Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550]: Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica, 462 versus, verborum 3075, ed. Bratislav Lucin [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma] [numerus verborum] [andreis-f-carmina-vd.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

In filium Ioannis regis, Tranquillus
Quo ruis, ah demens? Quibus exagitare nefandis
Eumenidum furiis? Quae te fera uexat Erinnis?
Transfugis ad rabidos sacrati caesaris hostes
Exitiumque tibi populisque fidelibus urges
Barbaricas tenui socians cum gente phalanges.
Nescis hoc hominum genus execrabile et excors
Cautibus e Rhodopes duris et quercubus ortum,
Perniciem humanae sobolis, uestigia Christi
Quae sequitur numenque Dei praesentis adorat?
Infestum sacris pietati altaribus, instar
Nos pecudum tenet atque omnes discrimine nullo
Exagitat miseros diro subigitque furore,
Vtilitate fidem expendens, sua commoda tantum
Prospicit atque idem est pro tempore amicus et hostis.
Interdum quosdam ficto miseratus amore
In partem belli accurit ferus, impiger et trux,
Caedibus infractum posthac comprehendit utrunque,
Ut solet incautos miluus ranamque muremque.

-- 34 --


Immensas quaesiuit opes his artibus et iam
Europa atque Asia quam plurima regna subegit,
Non fidei morisque boni monumenta relinquens.
Sed, puer, insanis nec proxima mente reuoluis
Tempora. Nonne uides, ut te sine lege paterno
Deiecit regno? Et credis tibi quaerere curet
Regna alia? Immani pietas non regnat in hoste.
Id potius memores, imo quoque pectore figas,
Ceruus equum bello cum uinceret, ipse equus amens
Extemplo implorata hominis uirtute fideque
Euasit uictor, sed quo duce uincere ceruum
Contigit, assidue fert dorso frenaque mordet.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550]: Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica, 462 versus, verborum 3075, ed. Bratislav Lucin [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma] [numerus verborum] [andreis-f-carmina-vd.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.