Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ Dixi supra, significare aliquando hoc verbum in hac catachresi, florere ac vigere: quod idem ferme cum praecedentibus exemplis valet. Illustre vero huius significationis exemplum est 1. Corinth. 4: Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis: et utinam regnassetis, ut et nos vobiscum regnaremus. ubi Regnare significat, in summo vigore floreque esse, ac bene habere. Sic et Apoc. 20: Sancti regnabunt mille annis cum Christo, et mox regnabunt in secula seculorum. id est, felicissime agent, bene beateque vivent, aut alioqui hic in terris aliquandiu Ecclesia erit florentior quam alioqui. Ab hisce porro catachresticis significationib. deducuntur metaphorae, praesertim Rom. 5 et 6: ubi dicitur Regnare peccatum, mors, et gratia. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt ad similitudinem transgressionis Adam: id est, mors temporaria et aeterna cum suis flagellis et calamitatibus oppressit etiam eos qui non habuerunt actualia delicta, ut sunt parvi infantes. Sic mox sequitur, Unius delicto regnavit mors: id est, occasione primi lapsus mors invasit tyrannidem super genus humanum. Dicitur et Peccatum regnare, idque dupliciter: nempe primum, potenter protrudere hominem in omnigena scelera, tum intus in corde cogitationibus, tum foris manibus ac opere. Rom. 6. Ne regnet igitur peccatum in mortali corpore vestro, ut obediatis ei in concupiscentiis ipsius. ubi in hoc ipso versu et sequenti exponit Paulus, quid sit regnare peccatum in homine. Et paulo post idem repetit: Non dominetur peccatum vobis. Ex hoc loco utilis locutio et doctrina peccati regnantis in nostris Ecclesiis sumpta est: quod id videlicet sit et inhaerens quaedam malitia, corruptio, aut vetus Adam, pro arbitrio ac libitu hominem ad omnis generis actualia peccata, tanquam fructus suos potenter protrudens, ipso non tantum non repugnante, sed etiam cupide consentiente. Altero modo dicitur regnare peccatum in morte, in fine 5. capitis: Ut quemadmodum regnaverat peccatum in morte, seu ad mortem, etc. ubi Regnare significat, hominem facere reum aeterni exitii. Peccati enim ingens vis ita nos regit, tractat et agitat, ut tandem nos in temporarium et aeternum exitium praecipitet. de hoc, et etiam de priore peccati regno, dicit Christus: Qui peccat, servus est peccati. Iohan. 8 Simili prorsus locutione dicitur etiam Gratta regnare ibidem, in fine 5. cap. id est, nos potenter regere, et agitare ac servare, donec nos perducat in vitam aeternam. Collatio harum duarum locutionum ac rerum, sensum luculenter illustrat. inquit enim Paulus: Ut quemadmodum regnaverat peccatum in mortem, sic et gratia regnet per

-- 526 --

1027 iustitiam, ad vitam aeternam. id est, sicut nos vis ac regnum peccati potenter ductavit et agitavit, donec tandem nos pertraxit in mortem: sic et gratia ac favor Dei reconciliatione per Christum parta, nos potenter reget ac fovebit, donec nos per veram iustitiam deducat in aeternam felicitatem ac vitam. Ibidem est: Nos qui abundantem gratiam et donum iustitiae accepimus, regnabimus in vita per Christum. id est, florebimus, bene habebimus, et potenter agemus, superantes mortem, diabolum, et peccatum. Domus regni: id est, regia, usitato et in Generalibus Regulis expresso Hebraismo, Esther 2. sic sceptrum aut virga regni, et corona regni dicitur. Regnum interdum usurpatur pro regnandi ratione. Gesta Davidis cum omni regno eius et fortitudine eius: 1. Par. 29. pro, cum universo eius regimine, seu gubernatione. Sic Psal. 45. et Hebr. 1, Virga aut sceptrum rectitudinis virga regni tui, id est tui regiminis, aut gubernationis. Facere regnum super aliquos: credo idem valere quod, obtinere regnum. 1. Reg. 21. dicit Iezabel ad Achabum, dolentem quod Nabot sibi nolebat vendere vineam, et tamen nihil contra eum violenter opereque ipso tentantem: Tu`ne nunc faceres regnum super Israelem? id est, hac quidem ratione dedendo te moerori de repulsa, et non ei violenter vineam extorquendo, desines esse rex, et plane contemneris: ac in ordinem redigeris. Profecisti in regnum: Ezech. 16. id est, idonea facta es regno suscipiendo. Prolongare dies in regno, est diu regnare. Deuter. 17. Novi quod regnando regnabis. id est certo regnabis. 1. Sam. 24. Et regnabit rex, et prospere aget. Hierem. 23. id est prospere ac feliciter, magnoque successu regnabit. Ius regis, aut regni descriptum est. 1. Sam. 8. quem locum legat, qui ius regni Israelitici cognoscere velit: tametsi ibi Samuel magis loquatur de consuetudine aut iure, quod sibi rex suo arbitrio usurpabit, quam quod ei iusto iure debeatur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.