Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Talia sunt et illa exempla Amos 9, Pertinget arans ad messorem, et calcans botros ad trahentem semen, pro, messor pertingit ad arantem: id est, tanta erit copia frumenti, ut eius collectio sit se extensura usque in autumnum, cum iam ad alterius anni proventus arandum et serendum esset. neque enim copiam laboris seu arationis promittit, quae facile haberi potest, sed copiam messis, quae diu occupabit agricolas. Ezech. 14, Sicut est iniquitas quaerentis, sic propheta erit. Dicendum potius, Sicut est iniquitas pseudoprophetae, sic consulentis eum. Non enim pseudoprophetae, sed auditorum aut consulentium eum, peccatum exaggeratur, quod non minus erunt rei, quam ipsemet seductor. Amos 9, Vocate agricolam ad luctum et planctum, ad scientes lamentum: pro, Vocate peritos lamentandi aut praeficas ad luctum. Tametsi hoc videatur esse Hypallage. Sicut et illud Rom. 15, Ab Ierosolymis usque in Illyricum impleni Evangelium: id est, omnia implevi Evangelio.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.