Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
XVII. Dixi supra ex Paulo et Davide, imputari alicui iustitiam, esse idem quod Non imputari ei iniustitiam aut peccatum. Consideremus ergo, aut percurramus potius aliquot locutiones aequivalentes imputationi iustitiae aut peccati. Alias ergo Scriptura pro hac loquutione usurpat, tegere et condonare iniustitiam vel peccatum: quae omnino imputatione quadam aut rationali decreto fiunt. Hanc iniustitiae imputationem aut condonationem vocat Scriptura etiam oblivisci, et non recordari Deum peccatorum aut iniustitiae alicuius. Psal. 89: Non recorderis nobis iniquitatem priorum. Et 1. Reg. 17: Venisti vir Dei, ut reduceres in memoriam Deo peccata mea. Item, Nolle videre peccata aut iniustitiam nostram. Psal. 51.
431/432
Absconde faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Hoc idem dicit Scriptura proiicere post tergum, et etiam in profundum maris omnia peccata aut iniustitiam nostram: Mich. 7. Item, elongare eam perinde procul a nobis, ut est oriens ab occidente: Psal. 103. Non observare iniquitates nostras: Psal. 130. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Idem est et intrare aut non intrare in iudicium cum aliquo, Psal. 143: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo ullus vivens. Sic Mich. 7. Quis Deus est similis tibi, qui remittis iniquitatem, et dissimulas peccatum? Contrariae porro phrases sunt, Imputari alicui iniustitiam, Venire alicuius iniustitiam in conspectum Dei. Sic, Veniat omne malum eorum in conspectum tuum, et facias eis sicut fecisti mihi propter iniquitates meas. Thren. 1. Facere alicui secundum peccata vel iniustitiam eius, Psal. 103. Consignare aut conservare alicuius peccata, Iob 14. Obsignata est veluti in fasciculo iniquitas mea, et tu adiicis iniquitati meae: Psal. 69. Adiice vel da iniquitatem super iniquitatem eorum, et in iustitiam tuam non perveniant. Psal. 90 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et abscondita nostra in luce vultus tui. Sic statuere alicui peccatum, Act 7, pro firmissime et vehementissime imputare. Hae ac similes pene innumerae voces ac loquutiones praesertim autem ipsum verbum Iustificare, luculentissime declarant verbum 433/434 Sic saepe in honesta Republica parcitur facinoroso filio, ob ingentia patris aut maiorum merita. Contra etiam industrius ac praeclarus vir repellitur â dignitatibus ac honoribus, ob parentum aut alicuius ex maioribus suis scelus ac dedecus. Repellitur aliquando industrius nobilis ab aula regis, et magnis functionibus, ob parentis aut avi perfidiam vel proditionem. Sed nimirum omnium luculentissima, et ad convincendos adversarios veritatis efficacissima exempla sunt, quae ab ipsismet sumuntur. Sic enim olim impii Iudaeorum sacrifici persequentes et anathematizantes Prophetarum doctrinam, de imputatione iustitiae ac benedictionis benedicti seminis, quodque eius plagis sanemur: interim venditabant hominibus imputativam iustitiam suorum sacrificiorum, suarumque precum ac ieiuniorum, ac praesertim Baaliticarum lacerationum et vulnerationum corporis: quasi peccata populi in sese transferre et portare ac expiare et vicissim suam expiatoriam iustitiam populo communicare, aut per imputationem dare possent. Idem furor damnans imputativam Christi iustitiam, et iactans Pharisaeorum iustitiam ac merita populo imputanda, praesertim iis quorum domos totas exedebant ac devorabant, etiam tempore Christi in populo Dei grassatus est. Hunc furorem describit Hieremias, cum dicit, populum deserto fonte vivo fodere sibi puteos, in quibus non est aqua: nempe ibi quaerere iustitiam ac vitam, un de nulla haberi potest: et contra, sponte oblatam, gratuitoque imputandam negligere. Sic et Isaias invitat omnes sitientes ac esurientes ad accipiendam gratis aquam, vinum et lac: id est, imputationem gratuitae iustitiae ac meritorum Christi. Et contra eosdem accusat, quod insumant argentum ac laborem suum in id, unde nihil satians ac reficiens iuvansque eos nancisci queant, nempe unde nec iustitia nec vita haberi potest. Nunc vero, ut et prius dixi, hic furor reiectae imputativae iustitiae meriti ac passionis obedientiaeque Christi, et contra venditatio imputativae iustitiae mortuorum quos Sanctos vocant, et ordinum sacrificorum, monachorum ac monacharum, in immensum excrevit. Hinc est, quod in omnibus templis sacrifici canunt ac petunt, sibi illius vel alterius sancti aut sanctae merita communicari aut imputari, eisque iuvari. Notae enim sunt voces, Ut meritis ac precibus vel intercessionibus S. N. mereamur, etc. Hoc omnino nihil aliud est, aut esse potest, quam imputativa quaedam iustitia: certe non est infusa aut inhaerens, vel qualitatis in peccatoris mentem aut cor translatae aut transfusae. Inde etiam infinitae indulgentiarum ebuccinationes et variae bullae ortae sunt, inde tot diplomata venditorum meritorum Ordinum. Inde in omnibus testamentis decipitur pars aliqua bonorum a moriente, pro emenda sibi imputativa iustitia Missarum, et aliorum bonorum operum, sacrificorum et aliorum rasorum, item peregrinantium erronum, ac etiam ieiunantium vetularum. Inde posteri distribuentes eleemosynas, et similia opera praestantes, illam iustitiam maiorum suorum animabus imputari, aut in eas transcribi somniarunt. Vide autem Christiane Lector, non tam istorum caecorum ominum errores ac furores, quam Satanae ipsius malitiosissima ludibria, quibus Christi imputativam meritorum iustitiam contemptui exposuit, et simul miseros homines contumeliosissime delusit, quod non tantam imputativam iustitiam sacrificiorum ac hypocritorum operum venditavit, sed etiam brutis atque adeo mortuis rebus (ut statuis, mortuorum fictis ossibus, aut laceris panniculis, quin et herbis, aquae, et aliis innumeris nugamentis aut elementis indidit quanquam singularem sanctitatem, quae utentibus quoque imputaretur, ac prodesset etiam ad aeternam salutem. Sic de aqua benedicta canunt isti blasphemi seductores, Aqua benedicta deleat tua delicta, sitque tibi salus ac vita. Sic istis hominibus etiam aqua lustralis potest suam sanctitatem per imputationem peccatoribus communicare, eorumque iniustitiam abolere. Multo vero id magis facit benedicta candela, aut cerea effigies agni, quam vocant Agnus Dei. Ante omnia autem sacrosancta cuculla ac cinis, si in illis vel moriens, vel etiam mortuus peccator collocetur: quae (ut ipsimet scribunt) perinde mundant ac iustificant homines, ut initio in baptismo mundati repurgatique sunt. Vides quam nusquam non isti homines aliquam imputativam iustitiam ac sanctitatem commenti sunt, quae ab illis vel personis vel rebus in miseros homines per imputationem transiret, eosque ab omnibus suis iniustitiis imputative, non realiter aliquam suam qualitatem transfundendo, mundaret, aut iustificaret, Deoque gratos et acceptos aeternaque vita dignos sisteret. Hodierna quoque die saepe accidit, ut adversariorum seductores, inter quos etiam praepotentes episcopi miserum popellum seducentes dicant eos debere perseverare in papatu, se ipsorum culpam, si quae in ea religione esse possit, una cum poena in se recipere. Quod certe alia ratione quam per imputationem iniustitiae aut culpae nequit fieri. Hi et similes omnes furores pertinent ad imputativam iustitiam hominum, quib. impurissima Babylonicae meretricis mancipiorum familia iam non tantum singulas domos viduarum, sed etiam integra regna, ut Siciliae, Neapolis et Angliae, atque adeo Imperii, et denique totum mundum devoravit, et adhuc quod superest devorare conatur: conculcans interim et blasphemans foedissime totam imputativam iustitiam meritorum seu obedientiae ac passionis longe preciosissimae unici illius agni Dei, veri Salvatoris, atque adeo etiam creatoris ac vivi Dei totius mundi, ex cuius plenitudine se mendicare ac precario quaerere omnes vel sanctissimi ac iustissimi, ut libentissime gratissimoque animo, ita etiam verissime confitentur, testantur, et coram toto mundo protestantur.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.