Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Voces, praesertim adiectiva et pronomina aliquando aliis adiuncta sunt, quam quibus adiungi debebant, unde oritur obscuritas. Psal. 80, Propinasti nobis in lachrymis mensuram: pro, lachrymas in mensura, mit voller mass. Psal. 37, Melius est parum iusti, quam opulentia multorum impiorum. Clarius erit si dicas, quam multa opulentia impiorum. Vox Multus, adiicienda opulentiae, tribuitur hominibus habentibus opulentiam. Sic credo et illud Christi exponendum esse: Nonne vos pluris estis, quam passeres multi: pro, multo pluris estis quam passeres multi. Nisi quis pronomen Vos distributive intelligat, pro singuli vestrum. Neque enim multos homines cum multis passeribus confert, sed vel unum cum innumeris, vel vult infinitam esse distantiam aut praestantiam hominum prae brutis. Sic supra de Pronominibus dixi. Tale est illud Virgilii Eclo. 9. Usque ad aquam et veteris iam fracta cacumina fagi: pro, usque ad veterem fagum iam fracta cacumina habentem. Possent tales locutiones aliquo modo ad Hypallagen referri. Dixi de eis supra in capite de Syncategorematibus et Synecdocha.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.