Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Aliquando transponuntur praedicatum in subiectum, et contra: ut, Oves meae vocem meam audiunt, pro, audientes meam vocem, sunt oves meae. Tametsi et ille alter sensus sit verissimus et utilissimus. Cum enim omnes velint esse oves Dei, Christus discernit suas veras oves ab hircis ea nota, quod verae oves audiant verbum Dei, falsae contemnant. Qui diligit me, servat sermonem meum, Ioan, 14, pro servans sermonem meum diligit me. 1 Cor. 12, Nemo loquens bono spiritu, dicit Iesum anathema, pro, nemo dicens Iesum anathema, bono spiritu loquitur. Prius ponendum est signum, deinde res significata, quasi dicat, ex hac nota colliges hoc, ex illa aliud. Ibidem et, Nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi spiritu Dei, pro, Iesum esse suum Dominum. Seu, Nemo potest Iesum pro suo Domino agnoscere ac confiteri, nisi ex Spiritu sancto. Iesus positum est ibi subiectum, et Dominus praedicatum. Vel, Qui dicit Iesum anathema, malo spiritu loquitur. Sic Psalmo 1, Beatus vir, qui non abiit in via peccatorum: pro, Is, qui non abit in via peccatorum, beatus erit. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: pro, Quicunque habet remissionem peccatorum, erit beatus. Sic saepe beatitudo in subiecto ponitur, cum rectius in praedicato poneretur, tametsi interdum ita sint convertibilia subiectum et praedicatum, ut non referat magnopere utrum in subiecto aut praedicato ponas. Psal. 5, Sepulchrum apertum est guttur eorum, pro, guttur eorum est sepulchrum patens, aut os eorum est simile sepulchro pleno cadaveribus, et patenti. Psal. 111, Confessio et magnificentia est opus eius, pro, opus eius est laudabile et magnificum.

-- 970 --

207 Sic Ioan. 1, Deus erat verbum, pro, verbum erat Deus. et 4. Spiritus est Deus, pro, Deus est spiritualis essentia. Proverb. 12, Fatuus statim prodit iram suam. Qui autem dissimulat iniuriam suam, callidus est: pro, callidus, vel qui callidus est, dissimulat iniuriam. Vult enim indicare naturam fatui et astuti, seu utrunque definire.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.