Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(15) Caeterum ne omninò quis dubitet, civitatem Tridentinam non
Episcopo eius Urbis, sed cuivis legitimo Comitatus Tirolensis Principi subiectam
esse, placet unas ipsius sacratissimi Caesaris literas testimoniales in medium
producere, quarum principium et finem fideliter subtexo : Maximilianus divina favente clementia Electus Romanorum Imperator semper
Augustus ac Germaniae, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex -- --
Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, etc. Comes
Palatinus etc. Et in fine huius diplomatis haec verba leguntur :
Datae in civitate nostra Tridentina die vigesimo octavo Aprilis,
Anno Domini millesimo quingentesimo decimo sexto, Regni nostri Romani tricesimo
primo, Hungariae verò vigesimo septimo.

|