Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

¶ Nunc percurramus quasdam phrases, ac loca Scripturae, de istis praesertim spiritualibus regnis. Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum caelorum, Math. 3. ubi regnum caelorum, aut caeleste, ipsam tum acquisitionem iustitiae, aut remissionis peccatorum, renovationis ac vitae aeternae, Christi morte acquirendae: tum et eorundem bonorum distributionem, aut applicationem significat. Respicit autem hoc genus locutionum ad tot promissiones, de adventu Meschiae, eiusque regni factas: quod regnum etiam vulgo appellarunt regnum caelorum, quia Meschiam singulari quadam ratione a Deo mittendum, eiusque regnum plane divinum, divinitusque excitandum credebant. Cum ergo dicitur venire regnum Dei, intelliguntur illa ingentia bona, quae Deus nobis per Meschiam erat communicaturus. In hoc sensu ista vox innumeris in locis accipitur. Sic etiam 4. cap. Matthaei accipiendum est, Praedicans Evangelium [?: reg- ] id est, doctrinam de adventu Meschiae, ac bonis benificiisque eius. Regni igitur, vult subintelligi, per Meschii excitandi. Marci 15: Ioseph ab Arimathia expectatur regnum Dei. id est, bona spiritualia per Meschiam afferenda, praesertim iustificationem et adoptionem. Sic etiam credo in Dominica oratione regnum Dei complecti iustificationem, donum Spiritus sancti, et vitam aeternam. Praecedenti enim capite, doctrina pura de hoc regno, et vera agnitio Dei flagitatur. Porro in tertio petitur renovatio, et facultas obediendi, ipsaque obedientia, ac boni eventus piorum conatuum. Hoc regnum Dei non venit cum observatione, seu ita ut facile observari ac cerni queat. de quo in voce Observatio dictum est prolixius. Ad hoc porro regnum non est is idoneus, qui retro respicere solet. Idem est etiam regnum gratiae de Paulus Coloss. 1 in quit: Qui liberavit nos de potestatem tenebrarum, et transtulit nos in regnum filii sui dilecti, etc. Sic puto hanc vocem accipi etiam, cum dicitur, Regnum caelorum vim pati. et, Vobis datum est, nosse mysteria regni Dei. item, Qui audit verbum regni. et, Pervenit vos regnum Dei. et, Regnum Dei intra vos est: Annunciare regnum Dei: Loqui de regno Dei. Rom. 14: Regnum Dei non est cibus aut potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. ubi regnum Dei vicinam [?: ] ri significationem obtinet, et tamen nonnihil divertam In prioribus enim exemplis illa bona expenduntur, quatenus a Christo nobis communicantur. Hic autem, quatenus nos eis fruimur. Sic 1. Corinth. 4, Regnum Dei non est in locutione, sed in virtute. Porro, cum saepe comparat Christus regnum caelorum cum semente, [?: gr- ] sinapis, fermento in massam posito, thesauro abscondito, margarita, sagena, et similibus rebus aut parabolis significat ea vox totam illam propagationem regni Chrsti, seu totum illud regimen Christi in sua Ecclesia. Sic Matth. 20: Auferetur a vobis, et dabitur genti faciem fructus eius. Marci 12: Non es longe a regno Dei. id est a cognitione verae religionis, seu ab agnitione Meschiae-, eiusque regni. Aliquando ipsam praedicationem angelii, notare videtur. Coloss. 4: Hi soli adiutores in regno Dei sunt mihi. Significat etiam regnum Dei interdum ipsam Ecclesiam, ut Matth. 13, Angeli colligati regno eius omnia scandala. id est, ex Ecclesia auferunt scandala. Sic scriba doctus in regno caelorum. id est, minister Ecclesiae idoneus, ac peritus sincerae theologiae. Accipitur creberrime regnum caelorum, aut Dei, de illa aeterna felicitate: ut cum crebro dicitur, Intrare regnum caelorum, aut Dei: accipere regnum caelorum aut Dei: aperire et claudere in regno caelorum: comedere aut bibere in regno caelorum: castrare se propter regnum caelorum: Talium est regnum caelorum: meretrices et publicani praecedent vos in regno caelorum: [?: Qu- ] regnum caelorum: Patri complacuisse, dari regnum caelorum suo pusillo gregi. Videre regnum Dei, Iohan. [?: ] tametsi ibi exponere possis etiam de agnitione huius praesentis regni Christi, eiusque veri cultus ac beneficorum. Iniqui regnum Dei non possidebunt: 1. Cor. 6 , Caro et sanguis regnum Dei haereditare non possunt. [?: Sic ] et Ephes. 5: haereditatem accipere in regno Christi. Qui nos vocavit in suum regnum ac gloriam, 1. Thes 2. [?: Sa- ] faciet in regnum suum: 2. ad Tim. 4. Magnum aut parvum vocari in regno caelorum: id est, esse in vita aeterna talem. Regnum Christi, aliquando glorificationem Christi declarat: ut dexter latro clamat, Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Et Pet. 2. 1: Subministrabitur vobis [?: ] in regnum Christi aeternum. Sic possis accipere etiam, quod [?: ] ter filiorum Zebedaei petit, uti regno Christi alter [?: se- ] ad dextram, alter ad sinistram: tametsi ipsa mundanam quaedam glorificationem somniarit, non spiritualem aut caelestem

-- 525 --

1025 In eodem sensu videtur Christus usurpare regnum Dei, cum ait Marci 9: Sunt quidam hic astantes, qui non gustabunt mortem, donec viderint regnum Dei venire in potentia: vel, ut Marcus habet, Donec viderint filium hominis venientem in regnum suum. Quod credo accipiendum esse tum de glorificatione filii Dei, quae mox post sex dies in monte Thabor sequuta est: et multo magis de gloria resurrectionis ac ascensionis: tum et de propagatione gloriosa regni Christi, dato Spiritu sancto visibiliter, patratisque tot miraculis. quod Marcus dicit, regnum Dei venire in potentia, aut potenter. De eodem regno Christi ait angelus ad Mariam: Dabit ei Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. id est, perpetuo gloriose praeerit Ecclesiae suae. Multo magis significat ultimam perfectissimamque glorificationem, quae fiet in extrema die. 2. Timoth. 4, Qui iudicaturus est vivos et mortuos in illustri suo adventu et regno suo. Filii regni alias dicuntur veluti potentialiter, aut de iure, ii qui debebant esse genuini filii regni, illudque recte quaerere, ut erant omnes Israelitae, et nunc sunt omnes Christiani. Cuius contrarium est, quod Paulus dicit Ephes. 2, Alieni â politia Israelis. De talibus, ut ita dicam, potentialibus filiis regni Dei, Matth. 8, Multi venient ab Oriente et Occidente, et discumbent cum Abraham in regno caelorum: filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. ubi idem videntur filii regni dici, quod nos nunc dicimus membra verae Ecclesiae. Haec autem receptio exterorum, et eiectio domesticorum regni, a Paulo, per excisionem ramorum ex vera olea, et insitionem sylvestrium ramusculorum, Rom. 11. depingitur. Eadem locutio paulo aliter accipitur Matth. 13, Bonum semen sunt filii regni: zizania sunt filii illius mali. ibi enim filii regni dicuntur ii, qui actu sunt filii, veraeque pii, quique sunt vera vivaque membra Ecclesiae. Regnum aliquando abusive significat quamcunque magnam vim aut potentiam. Virga rectitudinis, virga aut sceptrum regni tui: Psal. 45. id est, tu iuste regnas, aut imperas. Hoc dictum Epistola ad Hebraeos ad Christum applicat, ad quem proculdubio etiam totus Psalmus pertinet. Significat igitur, spiritualem gubernationem, qua peccatores salvos facit, rectissimam et laudatissimam esse. Apostoli Actor. 1 dicunt ad Christum, Num in hoc tempore restitues regnum Israel? Intelligunt illi quidem regnum Meschiae, sed somniabant fore terrenum regnum. Putabant enim. Christum instauraturum illud vetus regnum Israelitarum, ita ut sit perinde potens ac gloriosum, et innumeris gentibus imperitet: sicut olim tempore Davidis aut Salomonis, vel etiam multo gloriosius ac florentius.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.