Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ Diximus de aliquot significationibus vocis Regnum, inter quas illae sunt celebriores, Regnum Dei, regnum caelorum, regnum Christi, quae locutiones non raro idem valent. Aliquando et absolute posita vox Regnum, eandem vim obtinent. Regnare crebro significat regem agere, aut regno praeesse. Verum alia quaedam, ac pene catachrestica significatio est, cum denotet aliquem potenter dominari, aliquos regere, aut etiam alioqui praevalere, omnia pro suo arbitrio agere, florere, ac vigere. Deus facit regnare hypocritam propterpeccata populi, Iob 34. tametsi in Hebraeo sit alius sensus. Oseae 8. Ipsi fecerunt regem, et non ex me: instituta erunt principes, et nescivi. Hic usitatam significationem, aut ordinarium regnum ista vox obtinet. Pro qua [?: ] autem potenti dominatione aut gubernatione in sequentibus exemplis usurpatur, tum in bonam, tum et in malam partem. Ezech. 20 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si non in manu valida, et brachio extento, et furore effuso regnaturus sum super vos. Id est, volentes nolentes tenebo vos in potestate mea, durissime vos tractans et castigans. Psal. 99. Dominus regnavit, commoveantur populi: id est, fremat et insaniat quantum volet mundus, tamen Iehova omnia aget pro suo arbitrio. Sic Psal. 10, Dominus regnabit in seculum, et ultra, peribunt gentes de terra eius. In bonam porro partem haec eadem significatio reperitur saepissime in Psalmis et prophetis: ut Psal. 97. Dominus regnavit, exultet terra: id est, potenter suis opitulabitur, et Psal. 47. Dominus regnabit super gentes. Et Psal. 93: Dominus regnabit, induit decorem, induit Dominus fortitudinem, et accinxit se. Isaiae 52: Annunciantis bonum, praedicantis salutem, et annunciantis Zion, Regnat Deus tuus. id est potenter aderit et aget, te liberando, et hostes tuos puniendo. In hac significatione verbum Regnandi tribuitur etiam hominibus: ut Hieremiae 22. Nunquid tu regnabis, quod te immisces cedris? id est, putas' ne te hic adeo potentem fore, diuque floriturum esse, quod tam splendide aedificas? Proverb 28, Regnantibus impiis fiunt ruinae. id est, cum illi potentes sunt, ac agunt omnia pro arbitrio. In Hebraeo sunt alia verba.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.