Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

¶ Porro etiam cum magis proprie vox haec accipitur, suos quosdam Hebraismos et obscuritates [?: hab- ] , quas percurram. Lux simpliciter pro matutino tempore nonnunquam ponitur, cum scilicet primum [?: ] ritur lux: ut Nehem. 8, Attulit igitur Esra sacerdos [?: ] brum legis, et legit in eo coram viris et mulieribus, [?: ] luce ad meridiem: id est, a mane usque ad meridiem. Lux matutina, quiddam praeclarum in similitudinibus [?: ] metaphoris notat, ut Isaiae 8, Non erit eis lux [?: ma-na ] : tametsi ibi sit aurora. 2. Samuel. 23, Regnum [?: me-- ] sicut lux marutina, id est, cum exortus est sol: quae [?: ] licet lux est lucidissima, ac crescit usque in [?: merid- ] vel quae alioqui habetur benignissima, et [?: amoeni- ] hominibus, cum careat aestu: sicut eruditi praedicant tempus matutinum. Certe non ita urit et molestat omnia, sicut postea: videtur potius quasi humectare [?: ] quodam. Mich. 2, In luce matutina faciunt illud: videtur simpliciter indicare festinationem, quod quae [?: -ctu ] scelerate cogitaverunt, ea mox summo mane exsequantur. Lux interdum ignem significat. Marc [?: ]

-- 309 --

593/594 Petrus una cum ministris calefaciebat se ad lucem: id est, adignem. Atque hoc idiotismo Ur Chaldaeorum, seu lumen, eorum perpetuum ignem notat, quem etiam lustious celebrat pro Deo cultum: et Historici scribunt, ante reges Babylonicos in equo albo gestari esse solitum. Lux preciositatum: pro, Lux preciosa, grata et accepta: ut solent omnes gentes claram et rebus agendis idoneam diem celebrare suis quibusdam laudibus [?: -c ] epithetis. Zachar. 14. In die illa non erit lux preciositatum, neque coagulationis seu congelationis. id est, neque lucida solis dies, neque obscura. Lux, pro sole Iob 9. Sividi lucem: id est, si aspexi solem, ut eum adorarem. Videre lucem, Iob 33 ponitur pro vivere: sicut et illuminari luce viventium. Lux vultus, pro hilaritate, et porro etiam pro favore. Hinc illa phrasis crebro in Sacris literis reperitur: Illumina vultum tuum super nos, et miserere nostri. Quia quos amamus, laeta aut serena facie intuemur. De quo et dictum est in verbo Illuminare. Contra, tristis facies non raro Obscura dicitur, tum in aliis linguis, tum et in sacra: ut Christus dicit, Ieiunantes obscurare faciem suam, Matth. 6. id est, vultum ad tristiciam componere tum gestu, tum et colore, ut testentur se et dolere de peccatis hominum, et iam quoquenimio ieiunio ac inedia languere. Sic et Latini vultum serenum pro laeto usurpant. Lux meridiana, Hebraeo vocabulo צחרים zocharaiim, idest, duplicata Lux dicitur, et saepe in omnibus linguis rem clarissimam et evidentissimam denotat. Dies Domini sunt tenebrae, et non lux: Amos 5. id est, tristis ac calamitosus hominibus, quibus affert horrendas Dei poenas. Prolixe ibi depingitur tempus venturi exitii, ac poenarum Dei: caliginosa ergo lux ponitur pro tempore calamitoso, quo Deus affligit reos. Ratio loquutionis alibi indicata est. Proierre aliquid in lucem: id est, publice proponere, et in noticiam hominum deducere. Zoph. 3 , Dominus mane, mane iudicium suum in lucem proferet. Sic etiam Christus utitur hac metaphora, cum dicit, eos qui mana operati sunt, fugere lucem: et contra, qui recta, venire ad lucem: Iohan. 3. id est, in publicam et claram noticiam ac iudicium hominum. Sic 1. Corinth. 4. dicitur: Deus illustrabit occulta tenebrarum, et publicabit consilia cordium. Luceat lux vestra, Matth. 5, significat [?: -um ] iustam ac puram vitam, tum et exemplum, quo debent hominibus doctores praelucere, et praeire ad omnem honestatem, atque ita veluti fructibus ac effectibus testari, et tanquam ostentare causam in se [?: exi-entem ] , nempe lucem patris caelestis, qua eos illustra sit: id est, tum veram doctrinam, tum Spiritum sanctum, tum et regenerationem, qua sunt a patre caelesti [?: -d ] bona opera conditi. Lucis arma induere, Roman. 13, [?: -st ] semet ad omnem honestatem, ac praesertim ad veram pietatem excitare et praeparare. Diem enim verae pietatis et illustratae religionis adesse affirmat. Deus iussit e tenebris lucem splendere. Alluditur ad creationem, [?: ] porro ibidem a metaphora transit ad spiritualem lucem, quam exfacie Christi haurimus, et aliis communicamus. Angelus lucis dicitur diabolus, sub specie pietatis nobis insidias struens, per se, vel per suos lupos, [?: -entientes ] aut simulantes ovem. 2. Corinth 6. lucem inaccessibilem habitat Deus: 1. Timoth. 6. id est, in [?: ] gloria ac felicitate agit quam nulla creatura habet, ut habere potest: sicut ibidem dicit, quod solus habeat immortalitatem, scilicet summam, et originaliter. Creatae tantum eius beneficio ac participatione habent, quod habent, idque multo imperfectius ipso.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.