Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
OBFIRMARE faciem in aliquem, aut contra aliquem, significat plerunque vehementius irasci, et quasi totum in perniciem eius intentum esse. Levit. 17, Obfirmabo faciem meam contra animam illam: tametsi in Hebraeo sit, Dabo, id est dirigam, convertam meum quasi impetum. Sic et Ezech. 4, iubet Deus Prophetam obsidere sculptam in latere Hierosolymam, eamque acerrime infestare et oppugnare. et inter alia interserit, ut obfirmet faciem suam contra eam. De hac loquutione dictum est supra in voce FACIES. Luc. 9 Christus dicitur obfirmasse faciem suam, ut iret Hierosolymam: id est, certo statuisse illuc proficisci, suumque iter eo direxisse. Quare faciei obfirmatio, animi obfirmationem, ac veluti immotum decretum notat. Cordis vero motus in facie relucere solent: faciei ergo tribuitur quod cordis est. Ezech. 21 iubetur Propheta ponere faciem suam versus Hierusalem, et prophetare contra eam gentem. Haec locutio forte inde venit, cum aliquid agere, praesertim serio volumus, eo nos convertimus, et toti in id incumbimus. Obfirmare vultum etiam in malam partem accipitur, Proverb. 21, Procaciter obfirmat impius vultum suum: id est, audacissime et impudentissime pergit in suo malo proposito, sententia, aut instituto. Obfirmare cor, est idem ferme, sicut et supra monui. Deut. 2 dicitur Deus indurasse spiritum, et obfirmasse cor regis Sihon, ne pateretur transire Israelitas per suam terram, quo illi coacti cum eo pugnare, ipsum et subditos perderent, eorumque res occuparent. Sic describitur pertinacia Isaiae 4 per frontem aeneam, et Hier. 5 per faciem petra duriorem. Paulus quoque pene simili praecedentibus phrasi utitur 1. Cor. 7, inquiens: Si quis stat firmus in corde suo, etc.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
|