Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Eadem quoque sermonis figura ponitur affectus irae pro suo effectu, aut opere inde proveniente, nempe pro poena et castigatione. Mich. 7, Iram Domini portabo, quia peccavi ei, id est, poenas. Ezech. 15, Faciam cessare indignationem meam. Rom. 2, Cumulas tibi iram in die irae, id est, castigationem, poenam in tempore poenae. Rom. 3, Nunquid iniustus Deus, qui rependit iram, id est, poenam. Sic opinor etiam intelligendum esse illud Rom. 4, Lex iram operatur, id est, castigationem minatur, et infert poenas. Roman. 13, Necesse est subditum esse non solum propter iram, id est, poenam, sed etiam propter conscientiam. Ephes. 6, et Coloss. 1, Venit ira Dei super filios inobedientiae. Lucae 3, Quis vobis monstravit fugere a ventura ira? Psal. [78,] Effunde iram tuam super gentes, quae te non noverunt. Zoph. 2, Antequam veniat super vos ira. Plura exempla vide in vocabulo Irae.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.