Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OCCURRO verbum varie in Sacris accipitur, et mali et in bonam, et in mediam partem. Nec mirum, cum [?: ] pro variis Hebraeis ponatur: usitatissime tamen verterunt hac voce Hebraeum קרה . De loco Genes. 24 dubitant aliqui quomodo vertendum sit, cum orat servus Abraham, et dicit, Fac occurrere. Verum ex sequentibus, ubi exponit, qualem occursum a Deo petat, facile apparet, significare idem quod rege eventum aut dirige Deus ita negocium, ut puella veniens, quae sic ad me dicet, etc. Ex quo exitu, occursu aut concursu rei, vult Dei voluntatem in eo negocio, de ducenda Isaaco sponsa, cognoscere. Porro Num. 23 videtur paulo aliter haec eadem vox accipi, cum Bileam secedens a sacrificio Balaac, dicit se velle occurrere Deo, et Deum sibi occursurum. Videtur enim precandi gratia secessisse, et exauditionem ac responsum Dei vocare occursum: sicut et Christus precationis causa interdum secedit ab Apostolis. Soliti alioqui sunt augures et aruspices olim, etiam apud gentiles, ita â sacrificiis ac coetu secedere, captandi augurii gratia, vel'quia solis visiones citius exhibentur. Inquit igitur ibi Bileam inter alia: Ego vado, si forte Dominus occurrat in occursum mei. forte idem est quod, si forte appareat, et responsum det mihi ad consulta per aliquod visum, et quasi spectrum. Occurrere Deum alicui, interdum significat idem quod apparere. Sic Moyses iubetur Exodi 3 dicere ad Pharaonem: Dominus Deus Hebraeorum occurrit nobis: nunc quaeso ibimus iter trium dierum, et sacrificabimus ei: id est, apparuit, et simul mandata tradidit. Idem plenius repetit initio 5 capitis, inquiens. Deus Hebraeorum occurrit nobis, Ibimus quaeso iter trium dierum, et sacrificabimus Domino Deo nostro, ne forte occurrat nobis peste aut gladio. Prius occurrere significat apparere, et mandata tradere: posterius, irruere, castigare. Sed in Hebraeo est clarum discrimen. nam prius est verbum קרה kara: posterius פגע paga, quod plerunque hostile quid notat, licet non semper. Occurrere dicitur etiam Deus alicui, cum ei bene facit. ut Isa. 64, Occurristi gaudenti, et facienti iustitiam in via tua: id est, ei qui fiducia tui fretus, in te exultat, et pie vivit secundum verbum tuum. Est vero in hoc etiam loco illud tristius verbum Paga. Occurrere alioqui non raro significat orare, aut supplicare alicui. Gen. 23, Audite me, et occurrite mihi in Ephron filio Seor. pro intercedite pro me, aut mei causa, apud eum. Sic Ruth. 1. Ne occurras mihi, ut derelinquam te. pro, ne roges me amplius, ut te derelinquam. Simili ferme ratione Graecum ἐντυγχάνειν usurpatur Isa. 59. Reperitur in tertia coniugatione pro intercedere. Et vidit quod non sit vir, et miratus est quod non sit qui occurrat. id est, qui intercedat. Occurrere etiam interdum in mediam aut neutram partem accicipitur, cum aliquis in aliquid incidit. Deut 22, Cum occurrerit nidus coram te: i. cum incideris in nidum. In malam porro partem Occurrere valde crebro accipitur, et significat idem quod irruere, invadere, affligere. Ponitur. n. pro verbo פגע paga Ruth. 2. Bonum est, filia mea, quod ingrediaris cum puellis eius ne forte tibi occurrant in agro alio. i. ne irruant in te verbis, aut etiam verberib. Posses sic et illam hostilem apparitionem Dei exponere. Exo. 4, cum in hospitio conatur Moisen occidere ob non circumcisos filios: et cum is dicit, ne nobis occurrat in peste. Hinc duxit illam illustrem metaphoram Propheta cap. 33. omnes nos quasi oves erravimus, singuli in viam propriam respeximus: at Dominus fecit incurrere in eum omnium nostrum peccata. i. quasi magno hostilique quodam impetu fecit ea in ipsum irruere: nempe quod per imputationem oneravit peccatis et poenis nostris filium suum. Praeclare depingit magnitudinem et potentiam peccati, ac irae Dei: et ingens onus Christi, quod pro toto genere humano sustinuit. Facere occurrere in tempore malo inimicum, Ieremiae 15, de supplici precatione, qua tibi inimicus reconciliari conatur, exponunt aliqui. Posses tamen recte de opitulatorio occursuexponere, ut supra locum Isaiae 64 declaravi.

-- 396 --

767/768 Videtur enim haec prophetia aut promissio Dei impleta esse, cum in illo luctuosissimo tempore captae Hierosolymae, et abductionis aliorum in captivitatem, Nebuzardam solvit catenis Ieremiam, eumque liberatum et honoratum verbis et muneribus dimittit liberum, offerens ei etiam sua officia, si velit venire Babylonem. Occurrere aliquos sibi invicem, alias multitudinem significat, alias promiscuam conversationem. Proverbiorum vigesimonono: Pauper et vir foenorum occurrerunt sibi invicem, at Dominus illuminat amborum illorum oculos. id est, gignit ac conservat utrunque Dominus, ipse est omnium pater et autor. Q. d. Reperias passim diversissimos gradus ac conditiones, aut fortunas hominum: verum scias id non temere aut casu accidere, sed Deum varie sua dona ac bona, sicut et poenas, et omnino vitae huius conditiones, distribuere. Occursus saepe quemvis casum bonum aut malum significat, plerunque tamen malum. Paulus verbo Occurro, καταντάω , utitur pro pertingere, aut pervenire ad aliquam optatam metam. Ephes. 4, Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et cognitionis filii Dei, in virum integrum. Sic et Philippens. 3 inquit, Si quo modo occurram ad resurrectionem mortuorum: id est, ut feliciter Deo benedicente eo perveniam. Forte hoc ideo dicitur, quod ad locum Iudicii ex diversissimis locis homines confluent, concurrent, et quasi sibi invicem occurrent. Sic et Ierosolymam ad solennia festa properantes et pervenientes sibi invicem quasi occurrebant.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.