Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
F. CLEMENTI DE RAGNINA.
O qui fers triplicem proavito in stemmate Arachnen, Cunque tuo iunctum stemmate nomen habes; Insignis proavis, quos gloria iunxit Olympo, Nec minus et patriae nobilitate tuae; Quae super Illyricas longe caput extulit urbes, Quas circum placidis Hadria lambit aquis: Pertulit ad nostras non mendax nuntius aures Te virtute tuum iam superasse genus; Et longe ante alios morum probitate fideque, Et reliquis animi dotibus ire viros. Additur his doctas aetas esculta per artes, Mirus et augendae relligionis Amor; Quod tua Dalmaticas testantur nota per urbes Scripta, salutiferi dogmate plena Dei; In quibus immensae redolent pietatis odores, Nec nisi dulcedo, nec nisi candor inest: Puraque simplicitas, nullo fucata lepore Detegit arcanis tegmina cuncta locis. Ergo age, quae nostras volitant tua scripta per oras Non minus ad geminos digna volare polos, Mitte manu. quid tam communia vota moraris? Sentiat Illiricos Itala terra sonos: Et, quod nostra tuo toties audivit ab ore, Audiat in libris, et probet illa tuis. Multa etenim capies neglectae praemia laudis. Sit meliore licet spes tua fulta loco: Non tamen usque adeo volucris praeconia famae Neglige, quae mortis solvere iura potest. Praeterea accedet tibi, tota mente quod optas, Unius et trini gratia larga Dei; Quae tibi post fluxae transacta pericula vitae Regna super nubes, et super astra dabit.
Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.