Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SEMEL, apud Hebraeos, Graecos et Latinos, significat non tantum una vice: sed etiam interdum idem

-- 570 --

1115 quod prorsus, penitus, omnino, certe, immutabiliter. ut Psalm. 89, Semel iuravi per sanctitatem meam. Si Davidi mentitus fuero. id est, certo, veraciter ac immo te. Sic videtur illud Ovidianum vocem Semel valde emphatice accipere:
— Nulla reparabilis arte
Laesa pudicitia est, deperit illa semel. id est, prorsus, penitus: Exod. 32, Semel ascendam in medio tui, vel momento uno, aut uno impetu, sive brevi tempore: id est, Si minimum temporis ascendero tecum, consumam te. Psal. 62, Semel atque iterum locutus est Deus. D. Augustinus Semel exponit pro firmiter, inconcusse: Licet, inquit, etiam pro uno verbo intelligi posset. Iob 9, Si flagellat, occidat semel. id est, aliquando tandem, ut poenae desinant. Sic illud Iobi 33. Semel loquitur Deus, et altera vice non respicit illud. id est, una vice plene ac perfecte dicit. Prov. 28. Qui per vias perversas graditur, concidet semel. id est, tandem perniciose ac penitus corruet. Hebr. 6. Fieri non potest ut qui fuerint semel illuminati, et bonum Dei verbum gustaverint, etc. id est, qui plane ac vere fuerint illuminati. Sic in Epist. ad Hebraeos aliquoties repetitur, Christum semel se obtulisse ac sacrificasse pro peccatis: ubi illud adverbium Semel non tantum unam vicem, sed etiam summam quandam perfectionem denotat, quod videlicet unica vice sacrificando plene ac perfecte perlitaverit, peccata totius mundi expiaverit, et Deum nobis peccatoribus conciliaverit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.