Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

INUNDARE, sumpta metaphora a torrentibus crebro horrendas et inevitabiles poenas significat ut Psal. 90. Facies inundare eos ut somnus sunt. id est subito eos rapis in exitium tuum gravissimo flagello, ut evanescant sicut somnus, aut flos subito arescens. Posses tamen vertere etiam, Facis eos transire ut nimbum aut procellam. Aliquandiu enim impii videntur acri potentes ac terrifici, ut instar nimbi procellae, aut exundantis fluminis omnia perdituri videantur: sed mox disparent, restituente Deo piis pacem et tranquillitatem.

-- 247 --

469/470 De exercitus quoque hostilis copia, impetu, ac damnis, aliquando hac metaphora Scriptura loquitur. ut Dan. 11. Venietque veniendo, et inundabit et transibit. Et mox ibidem veluti seipsum explicans: Et post aliquot annos veniet veniendo cum exercitu magno et substantia multa, ingredieturque terras, et inundabit, et transibit. id est, transeundo per Aegyptum, vastabit ac perdet omnia: sicut solent magna flumina, cum perruptis aggeribus exundant, et omnia circumquaque obruunt. Isaiae 28 impii minas Prophetarum ista terribili metaphora propositas, deridentes dicebant, Fecimus foedus cum morte et inferno. Flagellum exundans cum transierit, non veniet ad nos. Invertit igitur Propheta, et dicit, grandinem et exundationem omnia perdituram, ut scopae, eorumque inanem fiduciam eversuram. Psal. 42, Omnes inundationes tuae et fluctus tui supra me transierunt: id est, tuae gravissimae castigationes me potissimum afflixerunt. Isaiae 25. Spiritus robustorum, ut inundatio parietis. id est, similis exundanti flumini, et parietes ac aedificia obruentis et evertentis. Nahum 1. Veruntamen inundatione transeunte consummationem faciet: pro, cum exercitus maximus pervadet totam regionem Psal. 32, haec metaphora iram Dei et etiam spirituales poenas videtur significare, cum dicit, exundationem aquarum non perventuram esse usque ad eos qui habent remissionem peccatorum, Utique in exundatione aquarum multarum ad eum non pertingent. et mox addit rationem, Quia tu es ei latibulum. Isaiae 8, haec metaphora plene posita est, integraque similitudine clarius suum sensum exhibet. inquit enim ibi Deus: Quandoquidem abhorrer populus iste ab aquis Siloe sensim defluentibus, ipso autem Rezin ac filio Romeliae gaudet: idcirco, ecce Dominus adducet super eum aquas fluvii fortes ac ingentes, videlicet regem Assyriorum, cum omni potentia sua, qui superato undique alueo suo, et egressus ultra omnes ripas suas, redundabit in Iudam, refluens et transiens, usque dum collum pertingat: futurumque est ut extensione alarum suarum impleat latitudinem terrae tuae, o Immanuel. Usitatae autem sunt istae metaphorae, et aliae figurae alludentes ad pluvias, torrentes, flumina, grandines et nives, ideo Sacris literis, et aliis meridionalib. scriptoribus, utetiam Homero ac Virg. quia ista et alia meteora in illis calidioribus regionibus sunt multo vehementiora, quam in hisce temperatioribus: sunt etiam regiones non ita planae ut in Germania, eoque torrentes et aliae aquae multo maiori impetu ac damno hominum ruunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.