Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SEMEN, nota vox, quod ad propriam significationem attinet. Metonymice valde crebrô pro posteritate alicuius hominis ponitur: ut Deus dicit ad Abrahamum: Semen tuum erit sicut stellae caeli. Item: Tibi dabo et semini tuo terram hanc. Et, Ponam inimicitias inter semen tuum et semen mulieris. Semen mulieris conteret caput serpentis. id est, aliquis ex posteris Evae. In semine tuo benedicentur omnes gentes, id est, aliquis ex tuis posteris Abrahame, Isaace et Iacobe erit causa humano generi divinae benedictionis, favoris ac felicitatis, seu eam illis consequetur. Gene. 48. Semen eius erit plenitudo gentium: id est, integra gens. Semine seminari mulierem, est, eam concipere ac gignere. Num. 5: Si polluta non fuerit mulier, munda erit, et seminabitur semine. Levit. 18, uxori proximi tui non dabis concubitum tuum in semine. id est, non habebis cum ea rem. Heb. 11. Sara consecuta est virtutem concipiendi seminis. In quib. locis semen significat, ipsum virile semen ad generationem destinatum. In Isaac vocabitur tibi semen: Rom. 9. Hebr. 11. id est, inde propagabitur tibi vera ac genuina posteritas: illi alii erunt quasi nothi. Suscitare semen fratri, Matth. 21. id est, procreare liberos ex uxore fratris, qui eius liberi nominentur, et sint haeredes. Non reliquit semen. id est, liberos. Vae genti, etc. semini malorum: Isa. 1. id est, qui et ipsi pravi sunt, ac ex pravis nati, seu malorum posteri. 1. Sam. 1. si dederis mihi semen virorum. id est, semen virile. Non seminabitur de semine tuo, Nahum. 1. pro, non remanebit de semine tuo amplius. Semen pacis: Zachar. 8. Non iuxta dies illos priores faciam reliquiis populi huius, sed semen pacis erit, vitis dabit fructum suum, etc. id est, perinde sequetur ac metetur in posterum pax et omnia bona in hac regione, ac si iam facta esset sementis pacis. Videtur esse metaphorica significatio. Similis metaphora est Ierem. 31. Seminabo domum Israel, et domum Iehuda, semine hominis et semine animalis. pro, efficiam ut haec terra sit culta et referta hominib. et animalibus: seu, ut crescant hic homines et animalia. Oseae 2, Seminabo eam mihi in terram. id est replebo omnibus bonis ac commodis. Seminare per metaphoram, valde crebron significat aliquid agere, unde tibi vel bonum vel malum, praesertim autem culpa aut poena expectanda est, Prover. 11. Impius facit opus irritum aut fallens, seminanti autem iustitiam erit merces [?: sta--- ] id est, qui recte agit, ille certa ac bona praemia consequetur. Sic Os. 10, Seminate vobis in iustitia. id est, dare operam iustis ac bonis operibus. Proverb. 22, Qui seminat iniquitatem, metet calamitatem. Eadem locutio est Iob 4. Sic Os. 8, Ventum seminarunt, ac turbinem motent. Vide Ventus. Sic Gal. 6. Quod quis seminat, hoc [?: -- ] metet. id est, digna suis factis recipiet. Ibidem, [?: Semi- ] carne, est secundum carnem vivere: contra vero est, [?: Se-- ] re in spiritu, etc. Qui parce seminat (inquit Paulus 2. Cor. 9. ) parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, etc. id est, qui non prompte, sed nimis tenuiter dat eleemosynam, aut alioqui bene operatur, ille etiam exilia praemia recipiet. Qui seminaverunt cum lachrymis, cum [?: --tione ] metent: Psal. 126. pro, qui strenue pietati vacari, duram crucem et diversas difficultates perferendo, illi aliquando tandem laeti magnis bonis a Deo datis [?: per-entur ] . Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia messuerimus? 1. Corinth. 9 pro, non est absurdum aut iniustum, ut aliquid terrei aut externi commodi vel praemii pro nostra praedictione vicissim recipiamus. Videntur quaedam ex praecedentibus locutionibus, quasi proverbia quaedam vulgo celebrata ac iactata fuisse. Tale et illud est Matth. 25. Mors ubi non seminasti, et tollis quod non posuisti: quod in nimium avaros, aut etiam plane rapaces dicitur. quae [?: -- ] talis in Evangelio, austerus aut durus vocetur. [?: Cele- ] videtur et illud proverbium fuisse, cuius Christus Io. 4, meminit: In hoc dictum illud est verum, Quod alius est [?: ---tit ] , et alius qui seminavit. Sumptum fuit illud proverbiam a communi more, quia plerunque alii ministri adhibentur in seminando, et alii in metendo. Usurpatum aut est de omni casu aut facto, ubi alius astute magnum alienum [?: -borem ] in se transfert. Christus autem accommodat ad suos apostolos, qui adiuti sunt Sacris literis, et difficili [?: ---- ] visum tunc est) infructuoso Prophetarum labore, ad convertendas facile multas gentes. Proverbialis et illa locutio est, Quod aves nec seminent, nec metant, et tamen eas Deus nutriat. id est, nihil laboris praestare queant, quo vereantur aut parent sibi victum, quem tamen Deus illis de aliis praeparet. Elegans metaphora est, aut etiam integra parabola, quod Christus vocat veram doctrinam [?: --- ] quod, prout in diversum solum cadit, ita varie fructificet: tametsi totam illam bonitatem soli Deus per illud ipsum semen ac spiritum suum potenter praeparat. Sic Is. 1 et Paulus Rom. 9, pios homines ac reliquias verae doctrinae vocat semen, inquiens: Nisi Dominus nobis reliquieset exiguum semen, sicut Sodoma fuissemus: ubi [?: sc--- ] nulli plane pii praeter unum Lothum superfuerant. Somnis metaphora etiam ad novum hominem, imaginem Dei, et ipsum Spiritum sanctum refertur: 1. Pet. 1. Renati non ex semine mortali, sed ex immortali. et Iohan. 1, Ex Deo [?: ] sunt, et 1. Ioh. 3. Quisquis natus est ex Deo, non peccat quia semen ipsius in eo manet: ac ne potest quidem peccare, quia ex Deo natus est. Quod intelligendum est [?: ] de novo homine, ac instaurata per verbum ac Spiritus Sanctum in eo Dei imagine: tum et de ipso Spiritu sancto, [?: ] da piorum intus regente ac vegetante. Contra in impiis dicitur semen diaboli esse, vel potius ipsi toti dicatur filii diaboli, ex diabolo, et ex patre diabolo: Ioann. 8. Et 1. Ioan. 3. Sic et Gene. 3. Semen serpentis nominentur, quia scilicet sunt ad imaginem satanae transformati, et spiritus Satanae potenter in eis habitat, eosque regit. Porro quod Christus et baptista incredulos vocat Germina viperarum, et Isaias Semen malignantium: non tantum eis obiicit maiorum malitiam, sed etiam ipsam perditissimam et corruptissimam naturam, quam ex utero matris et ex lumbis patris attulerunt. Sic et David, [?: deploran-- ] immundiss. conceptionem. Sed de hoc Hebraismo, eiusque intellectu, et innatae malitiae aut originalis peccat descriptione,

-- 571 --

1117 etiam supra in voce Filius et Pater dictum aliquid est. Seminandi metaphora eleganter abutitur Paulus, demorte ac sepultura piorum: 1. Cor. 15, Seminatur in corruptione, excitatur in corruptibile: Seminatur corpus animale, suscitatur spirituale: Seminatur in ignominia, in infirmitate, etc. suscitatur in gloria, etc. Seminare aliquid in ventum, est dispergere. Seminabo omnes reliquias tuas in omnem ventum: Ezek. 5. Seminare super spinas, est inutiliter, frustra, ac cum damno seminare. Iere. 5, Sic dicit Dominus: Novate vobis novale, et ne seminaveritis super spinas: circumcidamini Domino, et auferte praeputia cordis vestri. Damnat ibi Deus ipsum agrum cordis humani, quem flagitat in instituenda vere pia vita statim initio mutari: sicut et Ioh. 3. ad Nicodemum Dominus disserit. Alioqui non mutato initio corde, velle quibusdam exercitiis disciplinae ac honestae vitae pium fieri, et sicut philosophia docet, habitus virtutum suscitare, ut et pharis. ac monachi conantur, esse plane idem quod seminare super spinas, aut alioqui incultissimum solum. Iratus est draco, et abiit gerere bellum cum reliquis ex semine eius. id est, cum aliis membris verae Ecclesiae. Allusio est ad Gen. 3: Ponam inimicitias inter semen tuum, et semen mulieris, etc. Eundo ibant, portantes preciosum semen suum: veniendo autem venient cum gaudio, portantes manipulos suos. Psal. 126. ubi pro precioso rectius legeretur, Vas seminis. Sicut etiam est in Hebraeo constructio possessiva duorum substantivorum. Nominis משך Meschech, quod ibi est, thema reperitur etiam Amos 9 in simili sensu: Pertinget calcans uvas ad Meschech ad trahentem semen: id est, ad seminantem. ubi non potest illud thema de preciositate exponi, sed de quadam ratione gestandi aut seminandi semen. Significationem autem metaphorae seminis in praedicto loco Psalmi, paulo ante exposui. Isa. 53 de Christo dicitur: Si posuerit animam suam hostiam pro delicto, videbit semen longaevum. id est posteritatem sibi moriendo comparabit et propagabit: nempe veram ac perpetuam Ecclesiam, quae est spirituale semen Christi. Gen. 1, Deus praecipit, ut terra producat herbam seminificantem semen secundum speciem suam. et arbores quae habent semen in semetipsis. ubi indicatur illa divina ordinatio, quam philosophi vocant Naturam, quae est principium motus et quietis, ut plantae habeant vim se conservandi, et porro etiam sibi simile propogandi. Non possum bona conscientia praeterire, quin hoc loco dictum Gen. 3. Semen mulieris conculcabit caput serpentis, tum a Papistarum, tum et aliorum quorundam [?: --nium ] sapientium, aut etiam malitiose id depravantium, [?: in-ria ] vindicem. De Papistarum quidem corruptela dictum est superius: qui volunt, non ipsum semen, sed mulierem, nempe dinam Virginem, conterere caput serpentis. Quare omittam hosce nunc, quando quidem satis in hac parte refutati sunt in voce IPSE. Alii vero quidam [?: nasu-li ] exponunt, semen mulieris in ea promissione esse totum genus humanum, seus omnes homines. O bellos victores, quos omnes satan ut vilissima mancipia regit, et tandem etiam in aeternum exitium damnationemque praecipitat. Ista sane primi illius Evangelii inversio papistica, illi sacrilegio vicinissima est: perinde certe victoriam de serpente a Christo ad alias transfert, ut illud. Operae pretium est porro, etiam rationes ipsorum audire. Primum dicunt, non posse nomen collectinum Semen, unicum tantum individuum intelligi. At contra Paulus disertissime vocem Semen Abraae, aut benedictum, quod nimirum est idem cum Semine mulieris, de unico Christo servatore [?: ex-it ] . Qua ergo fronte audent isti Paulinam expositionem negligere? Ostendetur quoque mox, vocem Semine etiam unicum certumque alicuius filium aut hominem vocare. Alterum istorum sophisma est, quod victoria illius seminis mulieris contra serpentem, in omnes aetates [?: --ndatur ] : at Christi victoria sit semel tantum peracta. Respondeo: Christus quidem opus suum, ratione acquisitionis illius thesauri, victoriae scilicet de satana ac mundo, nostraeque redemptionis, semel tantum in illa sua exinanitione passioneve peregit: at ratione applicationis, aut quasi cuiusdam exequutionis, perpetuo in sua Ecclesia vincit et expugnat satanam ac mundum, et serpentis caput conterit, inde a primo lapsu dataque prima promissione usque ad ultimum finem. Semper ille inde a condito mundo mactatur, et conterit Satanam sub pedibus nostris: semper ille subiicit suis pedib. hostes suos, donec tandem in extrema die plene serpentem illum veterem una cum toto suo capite. dentibus, ac membris et operib. destruat, aboleat, et in infernum proiiciat, ex quibus ultimum hostem mortem dicit Paulus esse, in extrema die abolendum. Quae vero in vocula Ipse testimonia citata sunt pro victoria seminis, rectissime etiam contra hanc depravationem tam salutaris promissionis adhiberi possunt. Quare vide eum locum. In hoc vocabulo necessario explicandus venit etiam ille Pauli locus Gal. 3. Non dicit In seminibus, ut in multis: sed ut in uno, Et semini tuo, qui est Christus. Hic enim Iudaei, et etiam ipse Hieronymus, arguunt Paulum, quasi sophistice argumentatus sit ex voce seminis, quae in Graeco quidem σπέρμα , habeat non tantum singularem numerum, sed et pluralem: at Hebraeum זרע zera, qua lingua data ac scripta est promissio Abraamo, tantum habeat numerum singularem. Varie autem omnino hic sese torquent Interpretes in excusando Paulo, quorum sententias qui volet inspiciat. Quod ad me attinet, respondeo primum, non satis liquido vel Hieronymus vel Iudaei probare possunt, nomen Semen in Hebraea lingua in plurali plane non fuisse in usu: non enim tantum illae voces, significationes aut phrases in ea lingua fuerunt, quae nunc in Veteri testamento Hebraeo extant, quandoquidem alioqui nihil aliud germane Hebraeum habemus. Deinde dico, nomina collectiva ita in singulari numero pro plurali solere poni, ut tamen saepe etiam unum aliquod certum individuum indicent: ut homo, aut bos, aliaque huius generis in omnib. linguis. Sic vox Adam Hebraeis alias unum Adamum, alias aliquem alium hominem, alias etiam totam speciem significat. Quare Paulus Apostolico spiritu sciens, qua ratione ea voxin promissionib. Abrahamo datis usurpetur, optimo iure urget eius significationem potius quam ipsum vocabulum: volens indicare ibi nomen Semen non collective pro tota posteritate ipsius, sed pro unico individuo seu unico filio Abraami, et postea Davidis, usurpari. Sic de unico certoque homine dicitur Gen. 4, Potuit mihi Deus semen aliud pro Abele, quem interfecit Cainus. ubi semen unicum, filium Adami nomine Sethum indicat. Sensum igitur, aut veram significationem, qua ibi vox semen usurpetur, urget, non autem proprie ipsum nomen. Simul vero respicit, et in suis verbis argumentationeque intelligi vult, non unicam vocem aut sententiam, sed totum illud quasi corpus promissionum de benedicto semine aut Meschia, datum primum Abraamo, deinde sequentib. patriarchis. Ideo etiam utitur voce plurali, Datae sunt promissiones, non unica promissio. In illis vero vox Seminis crescente patefactionis lumine tandem de uno certoque filio Abraami, nempe de Meschia exponitur. Nam in posterioribus promissionibus ostendit Deus, se ibi loqui de uno aliquo certo individuo, et non de tota posteritate Abraami. Primum etenim excludit Ismaelem, aliosque concubinarum filios cum suis posteris, ex voce benedicti seminis, eamque ad solam Isaaci prolem restringit: postea ad Iacobi, inde ad Iudae, donec ad solum Silo, et postremo ad unum quendam posterorum Davidis, qui simul sit futurus verus Deus et Meschias. Quare licet Paulus in praedicto loco utatur Graecae linguae commmoditate: tamen hac ratione vult monstrare veram usurpationem vocabuli Semen in promissionibus

-- 572 --

1119 olim patriarchis expositis. ac si diceret: Semen ibi non collectivê de tota posteritate usurpatur, sed de uno quodam certoque individuo ex posteris Abraae, qui sit causa benedictionis futurus toti generi humano: is vero est ipse verus Meschias, ut ipsemet autor promissionis Deus illam suam vocem benedicti seminis tot sequentibus patefactionibus exposuit, et toties ad solum Meschiam restrinxit. Cum igitur Paulus ait, Non dicit in seminibus non ipsum vocis sonum (uti prius quoque dictum est) urget, sed veram eius significationem aut vim, plenamque explicationem, ut ibi a Deo usurpatum est. Sic opinor verissime et simplicissime eum Pauli locum accipi et explicari debere. Nam verbum DICO, (non DICIT in seminibus) non idem valet, ac non sonat ita illa unica vox זרע zera semen, seu non est in plurali numero posita, sed sensum omnium illarum promissionum ad unicum Messiam restrictum esse indicat. Plerunque sane Paulus (sicut et Aristoteles, aliique Graeci scriptores) hoc verbo λέγω δὲ , dico autem, sensum suum exponere solet, et non unicae alicuius vocis sonum urgere. Quando itaque inquit Apostolus, Abraae vero dictae sunt promissiones et semini eius: non dicit, Et seminibus, ut in multis, sed ut in uno, qui est Christus: summa argummenti sensusque est, Omnia Testamenta ac promissiones etiam hominum, nedum Dei, sunt ac esse debent rata et immota, et secundum suum verum sensum accipienda sunt. Porro Dei promissiones datae Abraamo, et sequentibus patriarchis, de bene dicto semine caput serpentis contrituro, et benedictionem omnibus gentibus acquisituro: clare loquuntur de uno aliquo certo filio, et non de tota posteritate Abraami: ille vero unicus, et quasi eximius Abraami filius, est ipsemet Meschias, ut omnes sequentes promissiones ostendunt. Stulte ergo vos Iudaei et Iudaizantes gentiles, cum vestris pseudapostolis ac seductoribus sentitis, vos omnesque posteros Abraami posse sibi suis bonis operibus, iustitiis, meritis ac purificationib. et sacrificiis benedictionem acquirere, et serpentis caput conterere, observando legem, quasi vos omnes simul sitis illud benedictum Abraae semen. Non ita est: sed si vos filius liberaverit, tum demum vere liberi eritis. alioqui cum servi sitis peccati, satanae ac mortis, in aeternum sub maledictione iacebitis, et in ea peribitis. Quare desperantes de vestra vi aut virtute consequendi vestro Marte benedictionem per legem, nolite dicere, Habemus patrem Abraam, sumus benedictum semen: sed potius convertite vos ad illum unicum suspensum serpentem, qui ideo ordinatione Dei in ligno suspensus est et factus est maledictum, ut ablato mundi peccato ac maledictione, promissam illam benedictionem sua iustitia obedientiae et passionis, vobis totique mundo acquireret: et in eum solum credite ac confidite. Ille solus est ille unicus verusque Dei agnus, peccata maledictionemque mundi auferens qui profecto frustra fuisset factus maledictum, et in cruce passus, si vos ex operibus vestris iustitiam ac benedictionem habere possetis. De quare perpetuo cum Iudaeis in hac et aliis epistolis et concionibus contendo: ipseque etiam Christus coram disputavit, dum vos quidem vestram operum, ille vero suam passionis iustitiam astruere vult.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.