Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OCCIDO, pro interficio, in Scriptura latius [?: p- ] quâm communiter, ubi tantum ipsam caedem indicat. Exponit enim Christus praeceptum, Non occides, Matthaei 5, etiam de ira, et de quacunque laesione fratris et Iohannes dicit, quod qui odit fratrem suum, sit homicida. Occidere sanguinem, idem est quod fundere. Exod. 34: Non occides sanguinem super fermentum immolatorum meorum. Occidere aliquem lingua vipera, Iob 20. Cui dulcuerit malum, su get venenum aspidum, [?: ] occidet eum lingua viperae: i. vipera eum morsu interficiet. Occidere ad perditionem, Ezek. nono: Et mulieres occidite ad perditionem. id est, usque ad [?: internecion- ] Latini quoque dicunt Occisione occidere, id est, penites omnes. Propter te occidimur omni die, aut tota die: Psalmo 44. id est, perpetuo affligimur, et subinde aliqui nostrum interficiuntur. Occidere et possidere, [?: pt- ] Reg. 21 dicit Helias ad Achabum: Non'ne occidisti et possedisti? quasi dicat, An poteris negare, iam te in cade iniusta et rapina manifesta deprehensum esse? [?: V- ] earum sint occisi morte, Ierem. 18. Id est, prorsus ac omnes occisi: sicut diximus et Latinos hanc vocem [?: ] me more Hebraeo repetere, Occisione occidere. Ad [?: ] nem descendere, Ierem. 50, Occidite universos [?: vitul- ] ius, descendant ad occisionem: pro, omnes [?: penitus ] interimantur. Sic eiusdem Prophetae quadragesimooctavo: Iuvenes eius descendant in occisionem. Ut occisionis primo Reg. vigesimo: Quia dimisisti virum occasionis meae de manu. id est, illum quem occidi [?: ] quique meae poenae ac mactationi, meoque [?: glad-- ] [?: ] bebatur. Magnae occisionis gladium vocat Ezechiel vigesimoprimo capite, exercitum Chaldaeum, qui erat [?: ] rus in Iudaeos. Occisio occisorum, Isai. vigesimo septimo An iuxta plagam percutientis, etc. num secundum occisionem occisorum eius, vel occidentium eum occasus est? id est, an sic atrociter castigabit ac perdet Deus Iudaeos, ut persequutores eorum gentiles? Nequaquam. multo enim illos horribilius puniet. Ego interficiam, et vivificabo: Deuteronomii trigesomisecundo. id est, Ego solus habeo potestatem vitae ac [?: -cis ] , ita ut nemo mihi repugnare queat. Non [?: occisos ] eos, ne forte obliviscatur populus meus, fac eos [?: erra- ] in populo tuo: Psalmo quinquagesimo nono. id est [?: ] prorsus deleas et extirpes eos, sed propone eos pro exemplo aliis, perpetuo eos affligendo: quod in [?: ] is videmus, a tempore Christi impletum esse.

-- 395 --

765/766 Aliquando pro quovis graviori cruciatu ponitur Occisio, sicut et Mors pro gravi calamitate. Iob 5. Stultum interficiet indignatio, et imperitum occidet invidia. Sic et Prov. 21. Desideria occident pigrum. i. egentem cruciabunt, torquebunt. Ps. 78: Si, vel cum interfecit eos, quaerebant eum: i. si aspere coepit ob peccata affligere, incipiebant agnoscere sua peccata, ad Deum converti, et placare eum. Ponitur nonnunquam pro generali verbo Perdere. nam et vites et arbores interfici dicit Scriptura. Psalm. 78: Occidit vires eorum grandine, et syncomoros eorum lapide congelato. Occidere verbo. Hoseae sexto: Propterea vulneravi aut sauciavi eos per prophetas, occidi eos verbo oris mei. id est, accusavi, damnavi, et in desperationem de suis cultibus et operibus redegi. Hoc modo etiam Lex dicitur Litera occidens, et ministerium mortis ac condemnationis, 2 Corinth. tertio: quia aeternam mortem peccatoribus denunciet, et ob eorum peccata eos accusando et condemnando infligat: de quare alibi prolixius dixi. Occidere, pro sacrificare. Lucae vigesimosecundo, Necesse erat occidere pascha. Occidere tauros, et altilia: id est, ad convivium mactare et praeparare. Matthaei vigesimosecundo. plerunque tamen legitur Sacrificare, pro mactare. Is. 11 et 65 est, quod serae tempore regni Meschiae, et in eius regno non nocebunt, nec occident: id est, non saevient. Peccatum etiam dicitur occidere aliquem, Rom. 7. Peccatum occasione sumpta per legem, decepit aut seduxit me, et per illud occidit. id est, nimium potenter in me regnare coepit peccatis et damnatione. Agnus ab initio mundi occisus est, teste Apocalyp. 13. id est, filius Dei factus est pro nobis supplex ac vas, se soluturum, valuitque eius sacrificii dignitas ac imputatio inde a primo lapsu. Oves occisionis, pro ovibus ad mactationem destinatis, valde crebrum est in Sacris literis. Psalmo quadragesimoquarto, et Romanorum 8, Propter te occidimur quotidie, reputati sumus sicut oves occisionis.Zach. 11 Pasce illas oves occisionis. id est, populum Iudaicum, iam sententia Dei ad occisionem destinatum. Bis ibidem repetitur. Oves ad occisionem. Isaiae 53. Actor. 8, Sicut ovis ad occisionem ductus est. patientia Meschiae in perferenda iniusta morte indicatur, ut ex praecedentibus et sequentibus apparet. additur enim, eum sic ob [?: -uisse ] . At eadem similitudo Ierem. 12 in alio sensu accipitur, nempe ut perinde prorsus ac sine misericordia perdantur impii, sicut oves quae ad hoc ipsum emptae sunt. inquit enim: Educ eos quasi oves ad occisionem, et praepara eos ad diem interfectionis. Sic 4 [?: Es- ] 15. Grex ad occisionem ducitur. Dies occisionis, [?: ali- ] est dies tristis, quo Deus vult occidere ac punire, sicut in praecedenti exemplo Ieremiae duodecimo audiimus. Simili phrasi ac significatione dicitur Ezech. septimo, Dies tumultus. Alias significat diem per se proprie [?: ] , idemque valet ac dies sacrificii aut convivii: [?: -via ] , sicut prius diximus, occidere altilia et animalia, significat idem quod sacrificare, aut ad convivium [?: prae-rare ] de quo etiam in verbo Sacrificandi dicetur. Sic [?: -obus ] inquit de divitibus cap. 5, In deliciis vixistis per terram, et lascivistis: Enutrivistis corda vestra, in die mactationis. i. perinde genio vestro [?: indulsi- ] , vosque metipsos saginastis, ut solent pecora sagi [?: ] ad aliquod splendidum et solenne sacrificium aut [?: -ium ] . Praeparare ad occisionem. Isaiae 14. Praeparate [?: ] eius occisionem, in iniquitate patrum suorum. [?: ] aliquem in occisionem. Isa. 34, Indignatio Domini, est super [?: -tes ] , et furor contra omnem exercitum earum. Vasta [?: ] anathematizavit eas, et dedit eas in occisionem. OCCULTUS, vide supra in Abscondo.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.