Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

INVOCO verbum, apud Hebraeos Kara קרא , illam potissimum ambiguitatem habet, quod alias implorare Dei opem significet, alias concionari aut praedicare Deum et eius doctrinam, alias denique simpliciter nominare aliquem. Ex hisce porro tribus significatis varii Hebraismi exoriuntur, de quibus ordine dicendum est. Primum ergo significat implorare opem Dei, aut orare: ut Psal. 50. Invoca me in die tribulationis et eripiam te, ut glorifices me. Ioel 2. et Roman. 10. Quicunque invocaverit nomen Domini (i. ipsum Dominum) saluus erit. Quodiam vero seria invocatio Dei tum primarium quid, et quasi cor totius pietatis est: tum etiam quiddam maxime conspicuum, aut notum: ideo fieri non raro solet, ut pro tota pietate aut cultu Dei ponatur. Et si patrem invocatis, citra personarum respectum iudicantem iuxta cuiusque opus, videte ut in timore conversantes, incolatus vestri tempus transigatis: 1 Petri 1. Sic de instauratione totius veri cultus aut religionis dicitur Genes. 4. quod nato Aenosch sit coeptum invocari in nomine Domini non quod ante nulla vera religio publice floruerit, sed quod tunc multo gloriosior fulgere coeperit, quam antea obscurata religione Abelis morte. Psal. 14. An non intelligent operarii vanitatis, qui comedunt populum meum sicut panem, et nomen Domini non invocant: pro, non colunt: Chaldaeus vertit, Non praedicant. Genes. 12. Et aedificavit ibi altare, et invocavit nomen Domini. totum cultum complectitur: id est, praedicationem, sacrificationem, et orationem. Sic et sequenti capite. Sic quoque Psal. 80, Et nomen tuum invocabimus. Secundo significat praedicare, concionari de vero Deo, eiusque vera religione. Sic Psal. 116 dicit se credidisse, ideoque locutum esse: et alioquoties repetit, se in nomine Domini invocasse: id est, praedicasse, eoque persecutionem pati: quare opem Dei implorat, Psal. 18, Laudans invocabo Deum: pro, praedicabo, celebrabo. Tertio, simplicem denominationem notat. ut Genes. 48, Vocetur nomen meum super pueros istos: id est, cognominentur de meo nomine, dicantur filii Iacob. Solent enim Hebraei, sicut et Graeci, cognomen alicuius exprimere, tantum adiecto patris nomine. ut Xenophon filius Grylli, Aristoteles filius Nicomachi, Cambyses filius Cyri. Adoptabat. n. ibi Iacob. sibi duos filios Iosephi. Summa ergo vel inscitia, vel potius malitia est, quod Papistae inde sanctorum invocationem probare volunt, quasi Iacob. tam scelerate ambitiosus fuerit, ut voluerit ac docuerit, se invocari post mortem ab illis duob. pueris. Sic Isaiae 4, dicunt septem mulieres ad virum unum, Panem nostrum comedemus, et vestimento nostro induemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos. i. de te cognominemur, dicamur tuae uxores, ut Abigail uxor Nabal aut David, etc. Est vero omnino nonnulla interpretis culpa, qui vertit invocare: cum simpliciter vocari nominari, cognominari aut appellari, vertere debuisset. Hac phrasi aliquando et nomen Dei super aliquem vocari diciturut Isaiae 7, Civitas quae vocatur de nomine meo: pro, veri Israelitici Dei civitas vocantur. Sic Dan. 9 inquit: Vide Deus desolationes nostras, et civitatem super quam vocatum aut invocatum est nomen tuum. Et mox, Vocatum est nomen tuum super civitatem et populum tuum: id est, Haec civitas et populus dictus est tuus populus et tua civitas, et tu dictus habitusque es eius Deus: in tuam ergo maximam ignominiam cedit, quod perinde nunc oppressi ac conculcati iacemus, ac si tu Deus noster tuos liberare nequeas. Actor. 15 citatur ex Amos 9, Et omnes gentes super quas vocatum nomen meum. i. quae dicuntur meus populus, quae numerantur inter meos cultores: sicut si nunc diceremus, quae Christianae vocantur aut censentur: nisi quis malit exponere, a quib. ego invocor, aut imploror. Sic et illud Iac. 2 accipiendum est: An non divites blasphemant bonum nomen, quod est vocatum aut invocatum super vos? An non blasphemant illi nomen Christi et Christianorum, unde vos cognominamini, dum vocamini Christiani, aut populus Christi? 1 Reg. 8: Et cognoscant, quod nomen tuum est vocatum aut invocatum super domum hanc. tametsi commodius ibi exposueris, quod domus haec tibi per tui invocationem sit dedicata et consecrata. Sic 1 Par. 3. Super arcam dicitur eme invocatum nomen Domini. Hier. 17. Fuit mihi verbum tuum in gaudium, quia nomen tuum vocatum aut invocatum est super me. i. quia dictus sum tuus propheta. Sed cum superiorib. exemplis, ubi pro cognominatione ponitur, convenit in primis illud Isa. 44. Hic dicet Iehovae, ego sum, et ille invocabit in nomine Iacob: pro, hic se profitebitur cultorem Domini: ille vero clamabit, Et ego sum Iacobita aut Israelita, Ego quoque pertineo ad populum Israel, seu sum filius Abrahae per fidem, quantumvis de stirpe aut carnali eius semine genitus minime sim. Sed quoniam hoc verbum Invocare multum coniungitur cum voce nominis, in eo quoque vocabulo aliquid de ista phrasi dicam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.