Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hoc est: Agitati sunt itaque seditionibus status civitatum; et ea quae post fuerunt, eorum quae ante acta essent, auditione, magnam in animis accessionem ceperunt ad novas res moliendas, vel aggrediendi solertia atque artificio, vel ultionis insolentia. In his, in prima illa membri parte, nulla necessitate coactus, circumlocutione usus est, cum dixit; ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, quod perinde est ac si Latine dicas: Ea igitur quae urbium erant, tumultuabantur. quod multo sane melius erat hoc modo: ἐστασίαζον αἱ πόλεις, civitates tumultuabantur. Quod deinde sequitur, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που, difficulter coniectare licet quid sibi velit. sic vero magis fuisset perspicuum, αἱ δ' ὑστεροῦσαι πόλεις: civitates autem quae post fuerunt. Quibus subiungit, ἐπιπύστει τῶν προγεγενημένων πολὺ ἐπέφερε τὴν ὑπερβολὴν ἐς τὸ καινοῦσθαι τὰς  διανοίας; vult enim ita dicere; Ii vero qui posteriores fuerunt, cum res ab aliis gestas audirent, magis ad res novas excogitandas incitabantur. In quibus, si structuram demas, ne verborum quidem figurae audientibus iucundae sunt. His postea aliud caput adiungit, quod poetico, vel potius dithyrambico apparatui magis, quam huic loco,

-- 261 --

videtur convenire: τῶν τ᾽ ἐπιχειρήσεων ἐπιτεχνήσει καὶ τῶν τιμωριῶν ἀτοπίᾳ: καὶ τὴν εἰωθυῖαν τῶν ὀνομάτων ἀξίωσιν ἐς τὰ ἔργα ἀντήλλαξαν τῇ δικαιώσει. Hoc est; Et aggressionum artificio, et ultionis insolentia, usitatisque rerum vocabulis ad facinorum excusationem immutatis. Quod autem in hoc perplexo ac difficili nexu intelligi vult, tale est: Multa illis est facta accessio ad cognoscendam rem aliquam novam, quae ad aggressionum artes, et ad exquisitas poenas valeret. quae vero vulgo rebus vocabula tribuebantur, ea ipsi immutantes, alia ratione res ipsas appellandas esse censebat. nam haec verba  ἡ τῶν  δ᾽ ἐπιχειρήσεων ἐπιτέχνησις καὶ ἡ τῶν τιμωριῶν ἀτοπία: καὶ ἡ εἰωθυῖα τῶν ὀνομάτων ἀξίωσις, καὶ ἡ εἰς τὰ ἔργα ἀντηλλαγμένη δικαίωσις, periphrasi cuidam poeticae sunt accommodatiora. Quibus addit etiam figuras istas theatrales, τόλμα μὲν γὰρ ἀλόγιστος ἀνδρία φιλέταιρος ἐνομίσθη, μέλλησις δὲ προμηθὴς δειλία εὐπρεπής. Hoc est; Nam audacia inconsiderata, fortitudo amicorum amans vocabatur; et considerata cunctatio, speciosa formido. Haec utraque eas figuras habent quae paria paribus, similia similibus referunt; quibus epitheta fuci caussa accedunt. talis autem fuisset necessaria, minimeque theatrica figura: τὴν μὲν γὰρ τόλμαν ἀνδρίαν ἐκάλουν, τὴν δὲ μέλλησιν δειλίαν. Hoc est; Audaciam illi quidem fortitudinem, cunctationem autem timiditatem nominabant. Atque his quidem ea etiam quae subsequuntur, similia sunt: τὸ δὲ σῶφρον τοῦ ἀνάνδρου πρόσχημα, καὶ τὸ πρὸς ἅπαν συνετὸν ἐπὶ πᾶν ἀργόν quasi dixeris: Prudentia, in virilitatis praetextus , et Animus ad omnia cautus, animus per omnia ignavus. Magis autem proprie sic dixisset: οἱ δὲ σώφρονες ἄνανδροι, καὶ οἱ συνετοὶ πρὸς ἅπαντα ἐν ἅπασιν ἀργοί. Hoc est; Qui autem prudentes essent, ii parum viriles; qui vero ad omnia se caute compararent, omnibus in rebus ignavi vocabantur. Quodsi hucusque partim orationem fucando, partim vero duriter tractando, ulterius progredi supersedisset, non ita molestum se fortasse praebuisset. sed alia etiam his adiungit: ἀσφάλεια δὲ τὸ ἐπιβουλεύσασθαι, ἀποτροπῆς πρόφασις εὔλογος. καὶ ὁ μὲν χαλεπαίνων πιστὸς ἀεί, ὁ δ᾽ ἀντιλέγων αὐτῷ ὕποπτος. Hoc est; Tuto insidiari, rationabilis avertendi exitum praetextus habebatur suspectus. In his rursus illud incertum est, cui vocabulum χαλεπαίνων accommodari, aut de quo dici velit; ita illud ἀντιλέγων, ad quem referatur, et qua de re sit dictum. Deinde ait; ἐπιβουλεύσας δέ τις, τυχών τε ξυνετός, καὶ ὑπονοήσας ἔτι δεινότερος: προβουλεύσας δὲ ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει, τῆς ἑταιρίας διαλυτὴς καὶ τοὺς ἐναντίους ἐκπεπληγμένος. Hoc est; Cui porro insidiae succedebant, hic erat prudens; et eo prudentior, si alterius insidias providisset: qui vero providebat ut nihil eorum opus haberet, societatis dissolutior, et adversarios timens. Hic quid sibi illud τυχών velit, non apparet, neque cognoscitur an ad unum eundemque haec duo verba, τυχών et ὑπονοήσας, sint referenda. Quodsi τυχών ad eum referri debet qui, re bene gesta, quod speraverat, est consecutus; illud autem ὑπονοήσας de eo dici vult qui rem nondum effectam ante praesenserit: res adhuc peius habebit. purus autem, atque undique conspicuus horum verborum talis esse poterat intellectus: οἵ τ᾽ ἐπιβουλεύοντες ἑτέροις εἰ κατορθώσειαν, δεινοί: καὶ οἱ τὰς ἐπιβουλὰς προ ὑπονοοῦντες εἰ φυλάξαιντο, ἔτι δεινότεροι: ὁ δὲ προ ἰδόμενος, ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει μήτ᾽ ἐπιβουλῆς μήτε φυλακῆς, τάς τε ἑταιρίας  διαλύειν ἐδόκει καὶ τοὺς ἐναντίους ἐκπεπλῆχθαι. Hoc est: Qui vero sociis insidiabantur, si rem ex sententia gessissent, ingenio praediti; qui vero insidias praesentientes, ab illis sibi cavissent, adhuc ingeniosiores dicebantur. qui autem ita sibi prospiciebat, ut neque insidiis neque ulla cautione opus haberet, is amicitias dissolvere, atque inimicos perhorrescere videbatur. His unam contorte, potenter, perspicueque prolatam periodum adiungit. ἁπλῶς δὲ ὁ φθάσας

-- 262 --

 τὸν μέλλοντα κακόν τι δρᾶν ἐπῃνεῖτο καὶ ὁ ἐπικελεύσας τὸν μὴ διανοούμενον Id est; Omnino autem qui in nocendo alterum praevenisset, laudabatur; et qui ad hoc non cogitantem inhortatus esset. Mox poetica illa figura usus est quam μετάληψιν vocant: καὶ μὴν καὶ τὸ συγγενὲς τοῦ ἑταιρικοῦ ἀλλοτριώτερον ἐγένετο διὰ τὸ ἑτοιμότερον εἶναι ἀπροφασίστως τολμᾶν. Id est; Quin etiam propinquitas sodalitio alienior erat, quod promptius sine excusatione auderet. Hoc in exemplo συγγενές et ἑταιρικόν commutata inter se sunt. illud autem ἀπροφασίστως τολμᾶν incertum est, ad συγγενές an ad ἑταιρικόν referri debeat. Nam, cum caussam afferat cur propinquos ac necessarios amicis iudicarent esse alieniores; addit, Quoniam audaciam, nulla allata excusatione, afferebant. Omnis autem haec perspicua fuisset oratio, si sic eam protulisset, suis, quibuscumque libuisset, figuris eam exornans καὶ μὴν καὶ τὸ ἑταιρικὸν οἰκειότερον ἐγένετο τοῦ συγγενοῦς διὰ τὸ ἑτοιμότερον εἶναι ἀπροφασίστως τολμᾶν. Hoc est; Atqui et socii propinquis erant familiariores, propterea quod promptius se, nulla excusatione adhibita, periculis offerebant. Illud etiam quod haec consequitur, per circuitionem enuntiatum, neque vim ullam, neque perspicuitatem habet: “οὐ γὰρ μετὰ τῶν κειμένων νόμων ὠφελείας αἱ τοιαῦται σύνοδοι, ἀλλὰ παρὰ τοὺς καθεστῶτας πλεονεξίᾳ. Hoc est; Non enim huiusmodi conventus per leges latas ob utilitatem, sed contra leges ab avaritiam fiebant. Sententia vero est huiusmodi: Neque vero ad utilitates legibus constitutas societatum fiebant coitiones; sed eo, ut quisque aliquid contra legum praescriptum posset adipisci. Deinde ait: καὶ ὅρκοι εἴ που ἄρα ἐγίγνοντο συναλλαγῆς, ἐν τῷ αὐτίκα πρὸς τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι ἴσχυον, οὐκ ἐχόντων ἄλλοθεν δύναμιν. Hoc est; Iusiurandum siquod interponebatur de fide reconciliationis, tam diu valebat quam diu nihil aliunde virium accedebat. In his inest et Hyperbatum, et Periphrasis, sive Circumlocutio. nam ὅρκοι τῆς συναλλαγῆς hoc significant; οἱ δὲ περὶ τῆς φιλίας ὅρκοι εἴ που ἄρα γένοιντο. Hoc est; Siquod fiebat ad firmandam amicitiam iusiurandum. Illud autem ἴσχυον quod cum αὐτίκα coniungi debet, per hyperbaton dictum est. hoc enim vult significare ἐν τῷ παραυτίκα ἴσχυον hoc est; interim valebat. Illud autem, πρὸς τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι, οὐκ ἐχόντων ἄλλοθεν δύναμιν clarius sic prolatum fuisset; διὰ τὸ μηδεμίαν ἄλλην ἔχειν δύναμιν κατὰ τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι. Hoc est; Quoniam nullam aliam vim habebat, ob inopiam utrinque datum. Quod autem sententiae optime respondisset, tale fuisset: οἱ δὲ περὶ τῆς φιλίας ὅρκοι εἴ που ἄρα γένοιντο, ἀπορίᾳ πίστεως ἄλλης ἑκατέρῳ διδόμενοι ἐν τῷ παραχρῆμα ἴσχυον. Hoc est; iusiurandum siquod inter utrosque de amicitia fiebat, quod omni alia fide carerent, eo tempore vim obtinebat. His autem duriora etiam sunt quae sequuntur ἐν δὲ τῷ παρατυχόντι ὁ φθάσας θαρρῆσαι εἰ ἴδοι ἄφρακτον, ἥδιον διὰ τὴν πίστιν ἐτιμωρεῖτο ἢ ἀπὸ τοῦ προφανοῦς: καὶ τό τε ἀσφαλὲς ἐλογίζετο, καὶ ὅτι ἀπάτῃ περιγενόμενος συνέσεως ἀγώνισμα προσελάμβανε: Hoc est: Extemplo siquis audendo alterum occupasset, quem securum vidisset, iucundius eum ob fidem ulciscebatur, quam si aperta vi id faceret: quod et tutum arbitrabatur; et, quia fraude vicisset, prudentia se certasse existimabat. Hic παρατυχόν pro παραχρῆμα positum est: ἄφρακτον pro ἀφυλάκτου atque illud ἥδιον τιμωρεῖσθαι διὰ τὴν πίστιν μᾶλλον ἢ ἀπὸ τοῦ προφανοῦς circuitione est obscuratum, simulque aliqua ad sententiam absolvendam particula deest. quantum autem coniicere licet, hoc voluit dicere: Quodsi cui talis occasio obiciebantur, ut inimicum nihil sibi caventem animadverteret, maiori cum voluptate poenas ab eo sumebat, quod fidentem minimeque sibi caventem insidiis circumvenisset: ac propterea etiam prudentiae opinionem consequebatur, quod suam animo securitatem providisset, quodque adversarium

-- 263 --

per dolum vicisset. Deinde ita ait: ῥᾷον δ᾽ οἱ πολλοὶ κακοῦργοι ὄντες δεξιοὶ κέκληνται ἢ ἀμαθεῖς ἀγαθοί, καὶ τῷ μὲν αἰσχύνονται, ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται. Hoc est; Facilius improbi, quorum magnus est numerus, industrii, quam imperiti boni vocantur: et in hoc quidem homines erubescunt, illo vero etiam gaudent. Hac, contorte ac breviter dicta cum sint in obscuro latentem habent sententiam. non enim facile est intelligere, quos indoctos, quosque bonos esse significet. nam si imperitos malis opponit, certe, qui probi non sunt, minime erunt imperiti. Quodsi pro amentibus atque insipientibus indoctos ponit, quaenam est caussa cur hos ipsos bonos vocet? inquit autem: τῷ μὲν αἰσχύνονται: hoc est: in hoc quidem erubescunt. qui, quaeso, sunt isti qui erubescunt? dubium est enim; utrique ne, an indocti tantum. ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται id est; in hoc vero gaudent. hic quoque, qui sint isti qui gaudeant, incertum est. Nam, si haec de utrisque accipi vult, nullum illius verba habebunt sensum. neque enim improbis boni laetantur; neque ob imperitos mali erubescunt. Atque hic quidem obscurae ac perplexae dictionis est character et forma, in qua magna est toti sententiae tenebras offundens orationis perturbatio; quae quidem ad centum usque versus porrigitur. apponam autem et ea quae sequuntur; nihil iam de meo adiiciens: πάντων δ᾽ αὐτῶν αἴτιον ἀρχὴ ἡ διὰ πλεονεξίαν καὶ φιλοτιμίαν, ἐκ δ᾽ αὐτῶν καὶ ἐς τὸ φιλονεικεῖν καθισταμένων τὸ πρόθυμον.οἱ γὰρ ἐν ταῖς πόλεσι προστάντες, μετὰ ὀνόματος ἑκάτεροι εὐπρεποῦς,πλήθους τε ἰσονομίας πολιτικῆς καὶ ἀριστοκρατίας σώφρονος προτιμήσει, τὰ μὲν κοινὰ λόγῳ θεραπεύοντες ἆθλα ἐποιοῦντο: παντὶ δὲ τρόπῳ ἀγωνιζόμενοι ἀλλήλων [ περιγενέσθαι ἐτόλμησάν τε τὰ δεινότ ατα, ἐπεξῄεσάν τε τὰς τιμωρίας ἔτι μείζους, οὐ μέχρι τοῦ δικαίου καὶ τῇ  πόλει ξυμφόρου προστιθέντες, ἐς δὲ τὸ ἑκατέροις που αἰεὶ ἡδονὴν ἔχον  ὁρίζοντες: καὶ ἢ μετὰ ψήφου ἀδίκου καταγνώσεως ἢ χειρὶ κτώμενοι τὸ κρατεῖν ἕτοιμοι ἦσαν τὴν αὐτίκα φιλονεικίαν ἐκπιμπλάναι. ὥστ᾽ εὐσεβείᾳ μὲν  οὐδέτεροι ἐνόμιζον, εὐπρεπείᾳ δὲ λόγου, οἷς ξυμβαίη ἐπιφθόνως τι  διαπράξασθαι, ἄμεινον ἤκουον: τὰ δὲ μέσα τῶν πολιτῶν ὑπ᾽ ἀμφοτέρων, ἢ ὅτι οὐκ ἐξηγωνίζοντο ἢ ὅτι φθόνῳ τοῦ περιεῖναι, διεφθείροντο. οὕτω πᾶσα  ἰδέα κατέστη κακοτροπίας διὰ τὰς στάσεις τῷ Ἑλληνικῷ: καὶ τὸ εὔηθες,  οὗ τὸ γενναῖον πλεῖστον μετέχει, καταγελασθὲν ἠφανίσθη: τὸ δὲ  ἀντιτετάχθαι ἀλλήλοις τῇ γνώμῃ ἀπίστως ἐπὶ πολὺ διήνεγκεν. οὐ γὰρ ἦν ὁ  διαλύσων οὔτε λόγος ἐχυρὸς οὔτε ὅρκος φοβερός. κρείττους δὲ ὄντες πάντες  λογισμῷ ἐς τὸ ἀνέλπιστον τοῦ βεβαίου μὴ παθεῖν μᾶλλον  προεσκόπουν ἢ πιστεῦσαι ἐδύναντο. καὶ οἱ φαυλότεροι γνώμην ὡς τὰ πλείω περιεγίγνοντο. τῷ γὰρ δεδιέναι τό τε αὑτῶν ἐνδεὲς καὶ τὸ τῶν ἐναντίων ξυνετόν, μὴ λόγοις τε ἥττους ὦσι καὶ ἐκ τοῦ πολυτρόπου αὐτῶν τῆς γνώμης φθάσωσι προεπιβουλευόμενοι, τολμηρῶς πρὸς τὰ ἔργα ἐχώρουν: οἱ  δὲ κατα φρονοῦντες κἂν προαισθέσθαι, καὶ ἔργῳ οὐδὲν σφᾶς δεῖν λαμβάνειν, ἃ γνώμῃ ἔξεστιν, ἄφρακτοι μᾶλλον  διεφθείροντο. Hoc est; Quarum rerum omnium caussa est principatus ob avaritiam et ambitionem: quae duo faciunt ut homines ad contentionem reddantur alacriores. Nam qui in civitatibus erant principes, honesto utrique nomine, alteri statum popularem, aequalitatem civilem alteri, paucorum imperium, optimatum appellantes, praeferebant; cum populum quidem verbis pascerent, ipsi vero inter se contenderent. Et cum omni, qua posset, ratione, alter alterum superare contenderet, gravissima quaeque audebant, ac poenas atrociores irrogabant; non illas quidem ex modo iustitiae, aut ex utilitate civitatis; sed sua semper voluptate metientes. atque illam quidem voluptatem, sive per iniqua suffragia condemnatis, sive vi oppressis suis civibus, in hoc certamine explere cupiebant. neutri pietatem in contrahendo adhibebit: sed, qui aliquid colore verborum, cum alterius iniuria transigebant, ii maiorem laudem merebantur. siquis autem ex civibus alterutram ad partem non accessisset, is ab utraque factione, vel quod ab altera parte non staret, vel [ERROR: no reftable :] ob invidiam, quod superstes foret, occid. quod malorum esset immunis, ob invidiam

-- 264 --

occidebatur. ita propter seditiones omne facinoris genus in Graecia exstitit. et simplicitas quidem, cuius plurimum generositas participat, cum ludibrio exterminabatur: mutuo vero inter se sententiis pugnare, praeclarum quidam putabatur. nulla enim res erat, neque oratio; nullam denique quamvis horribile iusiurandum, quod ullam inter eos vim haberet. cumque omnes cogitatione ad diffidendum potius quam ad fidendum essent propensiores, omnes eo intendebant, ut cavere potius ne quid detrimenti caperent, quam credere cuiquam mallent. fiebat autem ut, qui consilio inferiores essent, ut plurimum vincerent: quippe qui et suae imbecillitatis sibi conscii, et adversariorum prudentiam intelligentes, veriti ne illorum et disertae orationi essent impares, et ingenii praestantia superarentur, audacter ad res gerendas aggrediebantur. at illi, tum prae horum contemptu, quod longius providerent, tum quia non oportebat ea quae consilio agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur. Possem equidem multis praeterea exemplis perspicuum facere, hunc nostrum, cum communem usitatamque dicendi formam in narrationibus retinet, maiorem laudem mereri; tum vero, cum abducit a consuetudine sermonem, ac ad peregrina quaedam vocabula, et quasi per vim figuras fertur, quarum non nullae etiam soloecismi praebent speciem, multo deteriorem fieri. sed, ne nostra longius labatur oratio, his ero contentus. Quoniam vero polliciti sumus, etiam quod nostrum de illius concionibus esset iudicium, Concionum examen. [ERROR: no reftable :]MG: Concionum examen. ostendere, in quibus summam quandam inesse vim non nulli opinantur; totam hanc tractationem in duas partes distribuentes, in eam scilicet quae ad res, et eam quae ad verba pertinet, de iis utrisque separatim agemus, ab ea parte quam ad res pertinere diximus, initium sumentes. cuius quidem pars prima est enthymematum et sententiarum inventio: secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem ac prope infinitum sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud illum, et peregrina atque admirabilia sunt. Illa vero pars altera, quam plus artis habere diximus, quaeque efficit ut illa altera etiam praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat ac doceat, ut rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri debuisse: siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam afferat.[ERROR: no reftable :] quibus sane idem accidit quod iis qui qualiscumque formae aspectu, tanto a more capiuntur, ut is parum a furore distet. qui mihi sane iis persimiles videntur esse, qui incredibili alicuius rei aspiciendae cupiditate flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse arbitratur. At qui iudicio sunt minime depravato, et rationes ad rectas regulas examinant; sive id naturali quodam iudicio faciunt;

-- 265 --

sive[ERROR: no reftable :] quod etiam disciplinis iudicium confirmatur quod, firmam stabilemque iudicandi rationem secuti, ita sunt disciplinis exculti, neque omnia ex aequo laudibus prosequuntur, neque ex omnibus offensionem molestiamque capiunt: se rebus bene et cum ratione adhibitis meritas laudes tribuunt; ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam subicerem; idem nunc faciam, ut, quae mihi videntur, in medium proferam. Quemadmodum igitur in prima illa parte, de qua initio dixi, quae in inventione rerum conspicitur, praeclare hunc nostrum scriptorem versatum esse concesserim: ita altera in parte, quae in collocationis ac distributionis arte consumitur, eum excelluisse non facile dederim, nisi in perpaucis quibusdam concionibus, quarum in verbis quoque vitia, de quibus antea dixi, plurima et maxima animadverto. siquidem insunt in illis plurima cuiusque linguae propria, et peregrina, ac facta vocabula: figurae vero perplexae, contortae, coactaeque non paucae. Quam vero haec, qua attuli, rationi sint consentanea, tu, et quilibet alius, qui haec ad rerum ipsarum examinationem accommodabit, iudicare poterit. Exempla vero ita mihi apponenda statui, ut, quae optima iudico, cum iis conferam quae neque quod ad ipsam dispositionem, neque quod ad elocutionem attinet, culpa vacent. In secundo igitur libro, Lacedaemoniorum et sociorum contra Plataeenses bellum scripturus, subjungit, missam a Plataeensibus ad Archidamum, Lacedaemoniorum regem, legationem, cum ille regionem vastare ac diripere vellet. quo loco orationem, quam verisimile est ab utrisque habitam, personis illis et rebus accommodatam, ac neque modum excedentem, neque infra modum subsistentem, affingit. ibi tum locutione pura admodum, perspicua, ac brevi, adhibitis aliis, quae in hoc genere requiruntur, virtutibus, usus est; tum, qui ex his enascitur, concentum, recte temperatum effecit, qui iucunditatem omnem aequare possit. τοῦ δ᾽ ἐπιγιγνομένου θέρους οἱ Πελοποννήσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι ἐς μὲν τὴν Ἀττικὴν οὐκ ἐσέβαλον, ἐστράτευσαν δ᾽ ἐπὶ Πλάταιαν etc. Hoc est; Insequente aetate, Peloponnenses sociique, non in Atticam, sed adversus Plataeam cum exercitu venerunt, duce Archidamo, Zeuxidami filio, Lacedaemoniorum rege. quem castra iam metatum, ac regionem vastare cogitantem, missi protinus a Plataeensibus legati adiere, hisque verbis adlocuti sunt: Archidame vosque Lacedaemonii, neque iuste, neque dignitate vestra patrumque vestrorum facitis, quod in agrum Plataeensem copias inducitis. Nam Pausanias Lacedaemonius, Cleombroti filius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum iis Graecis qui pugnae apud nos commissae ultro subiere discrimen, victimis in foro Plataeensi Iovi liberatori immolatis, convocatisque omnibus sociis, et urbem et agrum Plataeensibus reddidit, uti suis legibus viverent, ne quis iniuste, neve dominandi caussa, arma illis inferret: alioqui eos qui aderant socios pro viribus auxilio futuros. Haec patres vestri, virtutis ergo, operaeque strenue navatae, dedere nobis. At vos contra quam illi agitis qui cum Thebanis nobis infestissimis, ad redigendos nos in servitutem venistis. itaque deos, tum illos per quos tunc foedus iuratum est, tum vestros patrios, et nostros indigenas testati, dicimus vobis, nequod agro Plataeensi damnum inferatis, neve iusiurandum violetis, sed nostro nos iure, quemadmodum Pausanias statuit, vivere permittatis. Haec tantum locutis Plataeensibus, excepit Archidamus: Aequa dicitis, viri Plataeenses, si verbis facta respondebunt. Quemadmodum enim Pausanias vobis, ut vestris legibus vivatis, concessit: ita vos eorum libertatem, qui et periculorum et iusiurandi vobis ea tempestate participes fuerunt, nunc vero Atheniensibus serviunt, adiuvate: quorum caussa, et ut ceterorum libertati consulatur, tantus est apparatus, tantumque bellum excitatum. Cuius liberationis si simul curam susceperitis,

-- 266 --

ita maxime iusiurandum servaveritis: sin minus, eadem quae iam antea hortamur, otium agite, colentes, quae vestra sunt; neque ab altera parte state; et tamen utrosque pro amicis recipite. Haec sat nobis erunt. Quae cum esset locutus, tum legati Plataeenses, ingressi in urbem, re cum multitudine communicata, Archidamo responderunt; facere se non posse quae suaderentur, sine Atheniensibus; apud eos ipsorum liberi atque uxores essent. timere quoque se toti civitati; ne scilicet illis digressis, aut Athenienses venirent, talia non permissuri; aut Thebani, qui et ipsi iureiurando continebantur, dum utraque pars recipitur, rursus urbem occupare conarentur. Illo, bene eos sperare iubens, respondit: Vos vero urbem ac domos nobis Lacedaemoniis tradite; fines agri demonstrate; arbores, et quidquid aliud potest sub numerum cadere, numerate: ipsi, quocumque libuerit, abscedite, quoad bellum fuerit: quo confecto, reddemus vobis quaecumque acceperimus, habebimusque ea interim pro deposito; colemus, vobisque fructus, qui ad usum vitae suppetant, reddemus. Ea cum audissent legati, urbem iterum ingressi, habito cum multitudine consilio, dixerunt, ea quae suaderentur, velle se prius communicare cum Atheniensibus; accepturosque conditionem, si illis persuaserint. interea iusserunt sibi fidem dari, in ipsorum regione nihil eos hostiliter acturos. atque ita, interposita fide, intra quot dies credibile fuit acceptum iri responsum, a regionis vastatione temperarunt. Aditis Atheniensibus legati Plataeenses, agitatoque cum eis consilio, reversi, haec civitati renuntiant: Neque in superiori tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, inquiunt Athenienses, se permisisse vobis iniuriam fieri, neque nunc esse neglecturos, sed pro viribus adiuturos: vosque iurisiurandi admonent, quo vestri se patres obstrinxere, nihil novi se, quod ad societatem attineat, tentaturos. Haec cum legati renuntiassent, Plataeenses statuerunt, non prodere Athenienses, sed resistere, et, si etiam res ferat ut vel ante ipsorum oculos agri vastentur, atque alia quaecumque accidant, pati; neque ullum emittere, sed de muro respondere, ea quae Lacedaemonii vellent, se facere nullo modo posse. Qui cum respondissent, tum vero Archidamus rex astitit, deos atque heroes indigenas his verbis contestatus: Dii, quicumque terram Plataeensem tenetis, vosque heroes; testes estote, iureiurando prius ab istis violato, non incipere a nobis iniuriam, quod in hanc terram venimus, in qua patres nostri, votis apud vos nuncupatis, Medos superaverunt, quamque vos propitii adiutricem Graecis in proelio praestitistis; neque nunc nos, si quid faciemus, iniuste facturos. nam multis eos iustisque rationibus adhortati, nihil profecimus. itaque concedite, ut et ii qui iniuriam facere coeperunt, poenas luant; et, qui merito punire parant, poenas sumere queant. His deos precatus, militi bellum permittit. Iam huic tam praeclare tamque exquisite conscripto dialogo, alium quendam, quem isti eius characteris admiratores maxime extollunt, conferamus. is autem est eo in loco, ubi misso ab Atheniensibus contra Melios, Lacedaemoniorum coloniam, exercitu, ante initium belli, ducem Atheniensium ait ad colloquium cum Meliorum senatoribus venisse, in quo de belli solutione ageretur: cumque ab ipso statim initio, quae ab utrisque dicta sunt, ex sua persona indicasset, in uno tantum responso narratione usus continua, post toto dialogo personas inducit loquentes, et veluti drama quoddam efficit. ita autem Atheniensis exorditur: ἐπειδὴ οὐ πρὸς τὸ πλῆθος οἱ λόγοι γίγνονται, ὅπως δὴ μὴ συνεχεῖ ῥήσει οἱ λαοὶ ἐπαγωγὰ καὶ  ἀνέλεγκτα ἐς ἅπαξ ἀκούσαντες ἡμῶν ἀπατηθῶσι “γινώσκομεν γὰρ ὅτι τοῦτο φρονεῖ  ἡμῶν ἡ ἐς τοὺς ὀλίγους ἀγωγή,” ὑμεῖς οἱ προκαθήμενοι ἔτι ἀσφαλέστερον ποιήσετε. καὶ μηδ᾽ ὑμεῖς ἐν ὀλίγῳ ἀλλὰ πρὸς τὸ μὴ δοκοῦν ἐπιτηδείως λέγεσθαι εὐθὺς ὑπολαμβάνοντες κρίνετε: καὶ πρῶτον, εἰ ἀρέσκει ὡς λέγομεν, εἴπατε.” οἱ δὲ τῶν Μηλίων σύνεδροι ἀπεκρίναντο: “ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν καθ᾽ 

-- 267 --

ἡσυχίαν ἀλλήλους οὐ ψέγεται: τὰ δὲ τοῦ πολέμου παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα διαφέροντα αὐτοῦ φαίνετε. Hoc est; Quoniam nos non apud multos verba facimus, ne multitudo semel audiens ex perpetuo sermone ea quae allicere, nec refelli facile possint, in errorem a nobis inducatur: (ideo enim nos esse a vobis ad paucorum aures inductos intelligimus) vos, qui assidetis, tutius etiam quiddam facite. singula enim, non paulo post, sed quaecumque parum apte dicta videbuntur, statim excipientes, iudicate. atque hoc ipsum quod dicimus si placet, significate. Ad haec Meliorum proceres ita responderunt: Humanitas in docendo mutua, placide adhibita, non illa quidem vituperatur; sed ab hac re non nihil videtur differre, quod bellum a vobis non impendet, sed iam adest. Atque hoc postremum si quis inter figuras numerare velit, is profecto, nihil obstat, quin omnes etiam soloecismos, qui vel in numeris, vel in casibus admittuntur, figuras dicendi vocet. Nam cum praeposuisset, ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν καθ᾽ ἡσυχίαν οὐ ψέγεται deinde ad singulare, et nominandi casu prolatum, accommodasset ea quae multitudinis numero efferuntur, τὰ δὲ τοῦ πολέμου παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα his in singulari numero, et gignendi casu αὐτοῦ coniungit; sive quis articulum vocet eius generis quo in demonstrando utimur, sive pronomen malit dicere. nam neque si cum illo quod in feminae sexu, unius numero, ac nominandi casu prolatum est, neque si cum illo iungatur quod multitudinis numerum, ac neutrius generis accusandi casum habet, aptam efficiet compositionem et ordinem. Quodsi ita dixisset, aptam et cohaerentem atque congruam orationem effecisset: ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν καθ᾽ ἡσυχίαν ἀλλήλους οὐ ψέγεται, τὰ δὲ τοῦ πολέμου  παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα διαφέροντα αὐτῆς φαίνεται. His subiungit enthymema, non inepte excogitatum illud quidem, sed obscure explicatum: εἰ μὲν τοίνυν ὑπονοίας τῶν μελλόντων λογιούμενοι ἢ ἄλλο τι ξυνήκετε, ἢ ἐκ τῶν παρόντων καὶ ὧν ὁρᾶτε περὶ σωτηρίας βουλεύσαντες τῇ πόλει, παυόμεθα: εἰ δ᾽ ἐπὶ τοῦτο, λέγοιμεν ἄν. Hoc est; Si de futuris igitur rebus coniecturam facturi, aut aliud quidpiam de salute civitatis deliberaturi convenistis, diversum ab eo quod adest, quodque cernitis; silebimus: sin autem ad hoc venistis; loquemur. Postea, narratione sublata, hunc dialogum scenicis collocutionibus similem efficit; Atheniensem hoc modo respondentem inducens: εἰκὸς μὲν καὶ ξυγγνώμη, ἐν τῷ τοιῷδε καθεστῶτας ἐπὶ πολλὰ καὶ λέγοντας καὶ δοκοῦντας τραπέσθαι. Hoc est: Consentaneum est, ac venia dignum, homines in tali conditione constitutos multa dicere, et multa etiam consilia mutare. Post haec, speciosam esse illam propositionem opinatus, ita inquit: ἡ μέντοι ξύνοδος καὶ περὶ σωτηρίας ἤδη πάρεστι, καὶ ὁ λόγος, ᾧ προκαλεῖσθε τρόπῳ, εἰ δοκεῖ, γιγνέσθω. Hoc est; Et conventus quidem hic de salute nostra institutus est; et eo modo, si videtur, verba fiant, quo iam statuistis. Ac primum quidem argumentationem adhibuit, quae neque Atheniensium civitate erat digna, neque praesentibus rebus accommodata: “ἡμεῖς τοίνυν οὔτε αὐτοὶ μετ᾽ ὀνομάτων καλῶν, ὡς ἢ δικαίως τὸν Μῆδον καταλύσαντες ἄρχομεν, ἢ ἀδικούμενοι νῦν ἐπεξερχόμεθα, λόγων μῆκος ἄπιστον παρέξομεν. Hoc est; Neque nobis igitur ipsis verborum elegantia, longaque oratione, cui fides non habeatur, utendum arbitramur, ut ostendamus, vel iure penes nos, qui Medum eiecerimus, imperium esse, vel nulla iniuria nos lacessitos nunc ad bellum exire. Haec oratio confitentis est bellum innocentibus illatum; cum de neutro istorum rationem reddere velit. His deinde addit: οὔθ᾽ ὑμᾶς ἀξιοῦμεν ἢ ὅτι Λακεδαιμονίων ἄποικοι ὄντες οὐ ξυνεστρατεύσατε ἢ ὡς ἡμᾶς οὐδὲν ἠδικήκατε λέγοντας οἴεσθαι πείσειν, τὰ δυνατὰ δ᾽ ἐξ ὧν ἑκάτεροι ἀληθῶς φρονοῦμεν διαπράσσεσθαι. Hoc est; Nec volumus vos cogitare,

-- 268 --

si dicatis Lacedaemoniorum vos esse coloniam, ac propterea in belli societatem nobiscum non coivisse, neque ullam nobis iniuriam fecisse, nobis persuasuros: sed ea ab utrisque dicenda iudicamus, quibus effici possit ut inter nos transigatur. Hoc sane idem est ac si dicat: Vos quidem, cum certo sciatis iniuria vos affici, necessitatem perferte, ac cedite. nos contra, cum non ignoremus iniuriam nos inferre imbecillitati vestrae, per vim erimus superiores. Haec enim utrique nostrum possunt evenire. Deinde caussam huius afferre volens, addit: ὅτι δίκαια μὲν ἐν τῷ ἀνθρωπείῳ λόγῳ ἀπὸ τῆς ἴσης ἀνάγκης κρίνεται, δυνατὰ δὲ οἱ προὔχοντες πράσσουσι καὶ οἱ ἀσθενεῖς ξυγχωροῦσι. Hoc est; Iusta quidem humana ratione ea iudicantur esse, quae a pari necessitate proficiscuntur: possibilia vero, superiores faciunt, inferiores admittunt. Haec ad Graecos oratio, barbaris regibus fortasse conveniebat: Athenienses sane ad Graecos, quorum[ERROR: no reftable :] quos a Persis liberaverant, m. auxilio e Medorum manibus erepti essent, minime talia dicere decebat; nimirum, iusta quae sunt, aequalium inter se esse; quae vero per vim fiant, ea potentioribus adversus imbecilles esse licita. Quibus quidem verbis cum Melii paucis respondissent, recte Athenienses facere, qui eorum quae iusta essent, curam gererent, ne, siquando ipsi quoque lapsi, in aliorum potestatem venirent, eadem quae nunc ipsi, a potentioribus pati cogerentur; his verbis Atheniensem facit respondentem ἡμεῖς δὲ τῆς ἡμετέρας ἀρχῆς, ἢν καὶ παυθῇ, οὐκ ἀθυμοῦμεν τὴν τελευτήν. Hoc est[ERROR: no reftable :] Nos vero de imperii nostri fine, etiamsi anquiretur, non despondemus animum. : Nos vero nostri imperii etiamsi finem conspiciamus, illius interitu animum non despondebimus. cuius rei caussam affert; etiamsi Lacedaemonii imperium ipsorum dissolvant, veniam tamen daturos esse; quippe qui et ipsi multa faciant talia. Sed ponam etiam ipsa eius verba: οὐ γὰρ οἱ ἄρχοντες ἄλλων, ὥσπερ καὶ Λακεδαιμόνιοι, οὗτοι δεινοὶ τοῖς νικηθεῖσι. Hoc est; Neque enim qui aliis imperant, ut Lacedaemonii, duriores sunt in victos. Hoc non absimile est ab eo, ac siquis dicat, tyrannos tyrannis odio non esse. Deinde addit: καὶ περὶ μὲν τούτου ἡμῖν ἀφείσθω κινδυνεύεσθαι, Hoc est; Sed de his nostrum esto periculum. Hoc vix pirata aliquis aut praedo dixisset, qui, modo in praesentia animo obsequatur suo, de futuro nihil laborat. Deinde paucis ultro citroque, cum Melii aequas conditiones admitterent, dum inquiunt: ὥστε δὲ ἡσυχίαν ἄγοντας ἡμᾶς φίλους μὲν εἶναι ἀντὶ πολεμίων, ξυμμάχους δὲ μηδετέρων οὐκ ἂν δέξαισθε; Hoc est; Itaque si nos quiescamus, et vobis pro inimicis amici simus, neque ad alteram partem accedamus, non ne nos recipietis? Atheniensem ita facit respondentem: οὐ γὰρ τοσοῦτον ἡμᾶς βλάπτει ἡ ἔχθρα ὑμῶν, ὅσον ἡ φιλία μὲν ἀσθενείας, τὸ δὲ μῖσος δυνάμεως παράδειγμα τοῖς ἀρχομένοις  δηλούμενον. Hoc est: Inimicitia enim vestra minus nobis incommodi affert, quam boni amicitia. siquidem amicitia vestra, imbecillitatis; odium vero, potentiae nostrae, qui praesumus, argumentum subditis praebet. Prava sane argumentatio, atque implicite prolata. quodsi quis eius sententiam exquirat talis erit: Si enim amici nobis sitis, efficietis ut alii imbecilles esse videamur: sin vos inimicos nobis et hostes praebeatis, efficietis ut ab omnibus potentes iudicemur. Non enim, ut diligentibus nos, sed ut metuentibus imperemus, quaerimus. His iterum affectata quaedam et amara respondentes subiungit Melios, communem esse inimicis belli fortunam; ei vero qui cesserit, nullam iam spem superesse; inter agendum autem, adhuc melioris fortunae spem esse. Ad quae Atheniensis respondet quaedam ipsis labyrinthis intricatiora de spe, quae plerumque homines fallere soleat; ita ad verbum: ἐλπὶς δὲ κινδύνου παραμύθιον οὖσα τοὺς μὲν ἀπὸ περιουσίας χρωμένους αὐτῇ κἂν βλάψῃ, οὐ καθεῖλεν: τοῖς δὲ ἐς πᾶν τὸ ὑπάρχον ἀναρριπτοῦσι (δάπανος γὰρ φύσει) ἅμα τε γιγνώσκεται σφαλέντων, καὶ ἐν ὅτῳ φυλάξεταί

-- 269 --

τις αὐτὴν γνωρισθεῖσαν, οὐκ ἐλλείπει. ὅ ὑμεῖς ἀσθενεῖς τε καὶ ἐπὶ σκοπῆς μιᾶς ὄντες μὴ βούλεσθε παθεῖν μηδ᾽ ὁμοιωθῆναι τοῖς πολλοῖς, οἷς παρὸν ἀνθρωπείως ἔτι σῴζεσθαι, ἐπειδὰν πιεζομένους αὐτοὺς ἐπιλείπωσιν αἱ φανεραὶ ἐλπίδες, ἐπὶ τὰς ἀφανεῖς καθίστανται, μαντικήν τε καὶ χρησμοὺς καὶ ὅσα τοιαῦτα μετ᾽ ἐλπίδων λυμαίνεται. Hoc est; Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque nunc salus est in extremum ad lucta discrimen, ne velitis evenire; neque iis similes esse, qui, cum adsit facultas, quatenus homini licet, evadendi, omni aperta spe destituti, ad obscura se conferunt, veluti ad divinationem, ad oracula, et siqua sunt huius generis, quae homines spe illectos perdunt. Haec sane nescio qua ratione quis ita laudet, ut ea ab Atheniensium ducibus dici oportuisse putet; homines nimirum, quam in deis spem collocant, ea persaepe frustrari, neque eos aut oraculis, aut vaticiniis opus habere, qui vitam piam ac iustam delegerint. Nam siqua alia est Atheniensium laus, haec sane in primis est maxima, quod omnibus in rebus, atque adeo temporibus, deos duces secuti sunt, neque sine vaticiniis aut oraculis quidquam perficere voluerint. Cum vero Melii dicerent, se, praeter deorum auxilium, Lacedaemoniis quoque confidere; quos, si nullam aliam ob rem, certe ob verecundiam affuturos crederent, neque passuros ut qui propinqui essent, perirent; ita Atheniensem impudentius inducit respondentem: τῆς μὲν τοίνυν πρὸς τὸ θεῖον εὐμενείας οὐδ᾽ ἡμεῖς οἰόμεθα λελείψεσθαι: οὐδὲν γὰρ ἔξω τῆς μὲν ἀνθρωπείας, τῆς δ᾽ εἰς τὸ θεῖον νεμέσεως τῶν τ᾽ εἰς σφᾶς αὐτοὺς βουλήσεων δικαιοῦμεν ἢ πράσσομεν. ἡγούμεθα γὰρ τό τε θεῖον δόξῃ τἀνθρώπειόν τε σαφῶς διὰ παντὸς ἀπὸ φύσεως ἀναγκαίως, οὗ ἂν κρατῇ, ἄρχειν. Hoc est: Quod igitur ad benevolentiam erga deos attinet, neutiquam existimamus nos aliis inferiores esse. nihil enim extra humanum institutum, vel quod spectat ad opinionem de diis, vel quod ad voluntatem erga nos ipsos, aut sentimus, aut agimus. Nam, quod ad numina pertinet, de illis, quod opinione receptum est, sentimus de hominibus autem ita naturae necessitate comparatum, ut haud dubie is semper victo dominetur, qui vicerit. Horum quidem verborum sententia perdifficilis; quam ne ii quidem, qui non mediocrem in huius viri scriptis usum habent, coniectura assequuntur. huc tamen eius oratio videtur spectare; numen quidem ipsum opinione omnes cognoscere; quae vero inter homines iusta sint, communi naturae lege iudicari; quae quidem lex eam vim habeat, ut iis aliquis imperet, quos subicere potest. Sunt et ista a primis illis diversa: quae quidem neque Athenienses, neque vero Graecos ipsos dicere decebat. Multa praeterea afferre possem, quae prudentiam quandam malitiosam ac vafram prae se ferunt. sed ne praeter modum nobis excrescat oratio, ultimam tantum partem additamenti loco assumam, quam Atheniensis a conventu discedens dixit: ἀλλ᾽ ὑμῶν τὰ μὲν ἰσχυρὰ ὄντα ἐλπιζόμενα μέλλεται, τὰ δὲ παρόντα βραχέα πρὸς τὰ ἤδη ἀντιτεταγμένα περιγενέσθαι. πολλήν γε ἀλογίαν τῆς διανοίας παρέχετε, εἰ μὴ μεταστησάμενοι ἡμᾶς ἄλλό τι τῶνδε σωφρονέστερον γνώσεσθε. Hoc est; Ceterum quae vos vehementissime speratis, futura sunt; at praesens quidem tempus, breve est, ad ea superanda quae iam praesto sunt. Quapropter magnam declaratis amentiam, nisi, nobis iterum semotis, aliquid aliud prudentius decernatis. Quibus subiungit: οὐ γὰρ δὴ ἐπί γε τὴν ἐν τοῖς αἰσχροῖς καὶ προὔπτοις κινδύνοις πλεῖστα διαφθείρουσαν ἀνθρώπους αἰσχύνην τρέψεσθε. πολλοῖς γὰρ προορωμένοις ἔτι ἐς οἷα φέρονται τὸ αἰσχρὸν καλούμενον ὀνόματος

-- 270 --

ἐπαγωγοῦ δυνάμεις ἐπεσπάσατο ἡσσηθεῖσι τοῦ ῥήματος ἔργῳ συμφοραῖς ἀνηκέστοις ὁρῶντας περιπεσεῖν. Hoc est; Nam sic nequaquam vos ad verecundiam, quae hominibus in foedis et apertis periculis exstitit plerumque perniciosa, convertetis. multos enim prospicientes quo ferantur, id quod turpe vocatur, nominis allicientis vi adduxit, ut, victi verbo, re in calamitates gravissimas sponte prolaberentur. Quod vero horum sermonum minime fuerit particeps Thucydides, cum neque ipsi conventui interfuerit, neque, quae ab Atheniensibus aut Meliis dicerentur, audiverit, ex iis quae ipse proxime superiore libro commemorat, facile possumus cognoscere. Nam, postquam in urbe Amphipoli dux fuisset, eiectus ex patria, per omne reliquum belli tempus in Thracio vixit. Restat ergo, ut consideremus, an vel rebus ipsis, vel personis ad id colloquium convenientibus aptum dialogum finxerit; cum eius fuerit muneris, quemadmodum in ipso quoque libri prooemio se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio conveniebat, qua Athenienses admonebant ne civitatem Graecam, quae nihil mali admisisset, servire cogerent; ita et illa altera Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere permittebant, sed violentiae atque avaritiae legem invehentes, ea demum iusta esse dicebant in imbecilliores, quae potentioribus viderentur? Equidem ducibus ab optime constituta republica ad exteras civitates missis, hanc orationem minime dignam arbitror. Neque vero placet ut Melii, parvae civitatis incolae, qui nihil illustre umquam praestituerunt, maiorem dignitatis quam securitatis suae rationem habuisse, ac, nequid indignum facere cogerentur, ad omnia gravissima perferenda prompti fuisse videantur: Athenienses vero, qui Persico bello et civitatem et regionem omnem relinquere, quam turpi alicui Persarum mandato obtemperare malebant, Meliorum stultitiam reprehendant, qui idem, quod ipsi ante fecissent, sibi proponerent. Existimo equidem, si quis haec coram Atheniensibus, qui communem hominum vitam ad elegantiorem vitae cultum traduxerunt, dicere aggressus esset, eius orationem ipsis futuram fuisse permolestam. His sane caussis adductus hanc orationem cum illa altera conferens, minime laudo. in illa enim Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione utens pura, et dilucida, quaeque nullam dicendi figuram habeat vel coactam, vel inconsequentem: in hac vero, Graecorum omnium sapientissimi turpissimas sententias, maxime iniucunda oratione comprehendunt. nisi forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam invisam redderet. quae enim civitatum principes, quibus tantarum rerum erat concredita summa, et sentire et dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia arbitrantur esse eius civitatis quae eos legasset. Sed de dialogis quidem hactenus. Ex concionibus vero illam magnopere sum admiratus, in primo libro Athenis a Pericle habitam, in qua agitur ne Lacedaemoniis Athenienses cedant: cuius hoc est initium: τῆς μὲν γνώμης, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ἀεὶ τῆς αὐτῆς ἔχομαι, μὴ εἴκειν Πελοποννησίοις. id est; sententiam equidem eandem semper retineo, Athenienses, ne Lacedaemoniis cedamus. quae quidem oratio, et quod ad sententias attinet, divine est enuntiata; et, quod ad compositionem partium, et figurarum non cohaerentium et coactarum mutationes spectat,

-- 271 --

minime auribus est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum terrestri itinere vellet abducere; ac siquae sunt aliae eius generis conciones, purae ac dilucidae, et ad veras contentiones accommodatae. Illam profecto Plataeensium responsionem supra omnes, quae septem libris continentur, admiratus sum; nullam aliam ob causam magis, quam quod nullis fucatis, et curiose conquisitis, sed veris et naturalibus coloribus sit depicta. Sententiae in ea sunt commiserationibus plenae; ipsa vero dictio minime aures offendit: compositio iucunda, figurae rebus in primis aptae. Atque haec quidem sunt e Thucydide ad imitationem assumenda, quae historiam scribentibus proposita esse debent. Illam vero Periclis orationem in secundo libro, qua respondet Atheniensibus ad iracundiam commotis, quod eis, ut bellum susciperent, persuasisset, non plane totam probo. neque vero illas quae tertio libro a Theone et Diodoto de Mytilenaeorum civitate sunt habitae; neque Hermocratis Syracusani ad Camarinaeos; neque Euphemi Atheniensis legati, quae huic est adversaria; neque alias, quae his sunt consimiles, conciones laudo. alias praeterea, quae ad eandem dicendi formam sunt elaboratae, nunc enumerare non placet. Sed ne cui videar res dicere eiusmodi, quas demonstrare nequeam, cum multa alia, quibus fidem orationi meae facerem, afferre queam; ne tamen longius excurrat oratio, duabus concionibus ero contentus, Periclis defensione, et Hermocratis ad Camarinaeos Atheniensium urbis accusatione. ac Pericles quidem haec: καὶ προσδεχομένῳ μοι τὰ τῆς ὀργῆς ὑμῶν εἰς ἐμὲ γεγένηται “αἰσθάνομαι γὰρ τὰς αἰτίας,” καὶ ἐκκλησίαν τούτου ἕνεκα ξυνήγαγον, ὅπως ὑπομνήσω καὶ μέμψωμαι, εἴ τι μὴ ὀρθῶς ἢ ἐμοὶ χαλεπαίνετε ἢ ταῖς ξυμφοραῖς εἴκετε. Id est; Vestra quidem in me indignatione, cum caussas minime ignorarem, non fuit inexpectata. atque ea etiam gratia concionem convocavi, ut in memoriam revocem, ac reprehendam etiam, siqua in re immerito mihi succensetis, aut calamitatibus rebusque ceditis adversis. Haec quidem Thucydidi, de hoc viro scribenti, ab historica dicendi figura minime abhorrent; sed Pericli, ad iracundia permotum populum verba facienti, seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio, antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur, utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam quidem, graviterque prolatam, sed praesenti tempori minime utilem: ἐγὼ γὰρ ἡγοῦμαι πόλιν πλείω ξύμπασαν ὀρθουμένην ὠφελεῖν τοὺς ἰδιώτας ἢ καθ' ἕκαστον τῶν πολιτῶν εὐπραγοῦσαν, ἀθρόαν δὲ σφαλλομένην. καλῶς μὲν γὰρ φερόμενος ἀνὴρ τὸ καθ' ἑαυτὸν διαφθειρομένης τῆς πατρίδος οὐδὲν ἧσσον ξυναπόλλυται, κακοτυχῶν δὲ ἐν

-- 272 --

εὐτυχούσῃ πολλῷ μᾶλλον διασῴζεται. Hoc est; Existimo equidem si tota civitas recte se habeat, multo cum civibus melius agi privatim, quam si contra cives ipsi singuli bene habeant, civitas vero universa male sit affecta. Nam cum patria evertitur, is, cui privatim bene est, non minus tamen et ipse una cum ea interit; qui autem fortuna non optima utitur, is in patria fortunata, multo magis incolumis servatur. Siqui cives privatim detrimenta caperent; ipsa vero respublica praeclare se haberet; haec bene dixisset: sed, cum omnes in extremis calamitatibus essent, non iam bene eum dixisse constat. Neque vero de rebus futuris ulla spes, quae has calamitates in melius commutaret, quidquam firmi habebat. ignotum enim est hominibus id quod futurum est. ac fortuna quidem sententias nostras quae de futuris sunt, ad praesentium rerum statum convertit. His sententiam multo etiam molestiorem addit, minimeque praesenti negotio congruentem: καίτοι ἐμοὶ τοιούτῳ ἀνδρὶ ὀργίζεσθε, ὃς οὐδενὸς οἴομαι ἥσσων εἶναι γνῶναί τε τὰ δέοντα καὶ ἑρμηνεῦσαι ταῦτα, φιλόπολίς τε καὶ χρημάτων κρείσσων. Hoc est: Atqui mihi, tali viro, succensetis, qui nullo me inferiorem esse arbitror, vel in pernoscendis, vel in explicandis rebus opportunis, vel in amanda patria, vel in pecunia contemnenda. Mirum mihi sane videatur, Periclem, omnium qui tunc essent oratorum maximum, ignorasse, quod mediocribus etiam ingeniis satis est exploratum; eorum qui se praeter modum laudant, orationem auditoribus esse permolestam: idque in illis praesertim concionibus, quae vel in iudiciis, vel ad populum habentur: in quibus non praemiis, sed de poenis est periculum. tum enim non solum aliis molestiam, verum etiam, dum multitudinis invidiam concitant, infortunium sibi parant. Nam qui eosdem et iudices habet, et accusatores; ni hoc ipso, ut eos ad audiendum sibi benevolos reddat, infinitis lacrymis ei opus est. sed hic noster orator hisce rebus minime contentus, curiosius etiam rem persequitur, et quae dicta sunt, latius explicat: ὅ τε γὰρ γνούς καὶ μὴ σαφῶς διδάξας ἐν ἴσῳ καὶ εἰ μὴ ἐνεθυμήθη, ὅ τ' ἔχων ἀμφότερα, τῇ δὲ πόλει δύσνους οὐκ ἂν ὁμοίως τι οἰκείως φράζοι· προσόντος δὲ καὶ τοῦδε, χρήμασι δὲ νικωμένου, τὰ ξύμπαντα τούτου ἑνὸς ἂν πωλοῖτο. Hoc est; Nam qui rem intelligit, neque tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia. Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti. Neque enim sententiarum, aut optimorum argumentorum inventio ipsa per se multo studio digna videtur, nisi etiam rebus, et personis, ac temporibus, ceterisque rebus omnibus conveniant: sed, quemadmodum initio quoque dicebam, quae sua esset de Periclis virtutibus sententia, ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam deprecaretur, humilem adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui veritatem imitari vellet. illa vero permolesta sunt, quae puerilia dictionis ornamenta, et nomina quaedam in sententiis valde perplexa et intricata habent: ἰέναι δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε καὶ ἀμύνεσθαι μὴ φρονήματι μόνον, ἀλλὰ καὶ καταφρονήματι. φρόνημα μὲν γὰρ καὶ ὑπὸ ἀμαθίας εὐτυχοῦς καὶ δειλῷ τινι ἐγγίγνεται· καταφρόνησις δέ, ὃς ἂν καὶ γνώμῃ πιστεύῃ τῶν ἐναντίων προέχειν· ὃ ἡμῖν ὑπάρχει. καὶ τὴν τόλμαν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν

-- 273 --

παρέχεται· ἐλπίδι τε ἧσσον πιστεύει, ἧς ἐν τῷ ἀπόρῳ ἡ ἰσχύς· γνώμῃ δὲ ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων, ἧς βεβαιοτέρα ἡ πρόνοια. Hoc est; Ita nos comparare decet, ut hostibus, non modo fiducia pleni, sed etiam confidentes occurramus. siquidem fiducia ex improvisa aliqua prosperaque fortuna etiam in ignavum aliquem cadit: confidentia eius est unius, qui suo se consilio adversarium superare credit: quod quidem nobis inest. Et prudentia, quae ab animi magnitudine oritur, in pari fortuna tutiorem reddit audaciam; in spe vero minorem fidem habet, cuius omnis est vis in dubio; sed in consilio, quod e rebus praesentibus sumitur, cuiusque providentia firmior est. Hic vides et ipsas sententias frigidiores esse, et eiusmodi quae Gorgiae potius instituto convenire videantur. nominum expositio plane sophistica, ac prorsus inepta est. haec vero, ἥ τε τόλμα ἣν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν παρέχεται: obscuriora sunt Heracliti tenebris. illa vero ἥ τε τῆς ἐλπίδος ἐν τῷ ἀπόρῳ ἰσχύς καὶ ἡ τῆς γνώμης ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων βεβαιοτέρα πρόνοια: poetico quodam more sunt per circuitionem perque ambages prolata. Vult enim significare, nos ei opinioni magis assentiri oportere, quam ex rebus praesentibus colligimus; quam spei, cuius tota vis in rebus futuris est posita. Iam vero illud etiam consideravi, cum illorum in se iram, propter praesentes calamitates concitatam, mitigare vellet, quarum quidem calamitatum partem maximam praeter opinionem, praeterque expectationem subibant; ac hortaretur ut fortiter atque ita ea mala ferrent ne civitatis dignitatem labefactarent; ac, rerum privatarum dolore deposito, de communi salute essent solliciti; deinde oratione percurrens, illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse; quarum rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis sit posita, fidem vult habere. Haec sane pugnant inter se: siquidem, quod dolorem illis faciebat, id praesentem iam sensum habebat; utilitatis vero significatio adhuc aberat. Sed quemadmodum haec, neque quod ad res ipsas, neque quod ad verba attinet, laudo; ita ista, ut acute excogitata, et excellenter exposita, iucundeque coagmentata, admiror: καὶ γὰρ οἷς μὲν αἵρεσις γεγένηται τὰ ἄλλα εὐτυχοῦσι, πολλὴ ἄνοια πολεμῆσαι· εἰ δ' ἀναγκαῖον ἦν ἢ εἴξαντας εὐθὺς τοῖς πέλας ὑπακοῦσαι ἢ κινδυνεύσαντας περιγενέσθαι, ὁ φυγὼν τὸν κίνδυνον τοῦ ὑποστάντος μεμπτότερος· καὶ ἐγὼ μὲν ὁ αὐτός εἰμι καὶ οὐκ ἐξίσταμαι, ὑμεῖς δὲ μεταβάλλετε, ἐπειδὴ ξυνέβη ὑμῖν πεισθῆναι μὲν ἀκεραίοις, μεταμέλειν δὲ κακουμένοις. Hoc est; Etenim quibus optio datur, si ii pacem quam bellum malunt, cum secunda fortuna utuntur, amentissimi sunt: sin vero necesse sit, aut finitimis cedentes imperata facere, aut pro victoria belli adire discrimen; profecto, qui cedunt, iis qui resistunt, reprehensione sunt digniores. equidem idem, qui antea, sum, neque a mea sententia discedo: vos vero inconstantes; qui, antequam detrimentum ullum sustineretis, mihi assentiebamini; nunc vero, calamitate accepta, consilium mutastis. Praeterea illa etiam: δουλοῖ γὰρ φρόνημα τὸ αἰφνίδιον καὶ τὸ ἀπροσδόκητον καὶ τὸ πλείστῳ παραλόγῳ ξυμβαῖνον· ... ὅμως δὲ πόλιν μεγάλην οἰκοῦντας καὶ ἐν ἤθεσιν ἀντιπάλοις αὐτῇ τεθραμμένους χρεὼν καὶ τὰς συμφορὰς ἐθέλειν ὑφίστασθαι καὶ τὴν ἀξίωσιν μὴ ἀφανίζειν· ἐν ἴσῳ γὰρ οἱ ἄνθρωποι δικαιοῦσι τῆς τε ὑπαρχούσης δόξης αἰτιᾶσθαι, ὅςτις ἂν μαλακίᾳ ἐλλείπῃ, καὶ τῆς μὴ προσηκούσης μισεῖν τὸν θρασύτητι ὀρεγόμενον. Hoce est: Repentina, minimeque exspectata, quaeque praeter

-- 274 --

omnem rationem eveniunt, fastum deiciunt. quod quidem vobis praeter alia in hoc potissimum morbo usu venit. Verumtamen cum in magna civitate vivamus, iisque institutis imbuti, quae illius amplitudini conveniant, in ea simus educati: decet nos, calamitatibus etiam maximis nolle succumbere, neque nostram delere dignitatem. Nam qui per ignaviam, gloriae, quam obtinet, desertor est, is non immerito ab omnibus reprehensione dignus iudicatur; is vero malevolentia, qui temere gloriam, ad se non pertinentem, appetit. Deinde illa addit, quae Atheniensium animos ad maiorum fastum excitent: τῆς τε πόλεως ὑμᾶς εἰκὸς τῷ τιμωμένῳ ἀπὸ τοῦ ἄρχειν, ᾧ ὑπὲρ ἅπαντας ἀγάλλεσθε, βοηθεῖν καὶ μὴ φεύγειν τοὺς πόνους, ἢ μηδὲ τὰς τιμὰς διώκειν μηδὲ νομίσαι περὶ ἑνὸς μόνου, δουλείας ἀντ' ἐλευθερίας, ἀγωνίζεσθαι, ἀλλὰ καὶ ἀρχῆς στερήσεως καὶ κινδύνου ὧν ἐν τῇ ἀρχῇ ἀπήχθεσθε. ἧς οὐδ' ἐκστῆναι ἔτι ὑμῖν ἔστιν, εἴ τις καὶ τόδε ἐν τῷ παρόντι δεδιὼς ἀπραγμοσύνῃ ἀνδραγαθίζεται. ὡς τυραννίδα γὰρ ἤδη ἔχετε αὐτήν, ἣν λαβεῖν μὲν ἄδικον δοκεῖ εἶναι, ἀφεῖναι δὲ ἐπικίνδυνον. Hoc est: Decet item vos publicae ob imperium dignitati, qua omnes laetamini, consulere, neque ullum laborem recusare. aut, si hoc non vultis, honores ne quaeratis; neque existimate una tantum de re, hoc est, de libertate in servitutem commutanda, sed de imperii privatione, deque periculo, ob offensas in imperio contractas, impendente, certamen esse. quod quidem vobis imperium iam non est integrum deponere; etiamsi quis vestrum, hoc veritus, quietam vitam agere institueret. siquidem imperium iam veluti tyrannidem administratis: quam sumere quidem, videtur iniurium esse; relinquere vero, periculosum. atque alia his similia, quaecumque et nominum et figurarum mediocres immutationes, neque affectatas neque difficiles, habent. In Hermocratis vero concione illa praeclara, videntur laudanda, in quibus hic noster se praeclare gessit: ἀλλ' οὐ γὰρ δὴ τὴν ᾿Αθηναίων εὐκατηγόρητον οὖσαν πόλιν νῦν ἥκομεν ἀποφανοῦντες ἐν εἰδόσιν, ὅσα ἀδικεῖ· πολὺ δὲ μᾶλλον ἡμᾶς αὐτοὺς αἰτιασόμενοι, ὅτι ἔχοντες παραδείγματα τῶν ἐκεῖ ῾Ελλήνων, ὡς ἐδουλώθησαν οὐκ ἀμύνοντες σφίσιν αὐτοῖς, καὶ νῦν ἐφ' ἡμᾶς τὰ αὐτὰ παρόντα σοφίσματα, Λεοντίνων τε ξυγγενῶν κατοικίσεις καὶ Αἰγεσταίων ξυμμάχων ἐπικουρίας, οὐ ξυστραφέντες βουλόμεθα προθυμότερον δεῖξαι αὐτοῖς, ὅτι οὐκ ῎Ιωνες ταῦτά εἰσιν οὐδὲ ῾Ελλησπόντιοι καὶ νησιῶται, οἳ δεσπότην ἢ Μῆδον ἢ ἕνα γέ τινα ἀεὶ μεταβάλλοντες δουλοῦνται, ἀλλὰ Δωριεῖς ἐλεύθεροι ἀπ' αὐτονόμου τῆς Πελοποννήσου τὴν Σικελίαν οἰκοῦντες. ἢ μένομεν, ἕως ἂν ἕκαστοι κατὰ πόλεις ληφθῶμεν, εἰδότες ὅτι ταύτῃ μόνον ἁλωτοί ἐσμεν;

Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.