Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
IN OPUS F. DOMINICI BUCCHII AENCOMION
Qui legis arcano conscripta volumina sensu, Dogma salutiferi quae cecinere Dei: In quibus humanis coeli doctrina figuris Traditur, illoto non adeunda pede; Cuius percipiunt oracula mistica soli, Quos patris aetheri desuper afflat Amor: Hunc tibi sume Ducem, quem si comitabere, certo Certior , incertas per gradiere vias. Nec te decipient, qui blandis oblita verbis Plurima sub modico felle venena tegunt. Sirenas referunt cantus dulcedine quondam Fallere Dulychias sic voluisse rates. Hic tibi erit cautus contra Sirenas Ulixes, Nec fallenda tuis auribus arma dabit: Quodque fuit patribus deserta per arva vetustis Ignea de summo lapsa columna polo; Quod fuit eois divinum Regibus astrum, Munera qui nato prima tulere Deo; Hoc tibi divinae legis praecepta volenti Discere (si credas) hic liber unus erit.
Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.