Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Eadem die ad Zalonkemenum et dein Zemlinium, quod citra Belgradum parvo spatio positum est, pervenimus. Arx olim fuit et oppidum obsidendi causa Belgradi priscis facta temporibus a nostris Hungaris. Nunc solo aequata arce, oppidum in pagum redactum. Zalonkemenum autem arx est similiter et oppidum, eaque in editiore ripa sita est, oppidum ima tenet, vallatum quidem muro lapĂ­deo sed tenui, et vetustate ac hyemali aestu fluminis magna ex parte ubi collapsum, ubi perforatum. Arx proinde aeque et imbecillibus et ruinosis prae vetustate moenibus eminet, nulloque insigni aedificio memoranda, et in declive ad flumen pendet. Poteramus ea adhuc die appellere ad Belgradum, quum a Zalonkemeno nonnisi IIII. milliaribus nostris distet, verum quia conductoribus visum est, ut mane eo perveniremus, usi per eum tractum lenta remigatione et prope solo 296 cursu fluminis vecti, circiter mediam noctem Zemlinium advenimus, ibique reliquum noctis exegimus.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.