Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CREDO PAPISTARUM AD VERBUM EX eorum Iure canonico desumptum.

Papa non puri hominis, sed veri Dei vicem in terris gerit. Unde dicitur habere caeleste arbitrium. C. de sum. tri. l. 1. in fin. Et ideo etiam naturam rerum immutat, substantialia unius rei applicando alii. Art. C. commu. de le. l. 3. Et de ullo potest aliquid facere: de rei uxo. ac. l. una, in prin. de conse. di. 2. revera. et sententiam, quae nulla est, facit aliquam. 3. q. 6. haec quippe. Quia in iis quae vult, ei est pro ratione voluntas, Insti. de iure nati. §. sed quod princ. Nec est qui ei dicat, Cur ita facis? de poen. di. 3. §. ex persona aliâs est. c. quamvis. Ipse enim potest supra Ius dispensare. 1. de concess. praeben. proposuit. Idem de iniustitia potest facere iustitiam, corrigendo Iura, et mutando. 1. de ap. ut debitus. et 1. de consang. et affi. non debet. Et omnino plenitudinem obtinet potestatis. 2. q. 4. decreto.

Quid, quaeso te Christiane frater, horribilius, magis blasphemum aut diabolicum excogitari omnino potest, quam quod Antichristus hîc sibi arrogat?

Haec ex primariis Papae scriptoribus, de norma, regula aut κριτηρίῳ Papae, eiusque Sinodorum, et praesertim Tridentinae, adscribere volui. nec enim omnes omnium adversariorum blasphemias congerere, ob nimiam difficultatem operae, et libri prolixitatem, libuit. Scatet enim undique ista Apocalyptica inferni bestia talibus in viventem Deum, eiusque sacrosanctum verbum maledictis ac contumeliis. Quibus et illud vel maxime memorabile adiice: quod cum principes quidam ac civitates Anno 1551, vellent Tridentum ad eam congregationem suos Theologos mittere, (etiam C. M. intercedente) non tantum salvum conductum, sed etiam formulam normae iudicii; in Basiliensi synodo comprobatam, sibi promitti, ac in disputando in synodo servari, nihil taleimpetrare potuerunt. Est autem in Basiliensi concilio haec norma aut regula decreta.

Lex divina, praxis Christi, Apostolica et Ecclesiae, una cum Conciliis et doctoribus, fundantibus se veraciter in eadem, pro verissimo et indifferente iudice, in hac Basiliensi synodo admittantur.

In qua norma, omnia ad Scripturam referri audimus: sed patres conciliaque tantum eatenus admitti, quatenus se in sacris Literis veraciter fundent.

At isti Tridentini patres aut fratres, reiecta illa, hanc sibi commodiorem confinxerunt. cuius haec sunt verba.

Et signanter, quod causae controversae secundum sacram Scripturam et Apostolorum traditiones, probata concilia et catholicae Ecclesiae consensum et sanctorum Patrum authoritatem in praedicto concilio Tridentino tractentur.

Ubi videmus, alios iudices esse substitutos praeter Scripturam, nempe traditiones, concilia, consensum et patres: eosque nequaquam ut in Basiliensi formula, ad Scripturam alligatos aut restrictos. Hîc ergo cernis, qualem normam iudicii id conciliabulum sibi proposuerit, nempe talem, ubi tum omnes eorum scriptores, tum consensus, id est, aliquot recentium seculorum consuetudo, tum denique somnia et commenta humanarum traditionum, quas isti sub Apostolorum nomine venditant, tanquam certissima veritatis ac pietatis regula audienda sunt. At si quaeras, quo iure et qua autoritate sibi novam istam iudicandae ac formandae Religionis ac Ecclesiae formulam fabricarint, deserta ea quae tam recens a synodo Basiliensi comprobata est, quid tandem respondebunt? nempe, Tace tu, nos sumus Ecclesia: sic volo, sic iubeo, etc.

Illud quoque evidentissimum iudicium est normae Pontificiae synodi, quod volunt sacras Literas eatenus tantum ad iudicium de praesentibus controversiis admitti, quatenus suam interpretationem a Patribus et Ecclesia accipiunt. Quo quidem modo illi propalam seipsos supra Scripturam collocant. Nam ipsi soli volunt esse ista mater Ecclesia, quae istud ius interpretationis Scripturarum habeat: praeterea tandem non secundum ipsarum textum aut verbum, sed interpretis sententiam tanquam evidentiorem et certiorem decerni volunt. Quare, dum textus inflectitur ad Glossas, prorsus irritus ac inutilis est. Sumit autem sibi ista mater Ecclesia tantam licentiam in interpretanda aut torquenda potius Scriptura, ut de eodem loco aut dicto eius modo affirmative, modo negative pronunciare ausit: ut supra ex Cusano et aliis prolixe audivimus.

Denique huc referatur, quod nunc omnes adversarii nova quidem et priscis temporibus in Ecclesia prorsus inaudita blasphemia, sed tamen uno ore clamant, Scripturam esse tantum materiam litis: qua una ac extrema blasphemia Scriptura prorsus ex omni iure et autoritate iudicii deturbatur. Vide eorum Vormaciense colloquium et scripta Staphyli.

Si enim est materia, et non potius norma litis, ut spiritus S. toties pronunciat ( Luc. 16 et ultimo, Rom. 15. 3. 1. et 2 Pet. 1.) profecto non potest ullo modo in diiudicanda controversia, secundum eam fieri iudicium, aut pronunciari: sed aliunde lumen veritatis petendum, et istis dubiis controversisque tenebris inferendum est. Sic Colonienses Iebusitae contra Monheimium blasphemant, Scripturam habere cereum nasum: et Pighius scribit, eam esse plumbeam Lesbiae structurae regulam. O' blasphemiam blasphemiarum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.