Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
CORNU, notae significationis vox est: sedque a cornua sunt praecipuus et ornatus, et robur aut arma quadrupedum: inde fit, ut per metaphoram varie vox haec in Sacris literis accipiatur. de qua varietate sua serie dicam. Primo, significat potentiam ac robur, ut Ier. 48 Cornu Moab confringetur, et brachium eius conteretur. ubi idem illae duae diversae metaphorae significant, quod sicut vis ac potentia brutorum est in cornibus, ita hominum in brachiis. Illa porro vocabula ab uno animali aut homine, ad totum regnum traducuntur, quasi et illud habeat sua brachia et cornua. Secundo, aliquando dignitatem, aut etiam ornatum significat: quia (ut dixi) cornua sunt etiam ornamenta animalium. Sic Iob ait cap. 16, se suum cornu in pulverem abiecisse. Tertio, significat etiam non raro ipsamet regna. Sic Dan. 7. de quatuor, et postea de decem cornibus disserit: intelligens per ea, mundi regna, praesertim quatuor Monarchias. ubi per cornu parvum
183/184
in quarta bestia, putant significari Antichristum ipsum. Eadem ratione et Apoc 5, cornu regnum significat. Nec opinor aliter accipiendum esse illud Psalm. 149. Et exultavit cornu populi sui. id est regnum, aut etiam potentia populi sui. Quarto, Cornu salutis, significat potentiam salutarem. ut 2. Sam. 22. Et Psal. 18 vocat Psaltes Deum suum protectorem, cornu salutis: id est, salvatorem, potentiam, aut defensorem suum, praestantem sibi ex omnibus difficultatibus ac periculis salutem. Sic et Zach in suo Benedictus, celebrat Deum, quod excitaverit cornu salutis in domo David pueri aut servi sui: intelligens potentiam salutarem, ipsum nempe Meschiam salvatorem, qui veros hostes Israelis, peccatum, mortem ac satanam vicit ac perdidit. Quinto, Cornu ponitur etiam pro praecipua parte, ac veluti flore alicuius rei. Sic significat etiam locum aut solum fertilissimum et praestantissimum. In qua significatione. Esa. 5 dicit. Vinea est facta dilecto meo in cornu filio olei: ubi idem est cornu, quod filius olei: hoc est, locus uberrimus et pinguissimus. Alii putant exprimi per cornu locum sublimem: ut sunt colles aprici, vinetis longe aptissimi. Vicinum quid sonant proverbia Graeca et Latina κόρας ἀμαλθείας , Copiae cornu: sed illa ex fabulis ducta sunt. Sexto Moyses in Exodo dicitur Cornizasse, aut splendorem quendam ex facie eius fulsisse. Dubium autem est, qua ratione ipsi id verbum sit attributum: num ratione splendoris, qui innatus cornu boum attenuato aut levigato inesse videtur: quod sic et Mosis facies in se quid lucidum ac fulgens, ex Dei familiaritate colloquioque sibi attraxerat: aut ideo, quod perinde illa flammula in pyramidem elevabatur ac desinebat, sicut cornua: aut denique ideo, quia sic splendor in omnes partes se effuderit, ac diradiaverit, ut imitaretur brutorum capita, quae in plures partes sua cornua effundunt. Assumere et acquirere cornua, est comparare potentiam, decus et opes Amos 6. Annon fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? id est, nostra militari virtute, et omni alia industria crevimus, opesque ac vires ampliores consecuti sumus. Latinis assumere cornua significat superbire, insolescere: ut de ebrietate scribit Satyricus:
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.