Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OBEDIRE, et OBEDIENTIA, maximi momenti vox ac res, habet suas quasdam significationas quas nosse et explicuisse operae precium fuerit. Primum igitur scire oportet, hanc vocem esse [?: rel- ] alterius enim est obedientia, et in alium respicit Est igitur animi quaedam subiectio erga alium, et studium [?: ] se accommodandi ad eius voluntatem et mandare. Quia vero etiam totus hic mundus est ex Deo, [?: ] Deum, et in Deum: id est, ab ipso, inque ipsius gloriae conditus ac sustentatus, omnes creaturae, praeferunt rationales, ac in primis homo, sese ad eius [?: volunta- ] attemperare, inflectereque tenetur, non tantum externis et internis actionibus ac motibus sed et ipsarum qualitatum ac substantiae ipsius similitudine et confirmatione. Hinc est quod iustitia hominis non simpliciter ipsae virtutes per sese, quantumvis perfectae praestitae, ut Ethnici ac Philosophi senserunt: sed [?: ] nus tantum, quatenus in Deum sunt relatae, et [?: stud-- ] obediendi ipsi praestitae. Quare et Deus non tam ipsorum actionum praestantiam ab homine exigit, [?: qui- ] ut sint ad suum praescriptum, voluntatemque accomadatae. Sicut ad sudaeos, in immensum sua sacrificia cumulantes, et omnes externos ritus exactissime observantes, toties clamat: se non illa proprie requirere, verum cordis ipsius obedientiam, seu, ut ex corde eum [?: ] diant. Sic et ad Saulem meliora opera sacrificionis. Deo praestare volentem dicitur: Obedientia est melior victima, et attendere (scilicet verbo et [?: volunt-- ] Dei) quam pinguedo arietum. Quod dictum enim Eccles. 4 repetitur. Hinc igitur est, quod solus [?: es- ] [?: ] mi, rei levissimae, totum genus humanum [?: pe- ] Non enim ipsa comestio proprie, aut quaecunqae [?: ] externa actio vel opus, in iudicio Dei expenditur: [?: ] inobedientia cordis erga ipsum Creatorem, qui [?: ] rio severiterque vetuecat, addita etiam gravissima comminatione. Sed homines veram cordis obedientiae non intelligentes, facillime ad externa opera, seu [?: ] operatum deflectunt, in eoque omnia collocant. [?: ] igitur iustitia coram Deo est, secundum legem perfectissima obedientia, externa et interna, atque [?: ] psa etiam cordis totiusque hominis tum [?: accide- ] tum et essentialis integritas erga Deum, eiusque [?: ] mandata: quod toties non tantum vetus, sed [?: ] vum Testamentum testatur. Hoc etiam est illud, Sancti estote, sicut et ego sanctus sum: nempe [?: ] operatione, interna cogitatione aut motibus animi, et denique ingenita essentialique bonitate aut forma essentiali. Hanc perfectissimae obedientiae iustitiam [?: ] homo legi iustitiaeque Dei praestare non posset, [?: cumque ] inferno extremoque exitio deberetur: Deus eius [?: ] tus, tradidit filium suum, uti pro ipso istam tantam [?: ] lem debiti iustitiae ac obedientiae, patiendo et [?: ] praestaret: atque ita ille imputatione [?: persolution- ]

-- 389 --

753/754 iustitiae Meschiae iustificaretur, ac ex aeterna morte in vitam aeternam transferretur. Hinc est quod Rom. 5 dicimor unius inobedientia perditi, et etiam unius obedientia iustificati et salvati, quodque illa inobedientia et obedientia vocatur iniustitia et iustitia: de qua re in Libello de Iustitia, et in scriptis contra Osiandrum, fusius accuratiusque dictum est. Accipitur vox Obedientia in Scriptura, etiam pro ista (ut ita dicam) minori ac imperfectiori obedientia, quae nequaquam est vera ac perfecta iustitia, sicut superius diximus a Saule exactam fuisse obedientiam in abolendo extirpandoque prorsus Amaleck cum suis omnibus hominibus ac rebus. Sic vocantur a Petro 1 cap. 1, Filii obedientiae, id est, obedientes, ii omnes, qui post renascentiam conantur sese ad voluntatem Dei accommodare. Contrarii sunt, qui vocantur filii Belial, seu sine iugo. Hac significatione etiam Christus describit in Evangelio filium obedientem et inobedientem. Tertio accipitur crebro admodum vox Obedientiae, pro fide seu acceptione Evangelii: quod est diligenter observandum, ne semper hac voce legaliter accepta, ex Evangelio lex fiat: et salus ac iustitia non a Christo, sed a Mose petatur. Actor. 5, Nos sumus ei testes horum quae dicimus, et Spiritus S. quem dedit Deus obedientibus ipsi: ubi vox Obedientibus, idem plane valet quod credentibus Christo. Nequaquam sane significat perfecte obedientibus omnibus mandatis Dei, quod nemo praestat, testante id etiam ipsa experientia. Quamprimum enim convertebantur ad Christum, in eumque credebant, cum quidem essent iniustissimi, et iamprimum remissionem omnium suorum peccatorum scelerataeque vitae quaererent et acciperent, donabantur visibiliter dono Spiritus S. Sic mox sequenti cap. dicitur magna turba sacerdotum obedivisse fidei. id est, doctrinae de fide, seu credidisse Evangelio. Non certe significavit, quod mox iustitiam obedientiae aut bonorum operum praestiterint. Sic et Paulus Rom. 1 dicit se a Christo accepisse gratiam et apostolatum, in obedientiam fidei inter omnes gentes. id est, ut gentiles vocet ad obediendum, aut credendum doctrinae de fide, seu Evangelio. Ponitur enim in talibus locis fides, pro doctrina de fide, seu pro Evangelo. Eadem locutio est et Roman. 16. Sic ad Galat. 3 et [?: ] , et 1. Petr. 1, accipitur Obedire veritati. et 2. Thessal. 1 obedite Evangelio: pro, credere verae et Evangelicae doctrinae, [?: eamve ] accipere ac sequi. Eadem ferme significatio est, cum Paulus Roman. 6 inquit: Fuistis quidem [?: ferui ] peccati, sed obedivistis ex animo in quem traditi estis typum doctrinae. id est, conversi estis ad eam doctrinam, ei credidistis, et vosmet addixistis. Posset ni-lominus aliquando non incommode exponi Obedientis fidei, de ea obedientia quae fidei praestatur Deo vocanti. Fieri obedientem usque ad mortem. Philipp. 2 dicitur Christus factus esse patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: ubi non ille sensus est, quod toto vitae tempore fuerit obediens: sed quod non tantum [?: in ] minoribus rebus, aut actionibus patri obediverit, verum etiam in summis, difficillimis ac tristissimis, atque adeo in subeunda ipsa ignominiosissima morte. Non ergo diuturnitas aut longitudo obedientiae, sed [?: -aduum ] eius intensio indicatur, de quo etiam supra [?: -voce ] MORS dictum est. Discere obedientiam. Hebr. 8, [?: -uis ] filius esset, tamen didicit ex iis quae passus [?: -obedientiam ] : id est, reipsa expertus est duram [?: sub-nem ] , qua praestita, perfectus factus est: id est, [?: iu- ] , praestita nimirum legi et severae Dei iustitiae ea [?: -titiae ] iustitia, quam pro toto genere humano [?: de- ] . Manditum auris obedire, 2. Sam. 22. et Psal. 18. id est, [?: ] ac prompte obedire. Sic enim gloriatur [?: Dad ] , se Dei suos adversarios prorsus in extremam [?: -itatem ] , promptissimamque obedientiam redegisse. Pecuniae omnia obediunt, vertit Vulgata versio Ecclesiast. 10. In Hebraeo est potius, Pecunia respondet omnia: id est, efficit. In hac enim vita ad omnia paranda pecunia utilis est: et ad omnia non tantum difficilia, sed etiam impia iniustaque perduci possunt homines magnitudine praemii. Sic clausum possidet arca Iovem, aut etiam Veiovem. Venti et mare obediunt Christo, dicunt mirabundi Apostoli Matth. 8, et Lucae 8. Est enim, divinae potentiae indicium, quod etiam bruta, atque adeo mortua elementa Christo imperanti obediunt. Obedire concupiscentiis, Roman. 6, id est, pravis affectibus et cupiditatibus veteris Adami, quibus potius repugnandum esset. Ibidem est, An nescitis quod cui sistitis vos servos ad obediendum, servi estis cui obeditis, aut peccati ad mortem, aut obedientiae ad iustitiam? ubi posterior vox Obedientia, videtur indicare idem quod Evangelion. Inobedientia, ἀπειθία , contra non raro ponitur pro incredulitate. ut Rom. 11 aliquoties in hoc sensu accipitur: Conclusit Deus omnes in contumaciam, aut incredulitatem, ut omnium misereatur. Ad obedientiam gentium, supra exposui esse idem quod ad conversionem gentilium, seu ut credant. Sic Paulus etiam Rom. 15 dicit, Non ausim dicere quicquam eorum quae non fecit Christus per me, ad obedientiam gentium opere et sermone: id est. tantum ea ausim dicere, quae Deus miraculis et doctrina per me fecit ad convertendos, aut ad fidem adducendos gentiles.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.