Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Poenas et castigationem sontium in sequentibus exemplis significat. Gen. 15, Veruntamen gentem, quae eos servitute premet, ego iudicabo, id est, castigabo. Psal. 35, Iudica cum litigatoribus meis, pugna cum oppugnantibus me. Psal. 5, האשימם . Haaschimem, condemna eos Domine, decidant a conatibus suis, secundum scelera ipsorum propelle eos, id est, perde. Quod verbum et Rom. 8, videtur a Paulo expressum his verbis: De peccato condemnavit peccatum, id est, perdidit, abolevit: sicut et Petrus dicit, Christum nostra peccata in suo corpore in crucem sustulisse, perinde nimirum, ac si carnifex furem in suos humeros sublatum in patibulum portasset, ut ibi eum suspenderet. Proverb. 19, Parata sunt derisoribus iudicia, id est, castigationes. Ezech. 30, Faciam iudicia in Aegypto, et scient, quoniam ego Dominus sum. Ierem. 26, Iudicium mortis est viro huic, id est, poena capitali puniendus est, vel potius crimine capitali aut reatu oneratus est. Rom. 2, Existimas quod tu effugies iudicium, id est, castigationem Dei. 1 Corinth. 11, Iudicium sibi manducat et bibit, id est, castigationem, damnationem. Heb. 13, Peccatores et adulteros iudicabit Deus, id est, puniet. Iudicare quoque significat certo constituere, seu pronunciare. 1. Cor. 5, Iam iudicavi eum, qui tale crimen patravit, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.