Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

AD LUNAM
O Dea, quae puro nitidum caput exeris ortu,
Totaque fraterno plena nitore micas:
Sic tuus in medias sua lumina proferat umbras
Frater, et occiduas tardius intret aquas;
Ut dum Luna tuos nondum ciet Hesperus ignes,
Tu cupido foveas Endimiona sinu:
Nunc age nocturnos in lucem extende iugales,
Inque vicem nitidi munera fratris obi.
Ne modo, dum charos gremio complector amores,
Delitias retegat lux inimica meas:
Et, quia adhuc priscis te suspicor ignibus uri
Haec ego non verear te Dea teste loqui,
Ire quod aeternum vellem (nisi fata vetarent)
Et sine te noctes, et sine fratre dies;
Scilicet obscuris ut saecula cuncta tenebris,
Atque una assidua nocte sepulta forent.
Sic ego perpetuo fruerer securus amore,
Tuque tuo posses Endimione frui.
Vade retro


Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.