Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nec tamen sola Syncategoremata, Nomina et Pronomina, aut etiam singulae voces, suo loco mota reperiuntur, sed nonnunquam etiam aliae partes, atque adeo etiam plures voces simul iunctae, integraque commata aut cola non suo loco posita reperiuntur: cuius generis aliqua exempla huic Regulae aut admonitioni subiiciam, ut tanto clarius liqueat quod dicitur. Et filius octo dierum circumcidetur in vobis, omnis masculus, Gen. 17, pro, omnis masculus octo dies natus circuncidetur in vobis, aut ex vobis genitus. Palea non datur servis tuis, et lateres dicunt nobis facite, Exod. 5, pro, et dicunt nobis, Facite lateres. Loco ad habitandum te praeparasti, Exod. 15, pro, loco, quem praeparasti ad habitandum te. Manus super thronum Iah, Exod. 17, pro, manus Iah super thronum suum: id est, iuravit Iah Dominus super thronum suum. Qui immolaverit diis, occidetur, praeterquam Domino soli, Exod. 22, pro immolans diis, praeterquam Domino soli, occidatur. Quia est operim entum eius ipsum solum, Exod. 22, pro, quia ipsum solum est operimentum eius. Et latitudo quatuor cubitorum cortinae unius, Exod. 26, pro, latitudo cortinae unius quatuor cubitorum. Suffimentum quod facies, secundum compositionem eius non facietis vobis, Exod. 30, pro, non facietis vobis suffimentum iuxta compositionem illam, quam mihi facies. Ier. 14, Quod fuit verbum ad Ieremiam, pro, verbum quod fuit ad Ieremiam. Quicunque fuerit immundus super anima, aut fuerit, etc. ex vobis, Num. 9, pro, quicunque ex vobis. Manus eius sinistra mittens sese et dextra eius ad malleum laborantium, Iud. 5, pro, manus eius ad clavum et dextra eius ad malleum laborantium miserunt sese, pro, arripuerunt. Ad Chitin surge transeas, Iesa. 23, pro, surge et

-- 969 --

206 transeas in Chitin, id est, in Graeciam vel Italiam. Quod fuit verbum Iehova ad Ieremiam, Ier. 46. Et octo gradus, gradus eius, Ezech. 40, pro, et gradus eius octo gradus erant.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.