Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VINCULUM, per metonymiam significat captivita tem aut servitutem, quia captivis adhiberi solet. Nahum 1, Nunc enim conteram iugum eius a te, et vincula tua [?: -pam ] . pro, liberabo te a tyrannide Assyriorum, qua te premunt. Sic Psal. 116, Solvisti vincula mea. Et Isaiae 28. Ne illudatis, ne fortificentur aut arctentur vincula vestra. idest, ne severiter a Deo puniamini. Idem huius vocis usus est etiam Isaiae 52, Extrica te de vinculis colli tui captiva filia Zion. Porro vincula per metaphoram significant leges, iura ac doctrinam, quae quasi vincit et ligat subditos. Sic et doctrina religioque caelestis aliquando hoc nomine designatur. Psal. 2. Disrumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Sic et Ieremias cap. 2. ac 5. accusat Iudaeos, quod disruperint vincula, et proiecerint iugum a se. Alioqui etiam per metaphoram significat obligationem, eoque non raro cum foedere coniungitur. Ezech. 20, Et adducam vos in vinculum foederis: id est, inibo vobiscum foedus, quo et ego vobis obligabor aut obstringar, et vos mihi. Paulus Phil. 1, dicit sua vincula esse facta manifesta in toto praetorio: id est, causam suae captivitatis, atque adeo etiam ipsam doctrinam ob quam fuit captivus, et ita Christum ipsum innotuisse omnibus aulicis Neronis. Ibidem mox dicit, multos suis vinculis fretos audere loqui impavide de Christo: id est, exemplo suae constantiae in captivitate, et ea cogitatione, quod videant ipsum, quantumvis captivum, divinitus conservari. Mox vero inquit. Existimantes se addere afflictionem meis vinculis: id est, mihi vincto ac captivo. Col. 4. Memores estote vinculorum meorum. id est, meae captivitatis, aut mei qui sum vinctus. Ita subito unius vocis significationes variantur. primum enim indicat causam captivitatis, aut Evangelion, deinde constantiam in captivitate, postremo ipsum captivum. Vinculum pacis, Ephes. 4. dicitur illa tranquilla coniunctio, seu ipsa pax, quae, dum durat, quasi vinculo aut foedere quodam inter se homines connectit. Multo vero magis id dilectio facit, quae est firmior, arctior ac sanctior quaedam pax. Studemus igitur servare unitatem spiritus per vinculum pacis. Dissidium enim disrumpit unitatem ac coniunctionem spiritualem fratrum. Porro Colloss. 3. Charitas dicitur esse vinculum perfectionis, ut Vulgata habet: vel potius integritatis: quia, (sicut supra audivimus) pax, multo vero magis dilectio, colligat omnia membra inter se, ut totum corpus integrum in disruptumque permaneat. Papistae hinc volunt probare, nostram charitatem nos efficere perfectos coram Deo: quod solius Christi est, qui id per suum passionis sacrificium efficit, teste epistola ad Hebraeos. At metaphora Vinculi, cuius proprium est partes coniungere, et vox τελειότης integritas, eos manifeste refutant. Verum de hoc loco supra in vocabulo Integritatis dixi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.