Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sic verbum Odi et Diligo saepe non tam ipsos hos animi affectus, quam actiones affectus illos consequentes, sive adsunt affectus, sive non: imo saepe etiam, cum plane contrarii affectus illis actionibus adsunt, indicant. Diligere enim significat curare, defendere, iuvare, prodesse, benefacere, amanter cum aliquo colloqui aut agere: Odisse vero contra negligere, laedere, etc. Atque ita hae affectuum voces alias longius a causa in effectus prolabuntur, eosve notant, alias propinquiores effectus significant, sive adsit

-- 949 --

186 simul ipse affectus, sive non. Luc, 16, Aut enim alterum odio habebit, et alterum diliget. Videtur per (Odio habebit) significari negliget, ut ex sensu et sequentibus verbis inversae sententiae intelligi potest. Affectus enim dilectionis etiam in plures extendi posset, sed opera assidua non potest. Proverb. 13, Qui parcit virgae, odit filium: id est, negligit, degenerare et corrumpi, improbumque fieri patitur, cum tales plerunque nimium teneriter diligant liberos. Ponitur ergo Odium pro neglectione aut effectu odii, cum contrarius affectus sit. At diligens eum, mature castigat ipsum, id est, qui recte curam agit filii. Hic dilectio pro suo effectu, nempe pro recta cura aut educatione liberorum ponitur. Et Proverb. 8, Qui odit sapientiam, amat mortem: id est, accersit sibi malum et mortem, etiamsi oderit illud. Ponitur nomen affectus pro suo effectu. Ioan. 12, Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vita aeterna custodiet eam. Matth. 16, pro Amat, ponitur velle servare, Qui voluerit animam suam servare. Significat igitur et in Christi dicto, Amare idem quod curare, Odisse idem quod negligere. Luc. 14. Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, id est, non postponit patrem mihi, non ob me, cum res postulet, negligit. Tales Christicolae vere amant parentes semper, nec requirit Christus, ut eos oderint: sed postulat, ut sibi eos postponant, illisque impia mandantibus non obediant. Amare, notat velle aut conari servare animam: contra Odisse, velle perdere, et perdere. Sic velle amare vitam, pro velle frui ponitur, 1 Pet. 4, Amoris enim effectus fruitio rei amatae est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.