Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LUMEN, idem valet quod lux, et in Hebraeo [?: ple-e ] idem vocabulum אור Or est. Adiiciemus tamen veluti appendicis loco praecedentibus. Lumen igiitur, sent et Lux, significat alias certas ac veras noticias, praesertim de Deo, seu doctrinam caelestem. Significat et quamvis rem eximiam, salutarem ac iucundam. Porro crebrae admodum sunt tales amplificationes in Sacris literis rerum secundarum et adversarum, beneficiorum et castigationum divinarum: ut tempore quidem benedictionis ac beneficentiae divinae dicatur Sol et Luna cum stellis futurus valde lucidus: contra in adversis tenebrosus: sicut supra in voce Lucis, de cap. 5 Amos. dixi. Talis amplificatio est illa Isaiae capite trigesimo: Eritque lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus contritionem populi sui. Sane duae istae voces Lumen et Lux, crebro tum communi phrasi aliarum linguarum, tum praesertim Sacrarum literarum, pro prosperitate, felicitate ac pace sumuntur. Eregione mos Scripturae est, per Solis et Lunae obscurationem, stellarumque obtenebrationem, et similia, tristissimas ultionis divinae tempestates significare. Sic et Isaiae decimotertio , et vigesimoquarto . Hieremias decimoquinto , et vigesimotertio Ioel secundo , Amos octavo , Mich. tertio , et in locis aliis legimus, Dei ultionem nunc Iudaeis, nunc aliis gentibus tali sermone praedictam. Etenim in summa angustia constitutis videtur totus mundus perturbari, Sol obscurari, Luna esse sanguinea, stellae lucem suam retrahere, terra tremere, mare fremere, et cuncta ruinam minari: non quod ita re ipsa accidat, sed quod adeo homines angustientur, ac si illa acciderent. Contraria porro vis est, ut dixi, amplificationis a luce sumptae. Ratio autem consimilis est, quia iuxta proverbium, Felicibus sol videtur lucidior: et, ut Germani dicunt, felices putant omnia arridere sibi, aut blande se ipsis exhibere. Lumen vultus, ut dixi in LUCE, significat tum laetum, tum et faventem. Psalmo quadragesimo , Leva super nos lumen vultus tui. Vetus versio habet, Signatum est lumen. Unde inepte Papistae nugantur, de impressis natura noticiis Dei. Quam eius textus perversionem etiam Catharinus in suis contra Sotum assertionibus prolixe refutat. Sententiam autem ipsam de innatis noticiis veri Dei, supra in voce LEGIS prolixe refutavi. Ponere aliquid in lumine vultus alicuius, est, exponere eius noticiae. Psalmo nonagesimo. Posuisti iniquitates nostras coram te, occulta nostra in lumine vultus tui. id est, Omnia occultissima, etiam peccata nostra, sunt tibi notissima. In lumine vultus Dei ambulare, est in agnitione et favore Dei vivere ac agere, pietatique studere. Iob. vigesimonono . Cum fulgeret lucerna eius super caput meum, et per tenebras ambularem in lumine eius: id est, cum ipse propitius me ubique rexit, protexit, ac promovit, et ubique meis conatibus successum largitus est. In lumine vultus Dei ambulare, Psalmo octuagesimonono , aut simpliciter in lumine Dei, Isaiae secundo, significat in cognitione et favore Dei agere, ac pie vivere. Ambulare in lumine viventium, Psalmo 56, significat (sicut supra dixi) luce uti viventium, agere inter vivos, tum hac vita corporali, tum multo magis illa spirituali. Lumen aut lucem in tenebris alicui oriri, supra exposui: contrarium ei est Lucernam in tenebris alicui extingui, Proverb. 20. Significat autem illud prius, alicui in adversis subitam opem, felicitatemque affulgere: hoc vero, in rebus adversis omni ope, auxilio et consilio destitui aliquem. Lumen splendere super vias alicuius, Iob 22. est, habere prosperum ac felicem cursum rerum. In lumine Deividere lumen, Psal. 36. Intelligunt alii de institutione, quod Deo nobis Verbo ac Spiritu suo praelucente, ad veri noticiam perventamus. Sed ex praecedentibus et sequentibus apparet, quod potius significet, quod in favore, aut per favorem Dei, seu favente nobis Deo, ad veram felicitatem huius et alterius vitae perveniamus: seu quod solus Deus nos tum liberare a malis, tum et beare hic et in altera vita possit ac soleat.

-- 310 --

595/596 Lumen de lumine dicitur filius: id est, verus Deus de vero Deo, ut ibidem est. Alluditur ad locum Hebraeis 1, de quo forte agetur in voce SPLENDOR.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.