Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
¶ In hac nostra tenui tractatione vocabuli ac rei Imputationis, diligentissime observandum est etiam discrimen inter humanam ac divinam imputationem. Duo enim hic sunt, quae aliquam veluti occasionem quandam errandi, aut etiam levius de illa imputativa filii Dei iustitia sentiendi praebere possent. Primum, quod sicut vocabulum omnino (meo iudicio) a mercatura sumptum est: ita etiam varias imputationes sacrarum literarum coactus sum conferre cum illis mercatoriis imputationibus, illustrandae huius vocis eiusque phrasium gratia. Deinde, quod varias imputationes sive ex communi vita sumptas, sive etiam ex Papistica abominatione petitas, cum hac sacrosancta ac ingentium mysteriorum plenissima imputatione contuli. Quod quidem eo consilio feci, ut tum illustrarem communibus notisque rebus, tam abditam ac mysticam rem imperitioribus: quo consilio et Christus ipse plurimum parabolis ac similitudinibus ex communi vita, humanisque rebus petitis usus est: tum porro ideo sumpsi ex Papisticis abominationibus exempla imputativae iustitiae, ut eorum blasphemas calumnias redarguerem, quibus imputativam Christi iustitiam exagitant, tanquam rem vanam ac commenticiam, cum ipsi innumeras in sua illa errorum Babylone humanorum meritorum imputativas iustitias habeant, in eisque totam pene veram pietatem ac salutem hominum collocent. ¶ Ut vero (sicut paulo ante dixi) omnis occasio errandi simplici auditori auferatur, duo quaedam discrimina inter humanam et divinam imputationem diligentissime observanda ac consideranda sunt. Primum ergo illud expendatur, quod omnia hominum rationalia et verbalia, seu cogitationum aut quasi ex decreto voluntateque illorum pendentia, pro vanis ac levibus haberi,
435/436
et tantum non pro inanibus somniis ac figmentis censeri solent: contra autem realia, seu reipsa existentia, aut exhibita ac praestita, solent magnifieri. Rationem huius rei facile est indicare. Realia enim incurrunt in oculos et alios sensus hominum: praeterea sunt Dei viventis ac omnipotentis creaturae, habentque suam quandam certam existentiam et permanentiam: habent quoque suas vires ac operationes, ut ille unicuique in suo genere partitus est. At rationalia non cernuntur, pendent etiam exlevitate humani ingenii, unde et nata sunt, nec adeo magnas vires aut conspicuos effectus operationesque praestant hominibus. Ac valde memorabilis, et huic materiae admodum conveniens historia ab Appiano Alexandrino lib. 5 Civilium bel. recensetur. Cum enim tumultuanti exercitui, ac promissa praemia post victoriam flagitanti, Augustus pro concione diceret, se illis multas coronas et alia insignia honorum dignitatumque largitum esse: succlamarunt milites, illa esse puerorum delinimenta: sibi vero non illis ludicris, sed agris ac pecuniis opus esse. Ita illi non rationalibus cogitationeque institutis honorum indiciis, sed realibus utilibusque praemiis, ornari et donari pro suis laboribus ac periculis flagitabant. Verum contra rationalia ac verbalia Dei longe aliter ab intelligentibus ac piis accipienda sunt. Ea enim omnibus realibus totius creaturae firmiora ac efficaciora sunt, quippe cum haec in deveniant ac dependeant: eius dicere, praecipere ac vocare, est rerum naturam condere: Ille dixit, et facta sunt: et, Vocat quae non sunt ut sint: unicum iota aut apex eius Scripturae aut verbi ipsius caelo ac terra, teste ipsomet Christo, firmiora validiora ac stabiliora sunt. Hoc sane discrimen rerum (ut ita nunc docendi gratia loquamur) rationalium ac verbalium, Dei et hominum, diligentissime observandum est, cum ad totam Theologiam ac sermonem Dei rectius expendendum, tum praesertim ad intelligenda Sacramenta, et imputationes ac non imputationes Dei, imputativamque iustitiam, ac non imputationem seu remissionem nostrae iniustitiae, ac denique imputationem iniustitiae nostrae a nobis in Christum traductae, unde eius passio totumque officium dependet. Nam si haec summa et mysticissima capita nostrae religionis, ex humanae vanitatis umbratilib. aut fictis rationalib. verbalibusque rebus censere voluerimus, tota plane religio nobis merum somnium fiet. Alterum discrimen inter humanam ac divinam imputationem est, quod homines praesertim in moralibus et criminalib. seu in culpa ac poena, non habent proprie ius imputandi aut non imputandi cuiquam crimina aut poenas, vel etiam virtutes, merita aut praemia, ubi revera non sunt ab aliquo praestita, vel reipsa non adsunt: multo minus habent ius, alienum scelus poenamque aut virtutem recteque factum aut praemium ab alio in alium transferendi. ut si censor, iuxta Satyricum, rapacitatem ac poenas corui columbae, aut columbarum simplicitatem innocentiamve coruis imputare vellet. Nullus, quantumnis magnus monarcha habetius imputandi latronis alicuius facinora ac poenas, suo innocentissimo filio: vel contra, innocentiam, obedientiam ac iustitiam praemiaque sui dilectiss. optimique filii, per imputationem transferendi in aliquem latronem, piratam, aut grassatorem, eique insuper adoptionem et haereditatem filio debitam tradendi. At solus Deus habet sumitque sibi id ius, liberrime ac potentissime: idque nova quadam ac plane ineffabili dispensatione, ut totius mundi omniumque mortalium scelera ac iniustitiam, in filium suum per imputationem transferat, eumque non tantum reatu, sed et omnibus longe tristissimis poenis, a toto genere humano praestandis, oneret: et contra, ut sui dilectissimi filii obedientiam iustitiamve scelestissimis peccatoribus per imputationem donet, eosque in filios recipiat, et tandem amplissimis praemiis aeternae gloriae, debitis iustitiae filii suae ornet ac beet. Quod est ingens mysterium omnique humanae sapientiae ac rationi non tantum stulticia, sed
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.