, Hoc Deus effecit aut praestitit, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.