Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MARTINI PERESII HISPANI.

Fuit in aula Caroli V. summae autoritatis episcopus Martinus Peresius Hispanus, is prolixum volumen de traditionibus conscripsit, in quo foede, vel potius blaspheme Scripturae obscuritatem exagitat, praeterquam quod vulgus Christianorum penitus ab eius lectione arceat: cuius aliquot loca testimonii causa describam. Is igitur hoc modo exagitat Scripturae obscuritatem.

In novo Testamento et Evangeliorum scripturis, etsi lux ipsa Christus Deus noster tota lege veteri adumbratus nobis loquatur: non desunt tamen magna et profunda mysteria, quae excutiantur, magnumque faciant hominibus negotium piis et eruditis, et de quorum interpretatione non satis inter eos convenit, ut de primo capite Evangelii Ioannis, ubi divini verbi qualitas explicatur: de Christi generatione carnali, quam Matthaeus contexit, qualiter ad Christum pertineat, quomodove ab illa qua Lucas recenset differat, eorumque diversitas conciliabitur de Mariae virginitate post partum, de Magorum adventu, de octo

-- 1187 --

424 beatitudinibus, de Evangelicis consiliis, de relinquendo pallio violentis hominibus, de altera maxilla percutientibus praebenda, de non resistendo adversariis, de iuramento, de divortio, de correctione fraterna, de sermone facto ad Capernaitas, Ioan. 6. de gladiis emendis, de tollendo sacculo et pera, de esu et potu in regno Dei promisso, de abscisione scandali, de die qua Christus celebravit Phase, de resurrectione mortuorum, in passione et intelligentia τῶν παραβολῶν . Paulinas vero epistolas nemo non dicit in sensibus esse profundissimas, nisi ille qui sensu careat, expersque omnis difficultatis sit, aut eas a limine duntaxat salutaverit: quippe quarum immensa obscuritas non parum negotii haereticis exhibuit principio nascentis Ecclesiae, usque in praesens seculum. Quot sunt in eis tropi? quot voragines? quot concisiones? quot hyperbata? quanta vocabulorum multiplicitas, et sententiarum libertas? Quam est Paulus reconditus in Epist. ad Rom. Quam liber in Epist. ad Galat. Quam redundans eruditione et pietate in Epist. ad Ephes. Quam durus in ea quae est ad Hebraeos? Quam denique varius et profundus in aliis?

Quare dictis et factis huius coguntur adversarii fateri, magnam et pene insuperabilem esse in Scripturis sanctis difficultatem. Porro sibi vindicare claram Scripturarum noticiam, in quibus tot viri sanctissimi haeserunt et cespitarunt, et super quarum intellectu multi viri ingenio clari, doctrina non vulgari praediti, tam graves et pene interminabiles suscitant quaestiones, nec has de lana (ut aiunt) caprina, extremae dementiae esse mihi videntur.

Sibyllinos libros (nota) prudentibus viris ad id munus delectis Romani tantum committebant, vulgus ab eorum lectione inhibentes. Et quod nullam velint differentiam fieri, imo omnes aptos indiscriminatim esse dicunt Erasmiani et Lutherani isti, non ad audiendam modo, sed ad tractandam et legendam caelestem philosophiam, committendo illam passim immaturis adolescentulis, levibus mulierculis, crassis senibus, stultis vetulis, Epicureique sensus hominibus, quae vix fidei rudimenta tenent. An putant (obsecro) isti, Prophetarum oracula faciliora, aut indigniora esse, quam Sibyllinarum folia? aut casu quodam Prophetas tot involucris suas sententias obvoluisse? Non certe: sed divina hac procurante dispositione, ut nisi spiritualis homo et exercitatus, ad earum intelligentiam possit pervenire: et ne sacra et divina doctrina ab indignis et carnalibus hominibus profanaretur aut conculcaretur.

Videor mihi tandem audire iam succensentem Erasmianum quempiam, nostramque, imo sanctorum doctrinam, veluti superciliosam improbantem: Bona (inquit) et sancta est divina Scriptura, et ad salutem hominum data: atque ut intelligeretur ab iis, quorum refert, ipsam servare promulgata. Quorsum ergo tu ad paucos dicis pertinere, quam Deus voluit omnibus esse communem? Num quid non lux est divina Scriptura? Omnibus ergo patêre deberet. Sed et Paulus conversae Ecclesiae scribit suas epistolas, non Theologis aut Episcopis. Quid ergo tu a vulgo hominum subtrahis, quae Apostoli voluerunt omnibus esse obvia?

Apage, bona verba: non subtrahimus Scripturam a fidelibus, sed nolumus ut homines carnales et inextricati crudam eam potius devorent, quam comedant. Audiant Praelatos, Prophetas et Ecclesiae doctores: ab illis discant quae sibi necessaria sunt. Scriptura sacra lux est, fatemur: sed non omnibus comprehensa, sed paulatim ostendenda possessio est totius Ecclesiae, non cuius libet privati: in quo certe non parum hallucinatus est Erasmus, et quotquot eum in hac parte se quuti sunt.

Non omnia quae in Scriptura continentur, conveniunt singulis personis. Nec diffitentur, ad omnia membra Ecclesiae, cum scribebat Paulus Epistolas suas, direxisse: non tamen voluit (nota, Paulus suis Epistolis aenigmata proposuit) ut quilibet per se ipsum intelligeret omnia in illis contenta.

Haererent (Nota: hoc est, Scrutamini Decretales, et audi Papam prae Scriptura) certe quotidie Christi fideles si per solam Scripturam contentiones huiusmodi deberent dirimi: nec ad aliud magisterium recurrendum esset, sive in decernendis quae ex Scriptura non colligantur, sive in declarandis quae ex Scriptura emergunt, dubiis: ac subinde non esset provisum sufficienter Ecclesiae Dei a suo institutore Christo, in rebus tam magni momenti: id quod nefas est de tanta providentia sentire. Nam quod dicunt, Scripturam seipsam exponere, etsi verum sit in multis locis: possunt tamen se offerre contentiones, in quibus Scripturae loci, quae adduntur ab adversis partibus, sint inaequali nostro, vel aequaliter obscuri: et locus qui adducitur ad expositionem alterius, non semper adeo clarus, ut ob oculos ponat dilucidam illius loci, de qua dubitatur, intelligentiam. Possunt etiam esse loci singulares eiusmodi, ut similes illis in Scripturis non inveniantur, quibus exponantur. (Observa ex sequentibus et praecedentibus, quod Scriptura sit mortua litera, sed intellectus Romanistarum est a Spiritu S.)

Principio (inquit) intellectus Scripturae, quem per traditionem Ecclesia habet (veluti probavimus) non potest a divina authoritate Christi et Spiritus S. non promanasse. Si enim Scriptura ipsa non nisi inspirante ipso Spiritu S. (ut Petrus docet) tradita est, multo magis de eius intellectu, qui Spiritus et anima ipsius Scripturae est, istud idem credendum videtur.

Alioqui tradidisset Christus Scripturas sanctas sine earum sensu legitimo, quod nemo sani capitis debet asserere. Scripturam vero seipsam non posse in omnibus exponere, sed egere alio spirituali lumine, abunde a nobis probatum est in superioribus. Non enim, ut diximus, Scriptura sacra ideo divinam autoritatem habet, quia atramentum est sic vel sic delineatum: sed quia divinum sensum atque doctrinam Dei in se continet, ipsamque multoties usqueadeo reconditam, ut per divinam traditionem, et Ecclesiae sensum declarari desideret. Nam quid obsecro sibi vult, quod ultimo Lucae legimus de Christo redemptore nostro, qui solus clavem David habet, ut librum septem sigillis clausum aperiat: cum post resurrectionem discipulis suis, per quos volebat Scripturam cibaria fidelibus administrare, sensum earundem aperuit et reseravit, nisi traditionem intelligentiae eius, illis impertiri velle, per quam citra offensionem haud difficulter posset intelligi ab eis, et sancta mater Ecclesia per eos perfecte posset instrui.

Haec sunt (inquit Servator noster) verba, quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, et Prophetis, et Psalmis de me. Et subdit: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Ex qua reseratione traditionem intelligentiae in

-- 1188 --

425 Ecclesia emanasse nemini dubium esse debet. (Nota, aperuit illis intellectum, id est, dedit librum traditionum, quem illi Romanae Papae una cum libris Sibyllinis Testamento reliquerunt.)

Hosius porro Cardinalis, nunc Pontificius in synodo Tridentina legatus, et simul quoque praesidens, multo etiam foedius sacras Literas pedibus perculcat. Nam in suo libro contra Brentium, pro monacho Soto, passim multa impia de sacris Literis superbe pronunciat, quorum aliqua breviter quidem, sed tamen ad verbum adscribemus. Inquit enim:

Scriptura est obscura, non solum infidelibus, sed etiam fidelibus, fol. 198. maioris editionis.

Petrus Soto, simul et Hosius in eodem lib. scribunt: Extra Scripturam credenda pleraque sunt tradita Ecclesiae, fol. 197. Scripturae frustra contra haereticos proferuntur, 89. fol.

Etiam impii Scripturas probe cognoscere possunt, fol. 240. (in quo manifeste sibimet contradicit.) Item: Scripturae possunt etiam a non spiritualibus intelligi, fol. 241. Quod non tantum hisce ipsis verbis profert, sed etiam prolixe ibidem probare pergit. Scripturae sacrae non omnia continent. fol. 226.

Rectissime fecit venerabilis vir Petrus a Soto, quod verbum sive sermonem, aut praedicationem a Scriptura distinxerit, quodque plus in verbo sive viva voce lucis esse dixerit, quam in Scriptura, 210.

Sotus et Hosius fol. 230: Evangelium verbum est, sed non Scriptura Evangelica. Item: Aliud verbum Evangelii. aliud Scriptura est, 431. Salvat charitas etiam sine Scripturae scientia.

Fatemur haec duo semper esse coniuncta, veram Ecclesiam et sinceram verbi praedicationem. At vero sinceritas verbi magis agnoscitur ex veritate Ecclesiae, quam econtra, fol. 360.

Sensus Scripturae non a Scriptura, sed a Patribus est petendus, fol. 260.

Lex Evangelica magis est cordibus indita, Spiritu sancto interius docente: Docebituos omnem veritatem. Apostoli huic Spiritus sancti interiori instinctui innixi sunt. unde Paulus: Epistola estis Christi, ministrata et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi: non tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus

Quare iniuriam facit dignitati Evangelicae et Apostolicae, et aperte imponit, quod docet Apostolos scripto tradi disse cuncta, quae verbo docuerunt, et acceperunt a Christo, fol. 226.

Caeterum quid sit illud quod vocamus verbum Dei, diligentius nobis venit expendendum. Nam si quis putat hoc tantum esse verbum Dei, quod scriptum in iis libris continetur, quos Canonicos vocamus, quod nostri temporis haeretici non tantum putare, sed asseverare videntur: ab eorum opinione nostra longissime dissidet ratio, nihil ut dici posse credamus, quod magis sit a veritate alienum. fol. 281.

Non potes dicere Brenti, nobis ullam esse vobiscum de Scripturis controversiam. Recipimus omnes, tanquam Dei verbum veneramur et adoramus omnes. Qua de re itaque agitur inter nos? Agitur de eo, quo sensu nobis recipiendae sunt. fol. 283.

Scriptum esse aiunt: Bibite ex hoc omnes. Si hunc sensum esse vis, ut quibus hoc dictum est, non licere putes sacerdotibus aut conficere, aut offerre, aut oblatione facta Christi corpus et sanguinem sumere, nisi sub utraque specie: Dei verbum est, quod obviis (ut dicunt) ulnis reverenter amplectuntur. Sic enim Christus instituit. Sic una sancta, catholica, Apostolica semper observavit Ecclesia: neque faciet unquam, ut istud Christi mutet institutum. Sin autem illud ex his verbis colligere conaris, quod eis tanquam Christi praecepto cuncti compellantur ad utriusque speciei communionem, quod aliter salvo esse nemini liceat: tuum est hoc verbum, ô satana, qui per hanc viam et opinionum et animorum in Ecclesia Dei dissidium excitare conaris. Non est verbum Dei. fol. 77.

Sic quoque in libro de Expresso verbo Dei, ad Regem Poloniae scripto, et nuper Lovanii edito, variis modis ac rationibus extreme extenuat ac profanat Scripturam: illud perpetuo urgens ac inculcans, ex Scripturis sumi ac defendi omnes omnium haereticorum errores. Quare nullo modo esse permittendum adversariis, ut contra eos ex Scriptura disputent aut pugnent. In cuius rei testimonium unum locum ex plurimis proferam, in quo alterius cuiusdam sententiam de hac re citans comprobat: quem textum adverbum nihil meum interserendo, ne quis erret, adscribam.

Semper frequens in ore haereticorum fuit: Quaerite, et invenietis: Scrutamini Scripturas. Ac hortatur fideles, ut finem tamen aliquem esse quaerendi velint, simul fidem exercitationi Scripturarum praefert. Tandem iis verbis utitur: De Scripturis agunt haeretici, de Scripturis suadent. (Aliunde scilicet suadere possent, de rebus fidei, nisi ex literis fidei.) Venimus igitur ad propositum. Huc enim dirigebamus, et hoc praestruebamus ad locutionis praefationem, ut iam hîc de eo congrediamur, de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt, et hac sua audacia maxime quosdam movent: in ipso verô congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Mox docet, Quid contra eos, quando Scripturas obtendunt, faciendum sit. Hunc igitur, inquit, potissimum gradum obstruimus non admittendi eos ad ullam de Scripturis disputationem.

Si hae sunt illae vires eorum, an ne eas habere possint, despici debet, cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit?

Haec ommia ipsius Hosii, alium quendam citantis ac comprobantis, verba de removenda ex Religionis disputatione sancta Scriptura, non mea fuerunt. At Christus contra non tantum cum Pharisaeis et Saducaeis, sed etiam cum ipso satana ex Scripturis disputat.

Idem porro in eodem libro contendit, non sacras Literas, sed charitatem esse verum ac expressum verbum Dei: quod haec eius dicta testantur: Charitas, charitas, charitas nusquam in Scripturis non est obvia nostris oculis, expressissimum verbum Dei est. O'impudentiam, aliud est doctrina a Deo proposita, aliud virtutes.

Et: Si una haec charitas absit, inania: si una haec adsit, plena sunt omnia. Sola haec est, quae ad salutem sufficit, et ad eam sic est necessaria, nihil ut sit quod quisquam speret, quod posset assequi absque charitate. Hoc igitur verbum consummans et brevians, verbum salvificans, verbum charitatis et dilectionis tam expressum est et dilucidum, ut illud etiam absque Scripturis disci scribat Clemens presbyter Alexandrinus, cum sit spirituale quoddam decretum cordibus fidelium (quam libet rudes ii sint) inscriptum. Itaque nemo potest esse tam hebes, qui verbum hoc non intelligat, nec ab illius ignorantia quisquam excusatur. Hoc est illud verbum Dei, de quo dicit Psaltes: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. De quo loquitur idem: Praeceptum tuum lucidum, illuminans oculos. Revera illuminantur oculi cordis nostri charitate, sicut excaecantur econtrario cupiditate. (Nota, sic removetur verbum Dei de medio, ut scilicet

-- 1189 --

426 charitas sit norma diiudicandi haereses et errores: imo sic etiam ipsa Christi cognitio removetur, quae sine Scripturis haberi nequit. Hoc sane nihil aliud est, quam ethnicismum inducere: nam etiam ethnici praeclare de charitate et beneficentia praeceperunt.)

Item: Nam si minus docte, clare tamen et perspicue demonstrasse videor, quantam ea res Ecclesiae Dei perniciem afferat, quod imperitissimi quique de expresso Dei verbo sibi iudicium usurpant. Simul et hoc ostendi, quod sit illud verbum Dei, quod tam clarum, tam perspicuum, tam expressum est, ut etiam absque Scripturis disci possit, a quamlibet rudibus, neque sit necesse credentibus in Christum de eo disputare: verum necesse sit, firmiter in cordibus illud retinere, nec ut unquam elabatur permittere. Nota, verbum Dei absque Scripturis disci posse. Quid ergo Scripturis opus est? O' blasphemiam blasphemiarum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.